monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 1
>>> Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, II

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 2, Caput I

1 Diximus de remediis peccatorum, immo potius de spebus remediorum atque solatiis: scilicet hoc primum inquirendae salutis esse suffragium ut peccatorem poeniteat erroris; tum ut iuxta sermonem sacrum statim peccata sua misericordiis redimat; postremo, si id non fecerit, ne quid saltem moriens inexpertum relinquat, vel ultima sibi rerum suarum oblatione succurrat.
2 Sed respondeatur fortasse hoc loco illud, si peccatores homines hac redimendorum criminum necessitate teneantur, sanctos absque dubio qui sint expertes criminum, non teneri, ac per hoc non habere eos causam substantiae largiendae qui non habeant quod redimere eos necesse sit largitate. Audio. Sed id quale sit iam videbimus. Interim, etiamsi praeterita mala non sint quae sanctum hominem oporteat rebus cunctis redimere, sunt tamen perennia bona quae magno debeat comparare. Sed de hoc plenius postea.
3 Nunc autem hoc dico libere et constanter affirmo, neminem esse omnino sanctorum qui non in multis sit Deo debitor, ac per hoc eum quaecunque Domino suo dederit, non tam donare quam solvere. Ac primum ut de beneficiis generalibus dicam, id est, quo quisquis vel sanctorum es ille vel divitum, primum benevolentia ac dono Dei et natus et altus et educatus es, quod rebus ad vitam necessariis communitus, quod etiam non necessariis locupletatus, quod plus ad usum tibi Dominus tuus tribuit quam modus usuum postulavit, quod extendit denique super spes tuas munera sua, et, quod est maximum ac rarissimum, dona illius etiam tua vota vicerunt.
4 Addo autem post ista omnia quod idem Dominus qui te primum munere suo genuit, postea etiam passione salvavit, quod propter te, o homo, terram ac lutum immo exiguam terrae ac luti [ Antea edideramus partem suscepit rerum universarum, quia ita inveneramus scriptum in veteri codice regio. Verum cum vocem suscepit non habeant reliqua exemplaria neque editiones, et superflua sit, eam delere placuit.] partem rerum universarum Dominus [ Ita editiones. Verum hoc membrum in nullo veterum librorum reperitur quibus nos utimur.] terras adiit, ex carne pariter et in carne processit humiliatus usque ad [ Vide supra in Notis ad pag. 119.] humani exordii pudorem et pannorum inluviem et praesepii vilitatem, tolerans indignas se vitae istius passiones, edendi, bibendi, somni, vigiliarum aegras vicissitudines, et caducae istius conversationis contumeliosas necessitates, ipsam denique hominum circa se conversantium fetidam commorationem, populos peccatorum sordentium luto oblitos, semper malae conscientiae admissu reos, turpium ex se actuum nidorem exhalantes, et ideo coelestium praeceptorum incapaces, nec sustinentes sacri fulgoris iubar, quia caligantes peccatis oculos splendor divini luminis obruebat. Nec solum hoc. Sed post haec omnia, adde protervas superbientis populi contradictiones, adde convicia, adde maledicta, impiam insectationem, testimonium falsum, iudicium cruentum, inrisiones populi, sputa, verbera, acerbissimas quidem poenas, sed indignitates poenis acerbiores, coronam spineam, aceti poculum, cibum fellis, damnatum ab hominibus Dominum universorum, pendentem in patibulo salutem humani generis, Deum terrenae conditionis lege morientem.
Salvianus Massiliensis HOME