monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3
Quintilianus, Institutio Ed.2, 9, 2 <<<     >>> 4

Quintilianus, Institutio Ed.2, 9, 3

1 Verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur.
2 Itaque, si antiquum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant.
3 Verum schemata λέξεως duorum sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est.
4 Quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere.
5 Prius fit iisdem generibus quibus vitia.
6 Esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret.
7 Verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam.
8 Ideoque, cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur.
9 Una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.
10 Quodsi quis parce et, cum res poscet, utetur; velut asperso quodam condimento iucundior erit; at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet.
11 Quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint; quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient.
12 Nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
13 Fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus; nam et oculis capti talpae et timidi dammae dicuntur a Vergilio; sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est; et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.
14 Quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur, luxuriat; fluctuatur, fluctuat; adsentior, adsentio.
15 Est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur, Gladio pugnacissima gens Romani (gens enim ex multis), vel ex diverso, Qui non risere parentes,
nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est;
Ex illis enim, qui non risere, hic quem non dignata.
16 * satura est Sed nostrum istud vivere triste
Aspexi,
cum infinito verbo sit usus pro appellatione; nostram enim vitam vult intelligi.
17 Utimur et verbo pro participio, Magnum dat ferre talentum,
tanquam ferendum, et participio pro verbo, Volo datum.
18 Interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut in hoc Virus est vitium fugere:
aut enim partes orationis mutat ex illo Virtus est fuga vitiorum, aut casus ex illo Virtutis est vilium fugere; multo tamen hoc utroque excitatius.
19 Iunguntur interim schemata: Sthenelus sciens pugnae; est enim scitus Sthenelus pugnandi.
20 Transferuntur et tempora: Timarchides negat esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito positum est) et status: Hoc Ithacus velit;
et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.
21 Haec quoque est, quam ἑτεροίωσιν vocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium Neque ea res falsum me habuit et Duci probare.
22 Ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet.
23 Unde eo usque processum est, ut non paeniturum pro non acturo paenitentiam et visuros ad videndum missos idem auctor dixerit.
24 Quae ille quidem fecerit schemata, an idem vocari possint, videndum, quia recepta sint.
25 Nam receptis etiam vulgo auctore contenti sumus: ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone reprehendi notum est; ad fici enim contumelia dicebant.
26 Alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit: Vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat. -
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
Audierat.
27
Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima.
28 Illud et in consuetudine remansit enimvero.
29 His amplius apud eundem: Nam quis te iuuenum confidentissime,
quo sermonis initium fit.
30 Sed Tam magis illa tremens et tristibus effera flammis,
Quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
31
Quod est versum ex illo: Quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget.
32 Pleni talibus antiqui sunt; initio Eunuchi Terentius Quid igitur faciam? inquit. Alius: ain tandem leno? Catullus in Epithalamio, Dum innupta manet, dum cara suis est,
cum prius dum significet quoad, sequens usque eo.
33 Ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, Vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, Nec ciceris, nec longae invidit avenae, vel Vergilii, Tyrrhenum navigat aequor.
34
Sed iam vulgatum actis quoque, Saucius pectus.
35 Ex eadem parte figurarum priore dicto et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est: Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi;
potest enim deesse alterum nam.
36 Sed apud Horatium illud, Fabriciumque,
Hunc et intonsis Curium capillis.
37
Sed detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram; Accede ad ignem, iam calesces plus satis.
38
Plus enim quam satis est. Nam de altera [quae] detractione pluribus dicendum est.
39 Utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus: Si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
40 Sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus: Sed nos immensum spatiis confecimus aequor;
et de pluribus singulariter, Haud secus ac patriis acer Romanus in armis.
41
Specie diversa sed genere eadem et haec sunt, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem.
42 -
Ne mihi tum molles sub divo carpere somnos,
Neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit.
43 Sed de nobis loquimur tanquam de aliis: Dicit Seruius, negat Tullius.
44 Sed nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus.
45 Utriusque rei exemplum pro Caecina.
46 Pisonem, adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit, Restituisse te dixti; nego me ex edicto praetoris restitutum esse; verum enim est illud; restituisse se Aebutius dixit, Caecina nego me ex edicto praetoris restitutum esse; et ipsum dixti, excussa syllaba, figura in verbo.
47 Illa quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: Ego cum te (mecum enim saepissime loquitur) patriae reddidissem; cui adiiciunt hyperbaton, quod inter tropos esse noluerunt; alterum, quod est ei figurae sententiarum, quae ἀποστροφή dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi: Decios, Marios magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar.
48
Acutius adhuc in Polydoro, Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro
vi potitur.
49 Quid non mortalia pectora cogis
Auri sacra fames?
Hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant: Quid loquor? aut ubi sum?
Coniunxit autem παρένθεσιν et ἀποστροφήn Vergilius illo loco, Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
Distulerant, (at tu dictis Albane maneres!)
Raptabatque viri mendacis viscera Tullus.
50
Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est.
51 Quod continget, si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit.
52 Illud est acrius genus, quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus cum gratiam tum etiam vires accommodat.
53 E quibus primum sit, quod fit adiectione.
54 Plura sunt genera; nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia, ut Occidi, occidi, non Sp. Maelium; alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat; vel miserandi, ut A Corydon, Corydon.
55
Quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum convertitur.
56 Similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: Bona, miserum me! (consumptis enim lacrimis tamen infixus haeret aninmo dolor) bona, inquam, Cn. Pompeii acerbissimae voci subiecta praeconis.
57 - Vivis et vivis non ad deponendam dam, sed ad confirmandam audaciam.
58 Sed ab iisdem verbis plura acriter et instanter incipiunt: Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uultusque mouerunt? et in iisdem desinunt: Quis eos postulavit? Appius.
59 Quis produxit? Appius.
60 Quanquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et fines iidem sunt, quis et quis, Appius et Appius.
61 Quale est: Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses.
62 Qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses.
63 Qui sunt, qui Italiam deformarunt? Carthaginienses.
64 Qui sunt, qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses.
65 Etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius esse loci potius dixi: Vigilas tu de node, ut tuis consultatoribus respondeas; ille, ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat.
66 Te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat.
67 Tu actionem instituis; ille aciem instruit.
68 Tu caves, ne consultores tui, ille, ne urbes aut castra capiantur.
69 Sed hac gratia non fuit contentus orator, vertit in contrarium eandem figuram: Ille tenet et scit, ut hostium copiae, tu, ut aquae pluviae arceantur.
70 He exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis.
71 Possunt media quoque respondere vel primis, ut Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda;
vel ultimis ut Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda.
72 Nec quisquam dubitabit.
73 idem fieri posse iteratis utrinque mediis.
74 Respondent primis et ultima: Multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis multi.
75 Est et illud repetendi genus, quod simul proposita iterat et dividit: Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi.
76
ἐπάνοδος dicitur Graece, nostri regressionem vocant.
77 Nec solum in eodem sensu, sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: Principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur.
78 Interim variatur casibus haec et generibus retractatio: Magnus est dicendi labor, magna res et cetera; et apud Rutilium longa περιόδῳ sed haec initia sententiarum sunt: Pater hic tuus? patrem nunc appellas? patris tui filius es? Fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant.
79 Constat aliis etiam modis, ut pro Cluentio: Quod autem tempus veneni dandi? illo die? illa frequentia? Per quem porro datum? unde sumptum? quae porro interceptio poculi? cur non de integro autem datum? Hanc rerum, coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: Illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.
80 Vt haec in unum congeruntur, ita contra ilia dispersa sunt, quae a Cicerone dissipata dici puto: Hic segetes, illic ueniunt felicius uae,
Arborei fetus alibi,
et deinceps.
81 Ilia vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum longo post intervallo redditum est ultimum et media primis et mediis ultima congruunt: Vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum.
82 Hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, Ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn. Pompeium, ego ergo cum redierim.
83 Sed in iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum: ut apud Persium, Usque adeone
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
Sed apud Ciceronem, Neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant.
84 Sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: Venit ex Asia.
85 Hoc ipsum quam novum! Tribunus plebis venit ex Asia.
86 * eadem tamen periodo et verbum primum ultimum refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim Uerumtamen venit.
87 Interim sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: Quid Cleomenes facere potuit? Non enim possum quemquam insimulare falso.
88 Quid, inquam, magno opere potuit Cleomenes facere? Prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius: Pierides, vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas.
89
Sed ne oratores quidem raro: Hic tamen vivit; vivit? immo vero etiam in senatum venit.
90 Aliquando, sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant.
91 Initia hoc modo: Dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim invidiae.
92 Rursus clausulae ibidem statim, Vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicavistis.
93 Hoc alii συνωνυμίαν alii disiunctionem vocant, utrumque, etiamsi est diversum, recte; nam est nominum idem significantium separatio.
94 Congregantur quoque verba idem significantia.
95 Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe, patent portae, proficiscere.
96 Sed in eundem alio libro: Abiit, excessit, erupit, euasit.
97 Hoc Caecilio πλεονασμός videtur, id est, abundans super necessitatem oratio, sicut illa Vidi oculos ante ipse meos.
98 * illo enim vidi inest ipse.
