Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput IX
| 1 | Unde admoneo cum omnes, tum praecipue eos quos gravium delictorum terror exagitat, et in quibus infelicior conscientia peccatorum poenalium recordatione suspirat, primum ut licet lapsi sint, non commorentur in lapsu, nec in volutabris suis sordentium suum more versentur; qui cum aestuantes alvos coeno immerserint, nequaquam sordidis voluptatibus satisfaciunt nisi tota penitus luto membra convolvant. |
| 2 | Non ergo horum naturalem sequantur inluviem, nec male blandis lapsibus acquiescant, aut in barathro libidinum commorantes, in ipsis se sepeliant ruinis suis; sed illico ubi concidere consurgant, et elevationem protinus meditentur in lapsu; ac, si fieri ullo modo pernicitate poenitudinis potest, tam velox sit remedium resurgentis, ut vix possit vestigium apparere conlapsi. |
| 3 | Ergo in huiusmodi causis hoc primum medelae opus est, ut morbos suos languentes horreant, curare plagas festinent saucii, et illico e corporibus sagittas rapiant vulnerati. Optime enim malagma vel fibula calidis adhuc vulneribus... imponitur, et citius sibi plagarum caro sociatur quae non diu hiare permittitur. Ulcus quippe in corpore si computruerit, dilatatur; et si plagas cancroma sequitur, cancrum necesse est consequatur occasus. |
| 4 | Fugienda itaque primum haec peccatoribus mala sunt; nec dandus diabolo locus, ut qui stantes impulit in ruinam, lapsos praecipitet in mortem. Quod si aut tanta vis morbi aut tanta aegrotorum fuerit incuria, ut valetudinis labem usque ad dies ultimos trahat; quid dicam nescio, quid promittam penitus ignoro. Revocare ab inquisitione ultimi remedii periclitantes, durum et impium; spondere autem aliquid in tam sera curatione, temerarium. |
| 5 | Sed melius tamen est absque dubio quamvis diuturna paralysi aridas manus aliquo tandem nisu ad coelum erigi, quam lethali penitus desperatione dissolvi. Melius est nihil inexpertum relinquere quam morientem nulla curare; maxime quia nescio an in extremis aliquid tentare medicina sit; certe nihil tentare, perditio. |
| 6 | Et unum scio, quod quicunque in hanc miseriam longi languoris extrema perduxerit, ineffabile dictu est quantum lamentationis erroribus suis debeat, quia nunquam errata cognovit. |