monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, V <<<     >>> VII

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput VI

1 Sed tamen ne hoc ipso humana mens insolesceret quod substantiam hanc Dominus nostram esse dixisset, adiecit: Redde debitum tuum: hoc est, ut quem devotio non inliceret ad largiendum, necessitas cogeret ad exsolvendum; et quem ad opus sanctum fides sua ipsa non retraheret, saltem necessitas coarctaret. Prius ergo ait: Honora Dominum de tua substantia.
2 Deinde: Redde, inquit, debitum tuum. Hoc est dicere: Si devotus es, da quasi tuum; si indevotus, redde quasi non tuum. Bene itaque posuit et dandi voluntatem et solvendi necessitatem. Hoc est utique dicere omni homini: Ad opus sanctum et hortatione invitaris et exactione constringeris. Da, si vis; redde si non vis.
3 Apostolus quoque id ipsum monens, divitibus praecipit: Ne superbe sapiant, neque sperent in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis, inquit, omnia ad fruendum in voluntate operum bonorum [I Tim. VI, 17]. Uno dicto utrumque docuit, hoc est, et qui daret divitias, et cur daret. Dicens enim sperandum a Deo qui praestat omnia, ostendit a Deo divites fieri.
4 Addens autem in voluntate operum bonorum, docet id ipsum quod dixit a Deo tribui, propter bona tantum opera praestari. Praestat enim, inquit, omnia in voluntate operum bonorum; hoc est, ad hoc facit homines substantia esse locupletes ut bona operatione sint divites; id est, ut commutent divitias quas acceperunt, et facultates ipsas in bonis operibus collocantes, Dei opes quas habent in hoc saeculo temporarias, bene utendo faciant sempiternas, ac sic agnoscentes munera Dei, duplici bono gaudeant; cum qui sunt divites in hoc saeculo, esse quoque divites mereantur in coelo.
Salvianus Massiliensis HOME