Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput VIII
| 1 | Durum fortasse aliquis sermonem meum hactenus iudicavit. Et vere durus est, si aliquid non ex testimoniorum sacrorum auctoritate commonuit. Durus existimetur, si aliquid tale habuit quale hic Apostolus praedicavit. Ut non addamus illud Domini nostri dictum, quo omnes penitus indignos se esse dixit qui non renuntiassent omnibus quae possederint [Luc. XIV, 33]. Quae cum ita sint, nonne, quaeso, indulgentissimum, modestissimum ac mollissimum existimari convenit quod locuti sumus; scilicet qui hominibus quibus perfectam incolumitatem tribuere non possumus, opem saltem desperatae salutis inquirimus, et quorum vitam sanare non possumus, mortem levare tentamus. |
| 2 | Quid est enim perfecta sanitas? Quid, nisi in vita hac bene agere? Quid postrema curatio? Quid, nisi vel in extremis bonum viaticum comparare? Quid est enim perfecta sanitas? Quid, nisi rebus a Deo traditis bene uti? Quod ultimum remedium? Quod, nisi saltem postea facere quod poeniteat te non ante fecisse? Dura fortasse aliquis putat esse quae dico. |
| 3 | Dura, plane dura existimentur, nisi talia sint ut in comparatione apostolicae severitatis mollia ac remissa videantur. Apostolus enim ad planctum divites vocat, nos ad remedium. Apostolus divitias ignem nominat, nos facere ex divitiis aquas cupimus ignem exstinguentes, secundum illud: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum [Eccli. III, 33]. Apostolus in divitiis male conservatis damnationem esse testatur; ego ex his quae dicit ille mortem aeternam omnibus facere, vitam opto perpetuam comparare. |
| 4 | Non quidem quod ulli vitiis carnalibus implicato, sufficere ad vitam aeternam putem si, cum usque ad mortem in flagitiis consenuerit, in obitu bene cuncta dispenset, nisi antea et peccatis renuntiaverit, et sordidam illam criminum tunicam lutulentamque proiecerit, et novam conversionis ac sanctimoniae vestem de manu Apostoli praedicantis acceperit. |
| 5 | Alioqui peccare non desinit quem in extremis situm recedere a criminibus sola tantum facit impossibilitas, non voluntas. Qui enim a malis actibus tantum morte discedit, non relinquit scelera, sed relinquitur a sceleribus, ac per hoc necessitate exclusus a vitiis; et tunc, puto, peccat quando cessaverit: quia quantum ad animum, necdum desiit qui adhuc velit peccare si possit. |
| 6 | Non bonis itaque spebus innititur qui ad hoc tantum peccat in vita ut peccatorum molem redimat in morte; et ideo se evasurum putat, non quia bonus, sed quia dives sit. Quasi vero Deus non vitam quaerat hominum, sed pecuniam, atque a cunctis malorum redimendorum spe male agentibus accipere solos pro criminibus nummos velit, et corruptorum iudicum more argentum exigat ut peccata vendat. Non ita est. Prodesse enim largitionem plurimum certum est, sed non illis qui ultima futurae largitionis spe male vivunt, qui fiducia redimendae immunitatis scelera committunt; sed illis qui decepti aut lubrico aetatis, aut nubilo erroris, aut vitio ignorantiae, aut postremo lapsu fragilitatis humanae, resipiscere tandem quasi post mortem gravissimae infirmitatis, aut quasi post luctum turbatae mentis incipiunt, et sicut ad sensum suum insani homines post furorem, sic isti redeunt post errorem; in uno tantummodo a se dispares, quod illi gaudent postquam evaserint aegritudinem, isti plangunt postquam acceperint sanitatem. Nec immerito. Illi enim tanto plus gratulantur, quanto plus incolumitatis indeptos esse se sentiunt; isti tanto plus confunduntur, quanto evidentius morbum sui erroris agnoscunt. |
| 7 | Quo fiat necesse est ut illi exsultent et isti lugeant: quia illi quod aegrotarunt, imputant valetudini; isti, quod erraverunt, sibi: ac illi laeti sunt de remedio, et isti anxii de reatu. |