Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput IV
| 1 | Sed iniuriosa illa quae supra diximus, religiosae professioni esse videantur. Quid enim, inquit aliquis, si vidua sit dives, et viduitatem tamen in magna opum copia non relinquens? Quid si virgo integritatem professa, et impolluti corporis sanctitate devota? Quid si coniugium sine opere coniugali, negans seipsum sibi, et habens se quasi non habens? Quid si monachus ab incunabulis Deo militans? Quid si clericus sacri ministerii servitutem fideli servitute consummans? |
| 2 | Nunquid etiam hi aeternae salutis fructu periclitantur, si aut viventes opes integras habeant, aut morientes indigentibus non relinquant? Parva est ad promulgandam de huiuscemodi quaestione sententiam sermo atque auctoritas mea. Videamus ergo quid de his omnibus sacrorum voluminum linguae ac praeceptorum coelestium voces sonent; et tunc rectissime secundum datam a Deo normam opinionis nostrae regulam dirigemus. |
| 3 | Ac primum: non est quod confugiendum sibi nunc quisquam putet ad veterum exemplorum esse solatia, ut dicat aliquos fortasse sanctos aut in lege aut ante legem divites fuisse. Abiit quippe illud tempus, mutata ratio est. Ante Legem enim liberum omnibus erat vel habendae vel etiam consectandae facultatis arbitrium: quia scilicet adhuc tunc virga interdictorum coelestium non castigabatur. |
| 4 | Ubi enim, inquit Apostolus, non est lex, nec praevaricatio [Rom. IV, 15]. Lex ergo fecit aliquid non licere, secundum illud: Nam concupiscentiam, inquit Apostolus, nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces [Rom. VII, 7]. Et ideo opes quas ante legem Deus non reprehenderat, homo libere possidebat. |
| 5 | In lege quoque nihilominus prope idem iuris omnibus suppetebat: quia lex hominem, dummodo iuste, habere quod vellet penitus non vetabat. Itaque tunc omnes omnino sancti cunctis facultatibus suis iuxta praescriptos legis terminos utebantur, ambulantes, ut legimus, in omnibus mandatis et iustificationibus Dei sine querela [Luc.I, 6]. Sicut utique illi ipsi ambulaverunt de quibus ista memorantur, sicut prophetes Anna in ieiuniis atque orationibus vivens; sicut Nathanael ille, quem legimus, veri Israelitae laude sublimis, et ipso Domino ac Deo teste mirabilis; sicut Tobias, magnanimitate devotionis praecepta legis excedens, sepulturis hominum mortuorum etiam cum mortis periculo serviebat, et indigentibus usque ad indigentiam suam consulens, in tantum largitatis affectum venerat, ut mercenario suo partem bonorum omnium deputaret; et hoc, quo magis possit mirum esse, iam dives; et, quo mirabilius, dives ex paupere, quia maiorem ferme excitant habendi cupiditatem opes post indigentiam. |