Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput VIII
| 1 | Transeamus ad sacras virgines, quibus legem devotionis Salvator ipse praescripsit [Matth. XXV, 1 seqq.], exemplo scilicet decem virginum, ex quibus fatuarum numerum puellarum ideo tantummodo dicit poenis perennibus dandum, quia scit ei opus misericordiae defuturum. |
| 2 | Quo dicto evidentissime docuit quanti pretii iudicarit largam misericordiam, sine qua dixit nec integritatem quidem ipsam virgini profuturam. Sed blandiuntur sibi fortasse quaedam, et sufficere sibi aestimant si, cum multa ac magna in facultatibus habeant, saltem exigua largiantur. Nec ego abnuo ut si ita ratio est, ita esse credatur. |
| 3 | Parum detur, si parum dedisse sufficit. Sed ego sufficere parum nescio: immo parum non sufficere certo scio. Si aliud ipsae sciunt, apud se ipsas sciant. Ego unum scio, quod Deus dicit exstinctas fatuarum virginum lampadas operum bonorum oleum non habentes. Sed tu, quaecunque es, habere te oleum abunde putas? |
| 4 | Et illae profecto de quibus dixi stultae virgines sic putabant. Nisi enim habere se credidissent, providerant ut haberent. Nam cum postea, ut ait Dominus, mutuari velint et omni studio atque ambitione perquirant, absque dubio etiam ante quaesissent, nisi eas habendi fiducia decepisset. Et tu itaque, quaecunque virgo es, vide ne sic non habeas, licet habere te credas. |
| 5 | Eiusdem enim nominis cuius illae, eiusdem professionis es. Tu virgo es, et illae virgines erant; tu praesumis te esse sapientem, et illae se esse fatuas non putabant; tu lumen habere lampadem tuam iudicas, et illae profecto lumen praesumptione futuri luminis perdiderunt. Nam et ideo scribuntur aptasse lampadas suas, quia illuminandas esse credebant. Et quid plura? Etiam emicuisse in eis quiddam luminis puto. |
| 6 | Cum enim ipsae, ut legimus, exstinguendas forte lampadas suas reformidarent, habebant profecto aliquid quod verebantur exstingui. Nec falsa opinio metuentium fuit. Exstinctae siquidem, et obcaecatae sunt. Nihil enim profuit illi integritati quod in ea lumen virginitatis apparuit, quia substantia olel non suppeditante defecit. Ex quo intelligimus id quod parum est quasi nihil esse: quia non satis prodest illico exstinguendum lumen accendi, nec iuvat aliquid inlucescere quod in ipso ortu habeat occasum, et ad hoc tantummodo habere initium viventis ut possit initium habere morientis. |
| 7 | Plane itaque lucerna opus est ut lumen possit esse diuturnum. Nam si in lychnis ipsis quibus ad breve tempus utuntur homines, languescit lumen ac deficit nisi oleum large fuerit infusum; quanta tibi, quaecunque illa es, quanta tibi olei abundaptia opus est ut lucerna tua luceat in aeternum? |
| 8 | Nemini itaque ad vitam perennem sat est si putet se habere quod non habet. Stultae enim praesumptiones, perditionis causae sunt, non salutis. Nam qui se, inquit Apostolus, existimat esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit [Gal. VI, 3]. Nisi forte tibi, quaecunque illa es, revelatus a Deo modus sit largitatis, et praescriptos a Spiritu sancto donandi terminos habeas, quos excedi piaculum putes, ac transgressionis quodammodo genus iudices si religiosior fueris quam a Deo esse iubearis. |
| 9 | Si ita est, non prohibeo quin utaris scientia a Divinitate concessa. Quod si tam falsum est hoc quam frivolum, quae insania est ut non quanta potes omnino facias per cautam et timidam provisionem, cum ignores penitus quid tibi competat ad salutem? |