monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 6
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, V <<<     >>> VII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput VI

1 Sed quaerit fortasse aliquis, quid sit istud quod nunc plus exigat Deus a Christianis per Evangelium quam a Iudaeis ante per legem? [ Omnes libri veteres legunt, Certa istius.] Certa istius rei ratio est. Ideo enim maiora nunc Domino nostro solvimus, quia maiora debemus. Iudaei quippe habebant quondam umbram rerum, nos veritatem; Iudaei fuerunt servi, nos adoptivi; Iudaei acceperunt iugum, nos libertatem; Iudaei maledicta, nos gratiam; Iudaei litteram interficientem, nos spiritum vivificantem; Iudaeis servus magister missus est, nobis filius; Iudaei per mare transierunt ad eremum, nos per baptisma introimus in regnum; Iudaei manna manducaverunt, nos Christum; Iudaei carnes avium, nos corpus Dei; Iudaei pruinam coeli, nos Deum coeli: qui cum, ut Apostolus ait, in forma Dei esset, humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip.
2 II, 6, 8); non contentus scilicet simplicem pro nobis subire mortem, nisi ipsam voluntariae necis susceptionem summorum suppliciorum perpessione cumulasset. Pro hoc ergo solo quid solvere homo poterit, cui se per ultimam poenarum acerbitatem Christus impendit? Aut quid pro se dignum Domino repensabit, qui ipsum a quo redemptus est Deum debet?
3 Haec ergo causa est qua devotiores esse nos Dominus sibi velit, quia tam magno devotionem nostram pretio comparavit. Et ideo beatissimus Paulus: Quis ergo, inquit, nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius [Rom. VIII, 35]? Non Apostolus solam pecuniam nec solas deberi a nobis divitias Deo dicit, sed tribulationem, angustiam, famem, gladium, passionem, effusionem sanguinis, animae exhalationem, mortem denique omni poenarum genere conditam.
4 Unde intelligant omnes religiosi non satis se Deo reddere, etiam si universas dederint facultates: quia licet sua cuncta dispensent, ipsos se tamen debent. Et ideo, sicut supra dicere coeperamus, si vidua est quaepiam, nequaquam sibi sufficere ad aeternam salutem nomen viduitatis putet, sed videat qualem esse in Apostolo viduam Deus iubeat dicens: Quae vere vidua est, desolata sperat in Domino, instat orationibus nocte ac die.
5 Nam quae in deliciis agit, vivens mortua est [I Tim. V, 5, 6]. Uno eodemque praecepto duas Apostolus formas viduitatis expressit, unam vitae, alteram mortis, cum in deliciis mortem posuit. Ergo absque dubio divitem esse non vult quam deliciosam esse non patitur; quia omnis fructus divitiarum in usu est positus deliciarum: alioqui remoto usu deliciarum, causae opum non relinquuntur.
Salvianus Massiliensis HOME