monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, VIII <<<     >>> X

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput IX

1 Superest de ministris [ Hae voces desunt in omnibus antiquis exemplaribus. Et sane superfluas esse indicare videntur sequentia, si quis ea accurate expendat.] et sacerdotibus quiddam dicere, licet superflue forte aliqua dicantur. Quidquid enim de aliis omnibus dictum est, magis absque dubio ad eos pertinet qui [ Athalaricus rex clero Ecclesiae Romanae apud Cassiodorum lib. VIII Var., epist. 24: Sed interim vos, quos iudicia nostra venerantur, ecclesiasticis vivite institutis. Magnum scelus est crimen admittere quos nec conversationem decet habere saecularem. Professio vestra vita coelestis.] exemplo esse omnibus debent, et quos utique tanto antistare caeteris oportet devotione quanto antistant omnibus dignitate. [ Integra haec periodus desideratur in omnibus antiquis exemplaribus.] Nihil est enim turpius quam excellentem esse quemlibet culmine et despicabilem vilitate.
2 [ Hic locus refertur supra in initio libri IV, de Gubernatione, pag. 59.] Quid est enim aliud principatus sine meritorum sublimitate, nisi honoris titulus sine homine? aut quid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto? Et ideo cunctos qui sacri altaris suggestu eminent, tantum excellere oportet merito quantum gradu. Si enim viris in plebe positis et mulierculis [ Antea legebatur ipso sexu, nullo admodum sensu. Codex regius suppeditavit iustam lectionem. Ait enim Salvianus Deum perfectissimam vivendi regulam dedisse, non solum episcopis et clericis, sed etiam plebelis hominibus, qui faex populi dici solent et non solum plebeiis hominibus, sed quae ipsa populi faece infirmiores sunt, mulieribus.] ipsa faece [Note: Macherentinus legit inferioribus. Prorsus male.] infirmioribus talem ac tam perfectam Deus vivendi regulam dedit, quanto utique esse illos perfectiores iubet a quibus omnes docendi sunt ut possint esse perfecti, et quos tam magni esse exempli in omnibus Deus voluit, ut eos ad singularem vivendi normam non novae tantum, sed etiam antiquae legis severitate constringeret?
3 Nam licet decretum vetus largam cunctis ampliandarum opum dederit facultatem, omnes tamen levitas et sacerdotes intra certum habendi limitem coarctavit, quos scilicet neque segetem, neque vineam, neque ullum omnino fundum habere permisit. Ex quo intelligi potest an ea nunc [ Vetus codex regius et Colbert., Deus non velit. Recentior regius neque noster habet neque non.] Deus noster velit in Evangelio viventes [ Id est, in universum eos qui in clero constituti sunt, episcopos nimirum, presbyteros, diaconos et caeteros. Utrique enim clericorum appellatione intelliguntur, uti dictum est ad caput 29 Agobardi de dispensatione ecclesiasticarum rerum. Istud ipsum nos docet Martinus papa et martyr in epistola ad Theodorum: in qua narrans quomodo a Calliopa exarcho Roma adductus sit, ait inter caetera: Sinite mecum venire ex clero qui necessarii mihi sunt, episcopos videlicet, presbyteros, et diaconos, et absolute qui mihi videntur. Apud Sirmondum in collectaneis Anastasii, pag. 78.] clericos suos mundanis post se haeredibus derelinquere, quae adhuc in lege positos ne ipsos quidem voluit possidere.
4 Unde est quod eis Salvator ipse in Evangelio non ut caeteris voluntarium, sed imperativum officium perfectionis indicit. Quid enim eum laico illi adolescenti dixisse legimus? [ Hunc locum Macherentinus omisit in sua editione.] Si vis esse perfectus, vende quae habes, et da pauperibus [Matth. XIX, 21]. Quid autem ministris suis?
