Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput III
| 1 | Sed austera forsitan videatur esse sententia cunctos aequaliter ad perfectionem vocans et una omnes lege compellans, cum utique non sit universorum una conditio. Rectissime quidem dici ad ista poterat, quod cum omnes perpetuo velint vivere, omnes id agere deberent ut vitam participare possint: quia inconsultissimum ac stultissimum est id, quosdam agere ut quod affectu ac voto volunt, id ipsum re atque actu nolle videantur. |
| 2 | Sed tamen videamus eam maxime Christianorum, id est, filiorum tuorum partem quae certis rerum impedimentis et inexpugnabilibus, ut putat, necessitudinum vinculis a perfectione revocatur. Ac primum in hac parte, illi, opinor, sunt qui ad quaerendas pecunias et ampliandas latissime opes compelli se pignorum cura et quasi violento filiorum amore causantur. |
| 3 | Quasi vero quicunque patres sunt, nequaquam aut possint aut debeant omnino esse nisi divites, et amare filios suos sine opum multiplicatione non valeant; aut vero virtus ac medullae affectuum avaritia et cupiditates sint: quia scilicet, ut illi putant, sicut corpus sine medulla, sic amor sine cupiditate esse non possit. |
| 4 | Quod si ita est, omnis absque dubio pietas, mali causa est; neque in ea sensus sunt bonorum affectuum, sed incentiva vitiorum. Et ubi illud erit sacrum divinae auctoritatis oraculum: Pietas ad omnia utilis est [I Tim. IV, 8]? Hoc enim modo non solum non ad omnia utilis, sed pene in omnibus insalubris. Si enim generatrix cupiditatum est, plus in se multo malorum continet quam bonorum, secundum illud Scripturae sacrae: Radix omnium malorum est cupiditas [I Tim. VI, 10]. Itaque si radix malorum omnium est cupiditas, atque haec pietatis matrice gignitur et quasi viroso eiusdem lacte nutritur, non tam cupiditas reprehendenda quae ex pietate parente nascitur, quam ipsa pietas ex qua talis filia procreatur. Quo fit ut si tam pestilens est pietas ac tam nocens, nec amare expediat nec amari: quia nec parentes amorem debent appetere sibi noxium, nec desiderare filii parentibus obfuturum. |
| 5 | Quamvis ille non parentibus tantum, sed etiam filiis morbum ferat: quia et illis gravis est qui perniciosas pariunt haereditates, et illis qui inter improbissimum quaestum improbi educantur haeredes. Et hinc est quod pene omnes parentibus suis filii non magis in patrimonia quam in vitia succedunt, nec magis facultates paternas sumunt quam pravitates: ac sic transeuntes semper in mores patrum, ante eorum incipiunt nequitiam quam substantiam possidere. |
| 6 | Bona enim parentum nonnisi mortuis eis possident; viventibus autem adhuc et valentibus, mores: ac sic priusquam in dominio suo habere incipiant res paternas, habent in animis ipsos patres; et antequam habeant illa quae falso dicuntur bona, habent illa quae vere probantur mala. |