Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput II
| 1 | Sed videlicet immunes se ab hoc piaculo quidam putant, qui fortasse aurum ac facultates suas in terra non habent, et tamen ubicunque abstrusas habent. Nemo se ridiculis opinionibus fallat. Quicunque augendis opibus terrena cupiditate famulantur, aurum terrae semper infodiunt. Hoc est enim illud quod Salvator in Evangelio docet dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra [Matth. VI, 19]. Et iterum: Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo [Ibid., 20]. Intelligi iuxta carnalem auditum ista non possunt. |
| 2 | Nunquid enim aut omnes mali in terra corporales thesauros suos, aut omnes boni in coelo locant? Non utique. Et ideo effectus spiritalium rerum atque virtutes vis sacrae locutionis expressit. Scilicet ut quia cupiditati et avaritiae terrena atque tartarea, misericordiae autem ac largitati coelestia ac sempiterna debentur; idcirco diversitas terreni et coelestis thesauri posita est: ut qui cupiditati et avaritiae thesaurizarent, in inferno se opes locare cognoscerent; qui vero misericordiae et humanitati, coelestes se thesauros praeparare gauderent. |
| 3 | Loca itaque thesaurorum de meritis thesaurizantium nominavit. Ibi enim dicuntur esse iam thesauri, ubi sunt thesaurizantes futuri. |