Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput VII
| 1 | Sic ergo habendae sunt divitiae, sic petendae, sic tenendae, sic propagandae. Alioqui inaestimabile malum est bonis a Deo datis non bene uti. Avaro enim, inquit Scriptura sacra, nihil est scelestius [Eccli. X, 9]: et pessimum ac feralissimum morbi genus, divitiae conservatae in malum domini sui [Eccle. V, 12]. Verum est. |
| 2 | Quid enim peius, aut quid miserius, quam si quis praesentia bona in mala futura convertat, et quae ad hoc a Deo data sunt ut pararetur ex eis vitae beatitudo perpetua, per haec ipsa quaeratur mors ac damnatio sempiterna? In quo et illud considerandum est, quod si servatae divitiae ad malum hominis conservantur, quanto utique ad maius malum coacervantur? Quotus enim quisque nunc divitum tantae est continentiae qui opes custodire contentus, accumulare iam nolit? |
| 3 | O miseria temporis et ecclesiasticae plebis, ad quid redacta est! ubi cum scriptum sit quod servare opes genus sit magni criminis, non augere iam genus putatur esse virtutis. Ergo, ut supra diximus, quomodo se quidam reos omnino non putant, si nec in morte sibimet per dispensationem substantiae consuluerint, cum etiam ex hoc rei sint quod usque ad mortem cuncta servaverint? |
| 4 | Aut quomodo rei non erunt qui facultates suas ad quoscunque homines infidelissima vanitate transmiserint, cum etiam illi rei futuri sint qui non seipsos in vita ista aliqua ob honorem Dei rerum suarum parte privaverint? ostendente id ipsum etiam per Apostolum suum Domino nostro atque dicente: Agite nunc, divites, plorate in miseriis quae advenient vobis. |
| 5 | Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizatis in novissimis diebus [Iac. V, 1-3]. Praeter illam quae in mysterio latens maior est multo ac terribilior divinorum verborum severitatem, sufficere ad metum ac tremorem omnibus puto illa quae prompta sunt. Ad divites enim peculiariter loquitur. Plangere eos praecipit, mala futura nuntiat, ignem perpetuum comminatur. |
| 6 | Et hoc, quo minae ipsae magis timendae sint, non propter homicidia, non propter fornicationes, non ob sacrilegas impietates, aut alia postremo vitia lethali gladio animas et perenni occasione iugulantia, sed propter solas tantummodo opes, propter insanam cupiditatem, propter auri atque argenti famem; ut ostenderet scilicet sufficere haec homini ad aeternam damnationem, etiam si reatus alii non fuissent. |
| 7 | Quid dici simplicius, quid evidentius potest? Non dicit diviti: Torquendus es, quia homicida es; torquendus es, quia fornicator; sed torquendus tantummodo quia dives, hoc est, quia divitiis male uteris, quia datas tibi ad opus sanctum divitias non intelligis. Non enim ipsae divitiae per se noxiae, sed mentes male utentium criminosae; nec ipsae opes homini poenae causa sunt, sed de opibus sibi poenas divites faciunt: quia dum uti divitiis bene nolunt, ipsas sibi divitias in tormenta convertunt. Thesaurizatis, inquit, in novissimis diebus. |
| 8 | Bene, cum dixisset thesaurizatis, addidit in novissimis diebus; hoc est, ut maior thesaurizantium reatus esset, cum thesaurorum invidiam etiam saeculi extrema cumularent. Thesaurizatis, inquit, in novissimis diebus. Per thesauros cupiditas, per novissimos dies infidelitas accusatur. |
| 9 | Ac per hoc duplex et cupiditatis noxa est et infidelitatis: quia thesauros quos (iuxta id quod Deus dicit: Non concupisces [Exod. XX, 17] [Deut. V, 21] [Rom. VII, 7] crimen utique fuit et alio tempore concupiscere, maius absque dubio per infidelitatem ipsam crimen est etiam in mundi fine cumulare. |