99 Verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus.
100 Fidi, ipse, ante oculos, totidem sunt adfectus.
101 Cur tamen haec proprie nomine tali notarit, non video.
102 Nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλεονασμός videri potest.
103 Nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur: Perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.
104 Congeruntur et diversa: Mulier, tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia.
105 Sed apud Ovidium: Sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
Sed quae visceribus veniebat belua ponti
Exsaturanda meis.
106
Inveni, qui et hoc πλοκήν vocaret: cui non adsentior, cum sit unius figurae, mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum διαλλαγὴν vocant.
107 Quaero ab inimicis, sintne haec investigate, comperta, patefacta, sublata, deleta, exstincta per me.
108 Investigata, comperta, patefacta aliud ostendunt; sublata, deleta, extincta sunt inter se similia, sed non etiam prioribus.
109 Sed hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt.
110 Ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: Qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi; in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est.
111 Hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quae potest esse copulata dissolutio. Contrarium illud est schema, quod coniunctionibus abundat.
112 Illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur.
113 Sed hoc est vel iisdem saepius repetitis, ut Tectumque laremque
Armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
vel diversis: Arma virumque - Multum ille et terris - Multa quoque.
114 Adverbia quoque et pronomina variantur, Hic illum vidi iuvenem, - Bis senos cui nostra dies, - Hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
115 Sed utrumque horum acervatio est, tantum iuncta aut dissoluta.
116 Omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit.
117 Fons quidem unus, quia acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus.
118 Gradatio, quae dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis adfectatam ideoque esse rarior debet.
119 Est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quae dicta sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit.
120 Eius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: Non enim dixi quidem sed non scripsi, nec scripsi quidem sed non obii legationem, nec obii quidem legationem sed non persuasi Thebanis.
121 Sint tamen tradita et Latina: Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit.
122 Sed Calvi: Non ergo magis pecuniarum repetundarum qiuari maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum iudicia perierunt. Invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus,
Ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus
Atreus, qui nostrum porro propagat genus.
123
At quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut Caelius in Antonium, Stupere gaudio Graccus: simul enim auditur coepit.
124 Cicero ad Brutum: Sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? Tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi.
125 Cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: Nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
Sed quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.
126
Hanc quidam aposiopesin putant, frustra.
127 Nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur.
128 Ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis Cicero: Data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari; non enim obticuit sed lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit.
129 Altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur.
130 Tertia, quae dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola poneretur.
131 Id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua respiciant: Vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur: Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.
132 Medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat.
133 iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios dicimus, et singularia pluralibus miscet.
134 Sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint.
135 Illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur: Sociis tunc, arma capessant,
Edico, et dira bellum cum genie gerendum.
136
Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico.
137 Non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quae duas res diversas colligat: Tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet.
138
Huic diversam volunt esse distinctionem, cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur: Cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem.
139 Quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito.
140 Cui contraria est ea, qua fit ex vicino transitus ad diversa ut silmilia: Brevis esse laboro, Obscurus fio, et quae sequuntur.
141 Tertium est genus figurarum, quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat.
142 Hinc est παρονομασία, quae dicitur adnominatio.
143 Ea non uno modo fieri solet: ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, Mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix; et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: Quando homo hostis, homo.
144 Quibus exemplis sum in aliud usus, sed in uno ἔμφασις est geminatio.
145 παρονομασίᾳ contrarium est, quod eodem verbo quasi falsum arguitur: Quae lex privatis hominibus esse lex non uidebatur.
146 Cui confinis est ἀντανάκλασις eiusdem verbi contraria significatio.
147 Cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam expectaret, et ille dixisset, se vero non exspectare: Immo, inquit, rogo exspectes. Non ex eodem sed ex vicino diversum accipitur, cum supplicio adficiendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris.
148 Aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae; quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono: Amari iucundum est, si curetur, ne quid insist amari.
149 Avium dulcedo ad avium ducit; et apud Ovidium ludentem: Cur ego non dicam, Furia, te furiam?
Cornificius hanc traductionem vocat, videlicet alterius intellectus ad alterum.
150 Sed elegantius, quod est positum in distinguenda rei proprietate: Hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse.
151 Sed quae praepositionibus in contrarium mutantur: Non emissus ex urbe, sed immissius in urbem esse videatur.
152 Melius atque acrius, quod cum figura iucundum est tum etiam sensu valet: Emit morte immortalitatem.
153 Illa leviora: Non Pisonum sed pistorum et Ex oratore arator.
154 Pessimum vero: Ne patres conscripti videantur circumscripti; - Raro evenit sed vehementer venit. Sed contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat.
155 Sed cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? Pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat, Non exigo, ut inmoriaris legationi; immorare.
156 Nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.
157 Magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere.
158 Gorgias in hoc immodicus, copiosus aetate utique prima Isocrates fuit.
159 Delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et rem alioqui leuem sententiarum pondere implevit.
160 Nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres incidit sensus, innatam gratiam videtur habere non arcessitam.
