monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18 > 11 > 12
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, XI <<<    

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput XII

1 Exaggeramus forte rem verbis, et alte nimis attollimus. Videamus ergo id ipsum quale sit. Peccata, inquit, tua in misericordiis redime. Quid est aliqua redimere? Opinor, pretium rerum quae redimuntur dare. Non quaero quae illius regis peccata fuerint. Ipse sciat quanti debuerit redimere quae fecit. Te alloquor cuius causa est; te appello cuius discrimen agitur.
2 Hoc facito quod propheta dixit: Peccata tua in misericordiis redime. Noli tantum Deo relinquere quantum habes, si pro peccatis tuis necessarium non putas quantum habes. Aestima diligentissime culpas quas admisisti, aestima peccatorum diversitates. Vide quid pro mendaciis debeas, quid pro maledictis atque periuriis, quid pro [ Negligentiarum vocabulo significari minuta et levia peccata, quae nos hodie dicimus venialia, satis, ut reor, manifestum est, et patet etiam ex homilia 32 sancti Caesarii episcopi Arelatensis et ex regula S. Columbani. Quaenam vero tum putarentur esse levia peccata aperit ex parte idem Caesarius in homilia 31.] negligentiis cogitationum, quid pro impuritate sermonum, quid pro omni denique malae voluntatis affectu. Adde postremo etiam si aliqua de his intra conscientiam tuam sunt de quibus Apostolus dicit, adulteria, fornicationes, impudicitiae, ebrietates, immunditia Deo exosa (Gal.
3 V, 19, 20), avaritia [ Ita omnes libri veteres et hic et supra. Quo loco observandum est Latinos codices fere semper habere idolatria, raro idololatria. Inde idolatrie Francis.] idolatriae famula, et post haec aliqua forte crimina etiam de humani sanguinis effusione contracta. Cumque omnium supputaveris numerum, expende pretia singulorum. Et post haec non quaero ut pro peccatis tuis totum Deo tradas quod habes; hoc solum redde quod debes, [ Haec desunt in omnibus antiquis exemplaribus. Habentur tamen in prima editione et in aliis.] si potes aestimare quod debeas.
4 Addo autem post ista omnia, quod cum tractaveris delicta tua atque taxaveris, tanto plus pro malis tuis debebis quanto peccata tua vilius aestimaris. [ Istud deest in recentiori codice regio et Colbertino.] Quomodo? Quoniam qui se, inquit Apostolus, existimat esse aliquid cum nihil sit, seipsum seducit [Gal. VI, 3]. Ut non dicam tibi quod regi illi victuro adhuc, et forte iuveni, ut festinaret tamen peccata sua redimere praeceptum est.
5 Tu autem tanto plus pro te debes, quod haec vel moriens facis vel iam iamque moriturus. Grandis enim munificentia ac devotio futura est, quae possit id compensare, quod haec tum demum Domino tuo reddis quando habere ipse iam non potes; praesertim cum addatur ad ista omnia quod propheta ipse qui regem illum ad redemptionem criminum vocat, per haec ipsa quae dicit debere fieri, non tam ei veniae securitatem quam viam inquirendae salutis ostendit.
6 Dicens enim: Peccata tua in misericordiis redime, et forsitan propitiabitur Deus delictis tuis; hoc ipsum quod dicit forsitan, spem indicat, non fiduciam pollicetur. Ex quo intelligi potest quam difficile iam in supremis positi peccatores qualibet munificentia ad perfectam indulgentiam pervenire possint, quando propheta ipse cui suadet propitiationem Dei inquirendam, promittere tamen non ausus est promerendam.
7 Dat consilium de actu, et tamen dubitat de effectu. Hortatorem se agendi, non impetrandi auctorem facit. Quare ita? Quia omnes scilicet peccatores debent pro se vel in supremis cuncta tentare, etsi non possunt ulla praesumere. Si enim regi propheta ille per solam bonorum operum largitatem absolutam indulgentiam non promittit, intelligere peccator non acta errorum poenitentia potest, quanta ei et quam larga in supremis munificentia opus est qui vult obtinere a Domino per seram devotionem quod non potest usurpare per legem.
Salvianus Massiliensis HOME