Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput V
| 1 | Tales ergo tunc sancti erant, secundum legem omnia habentes, secundum legem omnia relinquentes. Ac sic perfectus fuit omnis qui legi paruit, et tam devotus qui sub lege tunc minus fecit, quam nunc in Evangelio qui plus facit. Tunc enim quasi Evangelium lex fuit. Quo fit quod qui se obtemperantem tunc legi praebuit, quasi Evangelium complevit. Non est ergo quod confugiendum sibi nunc quisquam ad legem putet. |
| 2 | Vetera enim, ut ait Apostolus, transierunt: facta sunt omnia nova [II Cor. V, 17]. Plus tunc indulgentiae erat et plus licentiae. Tunc esus carnium praedicabatur, nunc abstinentia. Tunc in omni vita ieiuniorum paucissimi dies, nunc quasi unum ieiunium vita omnis. Tunc laesis ultio suppetebat, nunc patientia. Tunc irascentibus lex ministra erat, nunc adversaria. |
| 3 | Tunc accusatori gladium porrigebat, nunc charitatem. Tunc etiam carnali illecebrae lex indulgebat, nunc Evangelium nec aspectui. Tunc corporeae voluptates habebant quamdam licentiam, nunc iubentur etiam oculi custodire censuram. Tunc ad multas uxores recipiendas unius mariti torum lex dilatabat, nunc etiam ad unam excludendam casti affectus devotione constringit. Superest enim, inquit Apostolus, ut et qui habent uxores, ita sint ac si non habeant: et qui flent tanquam non flentes: et qui gaudent tanquam non gaudentes: et qui emunt tanquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII, 29-31]. Videte quam breviter missus a Deo doctor cuncta moderatus sit et intra quam perfectionem universa concluserit, non inlicita solum intercidendo, sed etiam licita coarctando, circumcidens scilicet, et usum coniugiorum, et infidelitatem fletuum, et intemperantiam gaudiorum, et habendi libidinem, et emendi cupiditatem, et ipsam denique mundi huius brevem atque umbratilem voluptatem. Et haec omnia cur? Cur utique nisi, ut ipse dixit, quia praeterit figura huius mundi? |
| 4 | Quam longe sunt ergo a mandato Dei quos cum ipsos iusserit Deus viventes opibus renuntiare, illi eas cupiunt etiam in cognatis suis mortui possidere. Aut quam longe ab ea devotione sunt ut exhaeredent seipsos propter Deum, qui exhaeredare nolunt saltem extraneos propter se! Quibus libenter libere dicerem: Quae insania est, o miserrimi! |
| 5 | Ut haeredes alios quoscunque faciatis, vos ipsos vero exhaeredatis; ut alios relinquatis vel brevi divites, vos ipsos aeterna mendicitate damnatis. |