Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput X
| 1 | Sed forsitan dicit aliquis: Si haec ita sunt, tutior ergo est inreligiositas quam religio. Minime. Religiosus enim per hoc est debitor quod profitetur religiosum; inreligiosus autem per id quod neglexerit religionem; ac per hoc ambo habent pro diversitate conditionis debitum suum. Religiosus debet quidquid se professus est agnovisse; inreligiosus vero etiam quod non dignatur agnoscere, secundum illud quod specialiter sermo divinus de eo dicit: Noluit intelligere ut bene ageret [Psalm. XXXV, 4]. Sed tamen qui onerasse religiosos hac re videmur, quia professionem nominis sponsionem esse diximus religionis; removeamus hanc sarcinam, putemus non ita esse quae dixi. |
| 2 | Consideremus denique non quid professione; sed quid ratione; non quid voto, sed quid salubritate ipsa facere debeamus. Dicite mihi, quaeso, omnes religiosi, nunquid est ullus hominum qui non omnia quae facit, vel salutis suae vel certe utilitatis gratia faciat? Nemo, opinor. Omnes enim ad affectum atque appetitum utilitatis suae naturae ipsius magisterio atque impulsione ducuntur. |
| 3 | Ideoque et qui militant, id sibi pulchrum; et qui negotiantur, id sibi utile; et qui agricolantur, id sibi fructuosum esse existimant. Et quid plura? Fures quoque ipsi et latrones, et venefici, et sicarii, et omne improbae conversationis genus, id sibi quod agit congruum putat, non quod ulli prava conveniant, sed quod ille qui pravis utitur, hoc sibi credat congruum esse quod pravum. |
| 4 | Ergo et nos non alia opinor causa religionis philosophiam appetivimus quam quod nobis id conveniens arbitrati sumus, cogitantes scilicet et praesentium rerum brevitatem, et futurarum aeternitatem, quam parvum istud, quam grande illud; cogitantes quoque futurum iudicem et tremendi iudicii graves exitus, ardentem in medio populorum circumstantium vallem perennium lacrymarum; quam non solum introiri atque tolerari inaestimabile ac summum malum, sed etiam videri ac timeri pars mali summi sit; cogitantes quoque, inter haec horrenda et poenalissima, alia haec praeclara ac beatissima: novos scilicet coelos et novam terram, vultum rerum omnium pulchriorem, aeternum iustitiae habitaculum, recens aedificium creaturarum, aureas super rudes coelos sanctorum omnium domos, aulas gemmis intermicantibus expolitas, et immortalium metallorum fulgore pretiosas, lucem illic septuplo illustriorem, puniceo semper splendore radiantem, beatitudinem ineffabilibus bonis divitem, laetam cum incolis suis perennitatem, patriarcharum consortium, prophetarum societatem, apostolorum germanitatem, martyrum dignitatem, et in omnibus sanctis angelorum similitudinem, opum coelestium copiam, deliciarum immortalium affluentiam, communem cum Deo vitam. |
| 5 | Haec itaque cogitantes, haec contemplantes, ad cultum religionis sacrae officiumque confugimus, eamque nobis ad obtinenda haec bona suffragatorem quodammodo et advocatum efficacissimae intercessionis assumpsimus, atque in eis nos protectionem ac patrocinium ambitiosa humilitate contulimus. |