Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput III
| 1 | Sed dicit fortasse aliquis: Non quidem debitores non esse sanctos, sed multo tamen maiora hominum saecularium esse debita, quorum sunt plura peccata. Quod tale est ac si quispiam dicat: Ideo ego sum innocens, quia alius magis est nocens; ideo ego iustus, quia alter iniustus; ideo ego apprime bonus, quia alius singulariter malus. Iam primum enim indecorum hoc sanctae menti est, ut bona sua crescere malis arbitretur alienis, et meliorem se esse aestimet comparatione peiorum. |
| 2 | Infelicissimum enim consolationis genus est de miseriis hominum peccatorum capere solatia, cum Apostolus gaudere nos cum gaudentibus iubeat et flere cum flentibus [Rom. XII, 15], et non quae sua sunt singulos cogitare, sed ea quae aliorum [Philipp. II, 4]. Sed esto: istius modi comparatio iusta atque honesta videatur: nunquid etiam fida existimari potest? Quis enim de illo tanto ac tam terribili futuro Dei iudicio satis certus est? |
| 3 | Aut quis dicere potest: Ego minus debeo, ille plus debet. Quis postremo de se praesumere aut de alio desperare? Omnes enim, inquit Apostolus, stabimus ante tribunal Christi [Rom. XIV, 10], et Unusquisque suum onus portabit [Gal. VI, 5]. Nihil ergo, inquit aliquis, inter sanctos et peccatores est? Multum plane, et pene immensurabile. Sed quia Scriptura dicit: Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. |
| 4 | XXVIII, 14), et nunquam est de salute propria mens secura sapientis; licet multum inter sanctos et peccatores sit, quaero tamen ab omnibus religionem professis, quis sibi iuxta suam conscientiam satis sanctus sit, quis de illa futuri examinis tremenda severitate non trepidus, quis de perpetua incolumitate securus? Quod si utique non est, sicuti neque esse debet, dicat mihi, obsecro, quilibet hominum cur non totis substantiae suae viribus ad id nititur ut vel mortis devotione redimat quidquid vitae offensione contraxit? |
| 5 | Quanquam haec quae loquor scire omnes legentes volo, non me de omnibus sanctis, sed de his tantum loqui qui, licet religionem non professi sint, tamen divitias non relinquunt. De illis enim qui expediti omnibus sarcinis, Salvatoris viam sequuntur, et Dominum Iesum Christum non sanctitate tantum, sed etiam paupertate imitantur, nihil est quod dici possit, nisi illud tantum quod etiam propheta dixit: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus [Psal. CXXXVIII, 17]. Hos enim ego omnes non aliter quam imitatores Christi honoro, non aliter quam Christi imagines colo, non aliter quam Christi membra suspicio, et ad hoc tantum illorum memini ut eorum memoria dignus fiam. |