Salvianus Massiliensis, Adversus avaritiam, 1, Caput I
| 1 | Timotheus minimus servorum Dei, Ecclesiae catholicae toto orbe diffusae gratia tibi et pax a Deo Patre nostro et Christo Iesu Domino nostro cum Spiritu sancto. Amen. Inter caeteros graves atque mortiferos exitialis pestilentiae morbos quos tibi antiquissimus ille ac fetidissimus serpens gravissima lethiferae aemulationis invidia et teterrimo illo virosi oris spiritu inhalat, nescio an ulla te acerbior animarum infidelium pestis et tetrior filiorum tuorum labes conficiat quam quod plerique ex tuis parum existimant si in hac vita rebus sibi ad opus sanctum a Deo traditis sine fructu misericordiae atque humanitatis incumbant, nisi avaritiam, id est, idolatriae servitutem [Coloss. III, 5]. etiam in futura post mortem tempora extendant. |
| 2 | Circumspicis fortasse et circumspectas qui isti ex tuis sint quos appellem. Non longa tibi inquisitione opus est ad inveniendum. Omnes, inquam, omnes pene hoc sunt quod loquor. Abiit quippe illa egregia ac supereminens dudum primitivae plebis tuae beatitudo, qua omnes Christum agnoscentes, caducas rerum mundialium facultates in sempiternas coelestium possessionum opes conferebant, mutantes sensum praesentium in praeclaram spem futurorum, immortales divitias praesenti paupertatis ambitu ementes. |
| 3 | At nunc pro his omnibus avaritia, cupiditas, rapina, quaeque his sociae et quasi germana unitate coniunctae sunt, invidiae, inimicitiae, crudelitates, luxuriae, impudicitiae, proditiones, quia superiora illa istorum usibus militant, successerunt: ac sic nescio quomodo pugnante contra temetipsam tua felicitate, quantum tibi auctum est populorum, tantum pene vitiorum; quantum tibi copiae accessit, tantum disciplinae recessit; et prosperitas venit quaestuum cum magno fenore detrimentorum. Multiplicatis enim fidei populis, fides imminuta est; et crescentibus filiis suis, mater aegrotat; factaque es, Ecclesia, profectu tuae fecunditatis infirmior atque accessu relabens et quasi viribus minus valida. |
| 4 | Diffudisti siquidem per omnem mundum religiosi nominis membra religionis vim non habentia: ac sic esse coepisti turbis opulens, fide pauper; quanto ditior multitudine, tanto egentior devotione; largior corpore, angustior mente; eademque, ut ita dixerim, et in te maior et in te minor, novo pene et inaudito genere processus et recessus crescens simul et decrescens. |
| 5 | Ubi enim est illa nunc eximia forma tua et totius corporis pulchritudo? Ubi illud de vivis virtutibus tuis divinorum apicum testimonium dicens: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, et nemo quisquam ex eo quod possidebat suum esse dicebat [Act. IV, 32]? cuius tu nunc, o dolor ac lamentatio, lectionem tantum habes, virtutem non habes, cuique scientia tantum interes, conscientia abes. |
| 6 | Maxima quippe nunc filiorum tuorum portio mortiferarum rerum negotiatrix est, propolisque et cauponibus similis terrenis, immo tartareis, perituris simul atque perdentibus studet nundinis. Lucro enim pecuniae damnum vitae ementes, ut acquirant quae non sunt sua, prodigunt quae sunt sua, mandantes terrae thesauros luctuosos, haeredibus breve gaudium, auctoribus longum moerorem allaturos, fraudantes usu rerum praesentium tam alios quam se ipsos, condentes profundis specubus infernas opes, simul pecuniam suam ac spem suam infodientes, secundum illud scilicet Domini nostri dictum quo ait: Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum [Matth. VI, 2]. Invident itaque saluti suae, animasque proprias quae vocantur ad coelum, terrenis ponderibus in terram premunt. |
| 7 | Mens enim thesaurizantis thesaurum suum sequitur, et quasi in naturam terrestris substantiae demutatur: nec solum nunc, sed etiam in futuro atque perpetuo. Nam cum, ut scriptum est, ante hominem vita pariter ac mors sint, et ad quod vult manum porrigat [Eccli. XV, 18]; necesse est ea unusquisque hominum in aeternitate possideat quae hic quasi manu sua ipse pervaserit, voluntatique ac sententiae suae deditus, his in futuro adhaereat conditione quibus hic adhaesit affectu. |