monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4
Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, III <<<     >>> V

Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput IV

1 Quid ergo? cum haec ita sint, interdicere forsan parentibus filiorum videor affectum? Minime. Quid enim tam ferum, tam inhumanum, tam legi aemulum, quam si non amandos dicamus filios, qui amandos fatemur inimicos? aut si affectum quem natura praestat prohibeamus, qui etiam eum quem natura prohihet impendimus?
2 aut si charitatem mentis extorqueamus quam habet, qui etiam illam ei conamur inserere quam non habet? Non ita est. Non solum enim amandos dicimus filios, sed praecipue ac super omnia amandos, nec quidquam his omnino anteponendum, nisi Deum solum. Nam et hoc est praecipue amare, illum filiis anteponere quem non expediat omnino postponere.
3 Quid est ergo, aut quomodo amandos dicimus filios? Quo absque dubio, nisi quo Deus ipse constituit? Neque enim est ullus melior filiorum amor quam quem ille docuit qui ipsos filios dedit. Neque possunt pignora melius amari quam si in eo ipso a quo data sunt amentur. Quomodo igitur Deus amari filios iusserit, non dico ego. Dicat sermo ipse divinus, qui ad patres omnes generaliter ita loquitur: Ut tradat mandata Dei filiis suis, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei sui, et mandata eius exquirant [Psalm. LXXVII, 7]. Alibi quoque: Et vos, inquit, patres, nolite [ Locus est ex capite sexto Epistolae beati Pauli ad Ephesios, interdum laudatus a veteribus. Cyprianus in libro tertio ad Quirinum, cap. 71: Patres quoque asperos circa filios esse non oportere. Et vos, parentes, nolite in iracundiam mittere filios vestros. Hieronymus in epistola ad Theophilum Alexandrinum adversus errores Ioannis Hierosolymitani: Et si ille, inquit, perire cupit ne perditi pereant, quanto magis bonis parentibus providendum est ne ad iracundiam provocent filios suos. Theophylactus in hunc Pauli locum: Non dixit, Diligite. Hoc enim natura ab ipsis vel invitis postulat. Sed, Ne ad iracundiam provocetis. Hoc est, non exhaeredes eos faciatis, neque abdicetis eos, neque onerosos vos illis ac saevos exhibeatis, ceu non sint liberi, sed mancipia, semperque erga ipsos aegro sitis animo. Egregiam porro regulam quoad hoc proponit Muretus conterraneus meus in libro septimo Variarum Lectionum, cap. 4, quod est de Officiis parentum in liberos. Quare, inquit, neque exsultanti iuvenum libidini frena laxanda sunt, neque ferox aetas duriore quam par est imperio magis etiam exasperanda; sed ea utendum dexteritate ut ii qui reprehenduntur, ipsi non odio sui, sed amore potius et beneficentia id fieri sentiant; omninoque ita temperanda omnia ut ab odio severitatem comitas vindicet, et a contemptu severitas comitatem.] ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini [Ephes. VI, 4]. Videtis quas parari opes a parentibus filiis Deus iubeat, non pecuniarios thesauros nec graves metallo aureo saccos, habentes quidem multum ponderis, sed plus tamen iniquitatis; non superbas ac praeeminentes excelsis urbibus domos; non supra humanos visus elata culmina, nec inserta nubibus aerio habitatore fastigia; non denique fundos interminabiles et notitiam sui possessoris excedentes, qui consortes pati indignum aestiment, et vicinitatem iniuriam putent.
4 Non ergo haec Deus praecipit, nec in servilia terrenae procurationis officia curam patriae pietatis extendit. Pauca sunt quae mandat, sed salutaria; expedita, sed sancta; praecepto parva, sed fructu grandia; scripto brevia, sed beatitudine sempiterna. Parentes enim, inquit, nolite ad indignationem provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini (Ibid.
5 ): ut ponant scilicet, sicut propheta dixit, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei sui, et mandata eius exquirant [Psalm. LXXVII, 7]. En quales divitias Deus diligit, en quas parari imperat facultates, fidem scilicet ac timorem Dei, modestiam, sanctimoniam, disciplinam, non caduca. Praeclara utique. Cum enim [ Id est, eorum qui credunt futuram resurrectionem mortuorum. Nam prisci Christiani eos vocabant mortuos qui negabant resurrectionem; uti dictum est ad epistolam secundam Leidradi episcopi Lugdunensis, quae edita est cum Operibus Agobardi. Alias: Deus, Deus est mortuorum et vivorum. Omnes enim vivunt ei, ut ait sanctus Lucas.] Deus vivorum sit, non mortuorum (Matth.
6 XXII, 32), recte illa parari filiis iussit per quae in aeternum viverent, non per quae in aeternitate morerentur. Nemo enim dubitat omnibus ferme malis et infidelibus divitias mundiales causam mortis magis esse quam vitae, secundum illud quod Deus dicit: Quam difficile hi qui pecunias habent introibunt in regna coelorum [Luc. XVIII, 24]! Et iterum: Facilius est, inquit, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum [Ibid., 25]. Unde et illud est quod specialiter iubet dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; thesaurizate autem vobis thesauros in coelo [Matth. VI, 19, 20]. [ Vide infra pag. 267.] Superioribus ac sequentibus dictis duo thesaurorum genera monstrantur; unum scilicet quo filiis thesaurizent patres, aliud quo sibi. Filiis quomodo? Ut erudiant illos officio ac timore divino. Sibi quomodo? Ut thesaurizent sibi thesauros in coelo, Mirifice scilicet: ut quia pecunia caduca est, disciplina immortalis, et omnes fere parentes plus amant filios quam seipsos, sibi conferant bona caduca, filiis sempiterna; ac sic et pietati suae consulant et saluti, cum duplici atque immortali bono et per ea quae aeterna sunt aeternos esse filios suos faciant, et ad conquirendam sibi beatitudinem ea quae naturaliter caduca sunt bonis operibus in aeterna convertant.
7 Quid ergo aestuas, paterna pietas? Quid ad conquirenda terrena et peritura distenderis? Nihil maius praestare filiis potes quam si hoc bonum per te habeant quod nunquam penitus amittant. Non necesse est ergo ut filio tuo terrenos thesauros recondas. Nulla re eum facies ditiorem quam si ipsum filium tuum thesaurum Dei feceris.
Salvianus Massiliensis HOME



Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1 > 6 > 8 > 9 > 4