monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, VI <<<     >>> VIII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput VII

1 Cum itaque Apostolus in deliciis viduae mortem esse memoraverit, promptum est quod ad vitae aeternae fructum vult universa distribui, qui non vult ad mortis usum aliqua reservari. Et ideo dicit: Quae vere vidua est, desolata sperat in Domino [Ibid., 5]: docens scilicet parum esse si non sit vidua deliciosa, non dives, nisi fuerit Deo adhaerens, nisi orationi dedita, nisi a cunctis mundi inlecebris desolata, et per haec omnia vere vidua.
2 Quod si ita est, quaecunque se vitae cupit esse, non mortis, nequaquam sufficere sibi aestimet si et delicias sibi ob Deum et divitias abnegarit, nisi et oratione et labore id promeruerit ut vere vidua Dei esse videatur: quia non est dubium quod quemadmodum quis in hoc saeculo Christo adhaeserit, ita in Christi corpore permanebit, secundum illud: Adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera tua [Psal. LXII, 9]. Quo declaratur quod eam tantum animam quae Deo adhaeserit in hoc saeculo, dextera Dei suscipiet in futuro.
3 Haec ergo viduitatis est regula. Nam de coniugibus continentiam professis et spiritu Dei plenis dubitare quis debeat quin sua haeredibus mundanis servire nolint qui seipsos mundo eliminaverint? Quomodo enim ad se pertinentia aliis addicant, qui ipsos se sibi denegant? Tam nova enim virtute praediti, concessasque et, quod maius est, expertas corporum voluptates admirabilis continentiae austeritate calcantes, quemadmodum aliquid rerum suarum non Deo voveant, qui ipsum intra se Deum esse fecerunt?
4 ut meo quidem iudicio etiam de tali coniugio rectissime dici possit: Laetare, sterilis, quod non paris, erumpe et exclama quod non parturis: quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum [Isa. LIV, 1]. Et sterile namque est quod non parit, et desertum quod ab omnibus se mundi inlecebris separavit, et sine viro quod sine viri usu ita virum habet ut non habere videatur.
5 Hos ergo coniuges tales quis dubitet, et dum vivunt, sicut in se, ita etiam in suis substantiis Deo vivere, cum e vita exeunt, cum sua ad Deum cui vixerint facultate migrare? Aliter enim quilibet horum, si res suas saeculo deditis atque ipsi saeculo derelinquit, frustra sibi nomen religionis inscripsit, eique videtur semper vixisse cui moritur. De coniugibus itaque ista sufficiunt.
Salvianus Massiliensis HOME