161 Similium fere quadruplex ratio est.
162 Nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut Puppesque tuae pubesque tuorum;
et Sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et Non enim tam spes laudanda quam res est, aut certe par et extremis syllabis consonans: Non verbis, sed armis.
163 Sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: Quantum possis, in eo semper experire, it prosis.
164 Hoc est πάρισον, ut plerisque placuit.
165 Theon Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus.
166 Secundum, ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον vocant similem duarum sententiarum vel plurium finem: Non modo ad salutem eius exstingtecndam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam.
167 Ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: Vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.
168 Sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest.
169 Fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et Abiit, excessit, erupit, evasit.
170 Tertium est, quod in eosdem casus cadit, ὁμοιόπτωτον dicitur.
171 Sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quae declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo accommodari potest.
172 Neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, Amisso nuper infelicis aulae si non praesidio inter pericula tamen solacio inter adversa.
173 Eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa, paene ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.
174 Etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod ἰσόκωλον dicitur: Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον habet; non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον.
175 Accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: Non minus cederet quam cessit. At hoc ὁμοιοτέλευτον et παρονομασία est: Neminem alteri posse dare in matrimonium, nisi penes quem sit patrimonium.
176 Contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio ( ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo.
177 Nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, Uicit pudorem libido, timorem audacia, et bina binis: Non nostri ingenii, vestri auxilii est, et sententiae sententiis: Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis.
178 Cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: Odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: Vt quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit.
179 Nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, Est igitur, haec iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, Quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus.
180 Nec semper, quod adversum est, contra ponitur, quale est apud Rutilium, Nobis primis dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, in omnes terras distribuimus.
181 Fit etiam adsumpta illa figura, qua verba declinata repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dieitur: Non, ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo.
182 Sed quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: Vt et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur.
183 Sed eodem eluditur verbo: ut quod dicit de se.
184 Roscio, Etenim, cum artifex eiusmodi est, ut solus videatur digus qui in scena, specletur, tum vir eiusnodi est, ut solbs dignus esse rideatur, qui eo non accedat.
185 Est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia: Si Consul Antonius.
186 Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.
187 Olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui putent esse figuram: Incredibile est, (quod dico, sed uerum; ἀνθυποφοράν vocant; et Aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter, διέξοδον et Longius evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον.
188 Quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio.
189 Nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti; Sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet.
190 Item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic emendat.
191 Etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: Crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius.
192 Haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt, gloria.
193 Vt fateor autem verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam, ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior.
194 Nam in primis M. Tullius multas in tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse; quarum pars est, quae sententiarum potius quam uerborum sit: ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότης ), sumpta ex adverso probatio.
195 Quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio; nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λέξεως putant.
196 Verborum autem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos posita.
197 Sed mutatio, si ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum; quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in ἀντίθετον cadet; si vero haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, satis de ea dictum est.
198 Quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat? nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est.
199 προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, Sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens; neque competitorem vereor, quod sum Antonius; neque consulem spero, quod est Cicero; aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompeii, Praestat enim nemini imperare quam alicui servire; sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est.
200 Sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium, Sire inde occultas vires et pabula terrae
Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium - et totus locus;
Seu plures calor ille vias, - Seu durat magis.
201
Relationem quid accipi velit, non liquet mihi.
202 Nam si ἀνάκλασιν aut ἐπάνοδον dicit, de omnibus locuti sumus.
203 Sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in Oratore repetit.
204 Sola est in eo libro posita pariter inter figuras uerborum exclamatio, quam sententiae potius puto (adfectus enim est), de ceteris omnibus consentio.
205 Adiicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi; Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem.
206 Quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia schemata omnino non sunt.
207 Item Rutilius praeter ea, quae apud alios quoque sunt, paromologían, a)nagkaîon, ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν, χαρακτηρισμόν, βραχυλογίαν, παρασιώπησιν, παῤῥησίαν de quibus idem dico.
208 Nam eos quidem auctores, qui nullum prope tinem fecerunt exquirendis nominibus, praeteribo, qui etiam, quae sunt argumentorum, figuris ascripserunt.
209 Ego illud de iis etiam, quae vere sunt, adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissisimas esse, cum immodice petantur.
210 Sunt qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.
211 Sed ne eae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt nimis; nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet; sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. Sed oratio habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere immobili rigore non debebit, ita saepius in ea, quam natura dedit, specie continenda est.
212 Sciendum vero in primis, quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus; maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione.
213 Ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura uerborum deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
Quintilianus HOME

d2.224 r

Quintilianus, Institutio Ed.2, 9, 2 <<<     >>> 4
monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik