monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 8 > 5
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, IV <<<     >>> VI

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput V

1 Quanquam haec licet se ita habeant et sint vera ac saluberrima, tamen non ita dicam quasi filios bonis et facultatibus paternis penitus excludam. Sed de hoc postea disputabimus. Interim quia reos se quidam futuros non putant, si substantias suas non ad Evangelii honorem, non ad salutem suam, non ad ullum officium Dei conferant, sed pro libidine et infidelitate quibuscunque haeredibus passim vel irreligiosis vel locupletibus impia et paganica sollicitudine transcribant; videamus breviter vel a quo sint datae facultates ipsae, vel ob quid datae; ut cum et auctorem et causam datae rei ostenderimus, facilius et ad quem referenda et in quem usum conferenda sit approbare possimus. Omnem substantiam mundialem divino cunctis munere dari nullus homo, ut reor, ambigit, qui modo in hominum numerum referri potest.
2 Nisi forte quis tantae sit insipientiae, ut cum humano generi mundus ipse a Deo datus sit, ea quae in mundo sunt non a Deo hominibus data arbitretur. Igitur si omnia omnibus Deus tribuit, nemini dubium est quod ea quae Dei dono accepimus, ad Dei cultum referre debeamus et in eius opere consumere quae eiusdem sumpsimus largitate.
3 Hoc est enim agnoscere munus Dei et divinis beneficiis bene uti, ut datis suis illum honores a quo data ipsa acceperis; quod quidem etiam humanarum rerum exempla docent. Si enim usus rerum aliquarum cuipiam homini alterius hominis beneficio ac largitate tribuatur, isque immemor illius a quo fructum rerum indeptus est, avertere ab eo ipso proprietatem praestitae rei atque alienare conetur; nonne ingratissimus omnium atque infidelissimus iudicetur, qui oblitus scilicet hominis benefici ac liberalissimi, spoliare illum iure dominii sui velit qui eum ipsum usus possessione ditaverit?
4 Et nos itaque usum tantum earum rerum accepimus quas tenemus: commodatis enim a Deo facultatibus utimur, et quasi precarii possessores sumus. Denique egredientes e mundo isto velimus nolimus hic cuncta relinquimus. Cur ergo cum possessores tantum usufructuarii simus, quod nobiscum auferre non possumus, avertere a proprietate Domini atque alienare tentamus?
5 Cur non bona fide datis a Deo resculis utimur? Tenuimus quoad licuit, tenuimus quoad permisit ille qui praestitit. Quid rectius, quid honestius, quam ut ubi res abeo discedit qui usum habuit, revertatur ad eum possessio qui utendam concessit? Denique etiam ipsae hoc Dei voces per linguas litterarum sacrarum iubent, dicentes quotidie ad unumquemque nostrum: Honora Dominum de tua substantia [Prov. III, 9]. Et alibi: Redde, inquit, debitum tuum [Eccli. IV, 8]. Quam pius est et indulgens Dominus Deus noster, invitans nos ad erogandam terrenae substantiae facultatem!
6 Honora, inquit, Dominum de tua substantia. Cum totum suum sit quod ab eo accepimus, nostrum esse dicit ut demus; ideo scilicet nostram appellans proprietatem possessionis, ut maior sit merces operantis: quia plus fructuum necesse est largitor habeat, ubi de suo videtur esse largitio.
Salvianus Massiliensis HOME