monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5 > 9 > 4 > 20 > 8 > 9 > 4 > 5 > 3 > 5 > 3 > 3 > 15 > 18 > 11
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, X <<<     >>> XII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput XI

1 Sed dicit aliquis: Totum ergo Deo oblaturus est quod habet? Non offerat totum quod habet, si non putat se debere totum quod habet. Non quaero cuius sit quod offertur, vel a quo sit acceptum ante quod redditur. Hoc dico solum, non offerat totum pro debito, si debere se totum non putat pro reatu. Totum ergo, [ Codex Colbert.: inquit quamvis peccator aliquis oblaturus est. Vetus editio: inquit aliquis, quamvis magnorum criminum reus, oblaturus est totum Domino? Immo nihil, etc.] inquit aliquis, peccator oblaturus est? Immo nihil, si non cum fide; immo nihil, si non cum ambitu; immo nihil, si non cum prece; immo nihil, si non hoc animo ut hoc ipsum inter praecipua Dei beneficia reputet quod animum offerendi dedit, et plus sibi in his quae Deo relinquit praestari aestimet, quam in illis quae prius habuit.
2 Quia hoc quod habetur ab homine, temporarium est; quod autem Deo relinquitur, sempiternum. Totum, inquit aliquis, oblaturus est? At ego dico esse hoc totum parum. Quid enim iam scit aliquis an peccatorum mensuram oblata compensent? iam scit aliquis an tantum sit in officio placationis quantum est in offensione discriminis? Si novit quisquam hominum peccatorum quanto redimere delicta possit, utatur scientia ad redemptionem.
3 Si vero nescit, cur non tantum offerat quantum potest? ut si compensare peccata non valet pretii magnitudine, saltem mentis devotione compenset. Perfectum enim conscientiae fructum exhibet, qui intra conscientiam nil relinquit. Dura nonnulli haec absque dubio et immensurata causantur; maxime quia propheta is de quo diximus, Babylonium regem hoc tantum admonuisse videatur ut multa donaret, non ut universa distraheret. Non profero interim testimonia Evangelii, nec confugio ad vocem loquentis Dei in sacris voluminibus. Non dico aliud vetere, aliud nova lege praeceptum. Unde etiam Apostolus: Ecce, inquit, vetera transierunt: facta sunt omnia nova.
4 [ Codex Colbert., Omnia enim ex Deo.] Omnia autem ex Deo [II Cor. V, 17, 18]. Quibus utique dictis docet non vetera secundum litteram, sed nova secundum Deum esse facienda. Hoc solo interim contentus sum quod propheta dixit. Sermo enim ei cum rege erat, et quidem cum rege non unius urbis, sed ut tunc videbatur totius orbis; [ Hanc lectionem praefert idem codex. Regii, qui itaque. Editiones, Quia itaque.] qui utique non poterat populos quos regebat per testamentum egenis tradere, et nationes barbaras indigentibus quasi nummos dare, aut in pauperum stipes diffusa longe ac late regna convertere: et ideo propheta, Peccata, inquit, tua in misericordiis redime (Dan.
5 IV, 24): hoc est: aurum da indigentibus, quia non potes regnum dare: [ Ita omnes libri veteres. Sed editiones habent facultates.] facultatem distribue, quia potestatem non vales [ Ita primo scriptum fuit in veteri exemplari bibliothecae Colbertinae; sed postea expuncta est littera o et supra lineam apposita littera e. Ex quo Pithoeus effecit praerogare.] prorogare: ac per hoc videtur iussisse ut totum daret, quem hoc solum non iussit distribuere quod non poterat erogare.
Salvianus Massiliensis HOME