Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput II
| 1 | Quae cum ita sint, quicunque ille aut sanctus es, aut sanctum te esse credis, dic mihi, quaeso: nunquid solvi haec sola possunt, etiamsi nulla alia debeantur? Quidquid libet enim homo pro Deo perferat, solvi omnino non potest quod Deus pro homine perpessus est: quia etiamsi passio ipsa non differat genere poenarum, multum tamen distet necesse est diversitate patientum. |
| 2 | Sed forsitan dicis generale in his quae diximus omnium hominum esse debitum, et in hoc universorum hominum genus indiscrete obnoxium. Verum est. Sed nunquid aliquis ideo minus debet, si et alius idem debeat? Aut si centum hominum cautiones de centenis sestertiis scriptae sint, num idcirco allevatur unius debitum, si omnes sint eiusdem numeri debitores? |
| 3 | Unusquisque enim, inquit Apostolus, suum onus portabit [Gal. VI, 5], et unusquisque pro se rationem reddet. Nequaquam ergo unius pondus pondere allevatur alterius, nec absolvitur reus societate multorum. Neque ideo minus est cuilibet tetra damnatio, si multos complices poenae videatur habere damnatus. Ita hoc quod supra dixi, licet generale sit debitum, speciale tamen esse non dubium est; licet sit commune omnium, est tamen peculiariter singulorum; ita ad omnes aequaliter pervenit quod tamen de summa unicuique nil recedit. Christus enim sicut pro omnibus passus est, sic pro singulis, et cunctis se impendit pariter et singulis, et totum se dedit universis, et totum singulis: ac per hoc quidquid passione sua Salvator praestitit, sicut totum ei debent universi, sic totum singuli; nisi quod prope hoc plus singuli quam universi, quod tantum acceperunt singuli quantum universi. Ubi enim hoc unus accipit quod universi, etsi par est mensura, maior est invidia. |
| 4 | Quo fit ut licet ipsum accipiat, plus devere videatur: quia magis fit unus obnoxius, qui videtur omnibus comparatus. Haec ergo hactenus, quia debitores Deo quidam sanctorum esse se non putant, cum debitum aestimare non possint. |