5 Nolite, inquit, possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Non peram in via, neque duas tunicas habeatis, neque calciamenta, neque virgam [Matth. X, 9, 10]. Videte quanta sit in utroque hoc Dei sermone diversitas. Laico dixit: Si vis, vende quae possides: Ministro autem: Nolo possideas.
6 Sed et hoc parum existimavit si possessionem ei substantiae amplioris auferret, nisi etiam peram ipsam acturo iter ongum apostolo sustulisset, et unius eum tunicae singularitate multasset. Et quid postea? Nec hoc satis est. Nudis quoque insuper servos suos lustrare pedibus orbem terrarum iubet, et calciamenta plantis gelu rigentibus tulit.
7 Quid dici amplius potest? [ Sic edere visum est pro eo quod editiones habent Pecuniam. Prima tamen habet Pedum. Primus Pithoeus reposuit Pecuniam. Quae lectio in codice eius posita est supra lineam. Valde autem puto antiquitus illic scriptum fuisse Peram. In constituenda autem vera lectione secuti sumus auctoritatem veteris codicis regii. Tum necessariam esse illam emendationem colligitur ex his quae praecesserunt.] Peram de apostoli manu rapuit, et peragrantibus universum mundum ministris suis usum unius virgulae non reliquit. Et post haec parum est successoribus eorum, id est levitis ac [ Indignatur Salvianus esse episcopos quosdam qui res ac facultates suas aliis donabant quam Ecclesiae, id summopere curantes ut haeredes relinquerent divites. Rursum in libro sequenti pag. 216 et sequentibus invehitur in religiosos, in quorum numerum veniunt et episcopi, quod cum illi filios aut cognatos non haberent quibus facultates suas tribuerent, malebant eas relinquere extraneis haeredibus quam Ecclesiis. Codex canonum Ecclesiae Africanae cap. 81: Item constitutum est ut si quis episcopus haeredes extraneos a consanguinitate sua, vel haereticos etiam consanguineos, aut paganos, Ecclesiae praetulerit, saltem post mortem anathema ei dicatur, atque eius nomen inter Dei sacerdotes nullo modo recitetur. Huius canonis mentionem iniecit in collatione quinta quinti concilii Sextilianus episcopus Tuniensis vicem agens Primosi episcopi Carthaginensis: Doceo sanctum vestrum concilium quod anterioribus temporibus in nostra provincia multi episcopi congregati, et quaedam de diversis causis ad ecclesiasticum statum pertinentibus disponentes, statuerunt de episcopis defunctis qui haereticis suas facultates relinquunt, ita ut post mortem anathemati subiiciantur. Respexit nihilominus etiam ad canonem 22 eiusdem collectionis Africanae, qui sic habet: Et ut in eos qui catholici Christiani non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum episcopi vel clerici nihil conferant. Vide rursum canonem 32 eiusdem collectionis.] sacerdotibus, tanta divinarum rerum administratione fungentibus, si ipsi tantum divites fuerint, nisi etiam haeredes divites relinquant.
8 Erubescamus, quaeso, hanc infidelitatem. Sufficiat nobis quod videmur usque ad vitae terminos Deum spernere. Cur id agimus ut contemptum ipsius etiam post mortem extendamus? Diximus de personis atque officiis singulorum. Et haec omnia ideo quia, ut supra diximus, quidam religionem professi aut non debere se sicut caeteros mundiales substantiam suam Domino, aut certe minus debere arbitrantur; cum utique hoc magis debeant, quia servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulet multis; qui autem nescit, vapulet paucis [Luc. XII, 47, 48]. Religio autem scientia est Dei; ac per hoc omnis religiosus, hoc ipso quod religionem sequitur, Dei se voluntatem nosse testatur. Professio itaque religionis non aufert debitum, sed auget: quia assumptio religiosi nominis sponsio est devotionis; ac per hoc, tanto plus quispiam debet opere, quanto plus promiserit professione, secundum illud: Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere [Eccle. V, 4].
Salvianus Massiliensis HOME