monumenta.ch > Quintilianus > 2
Quintilianus, Institutio Ed.2, 9, 1 <<<     >>> 3

Quintilianus, Institutio Ed.2, 9, 2

1 Ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat.
2 Nam mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quae ab illo simplici modo indicandi recedunt; quod item multis doctissimis viris video placuisse.
3 Omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio.
4 Nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio? Quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? Quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem; haec altera extenuationem deprecationemque.
5 Qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione? Quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? Motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret.
6 Quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant.
7 Verum ea plerumque recta sunt nec se fingunt, sed confitentur.
8 Admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.
9 Quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? Nam utroque utimur indifferenter, quanquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi.
10 At ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
11 Incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.
12 Simplex est sic rogare, Sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?
Figuratum autem, quotiens non sciscitandi gratia Aen.
13 i. 369. adsumitur, sed instandi, Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? et, Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? et, Patere tua consilia non sentis? et totus denique hic locus.
14 Quanto enim magis ardet quam si diceretur, Diu abuteris patientia nostra, et Patent tua consilia.
15 Interrogamus etiam quod negari non possit, Dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula? aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus, Quo modo? qui fieri potest? aut invidiae gratia, ut Medea apud Senecam, Quas peti terras iubes? aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium, Heu quae me tellus, inquit, quae me aequora possunt
Accipere?
aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius, Audisne? furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprehendimus.
16 Totum hoc plenum est varietatis; nam et indignationi convenit: Et quisquam numen iunonis adoret?
et admirationi: Quid non mortalia pectora cogis,
Auri sacra fames?
Est interim acrius imperandi genus: Non arma expedient totaque ex urbe sequentur?
Et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum Quid igitur faciam? Est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, Et innocens, inquit; tum declinandi, quod est frequentissimum: Quaero, an occideris hominem; respondetur, Latronem; An fundum occupaveris; respondetur, Meum.
17 Vt confessionem praecedat defensio, ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti, Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis?
occurritur: An mihi cantando victus non redderet ille?
Cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco.
18 Nam serio si fiat, pro confessione est.
19 Ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario, Apud quem igitur hoc dico? Nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit.
20 Aliter pro Caelio ficta interrogatione: Dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? et totus locus.
21 Deinde: Ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, et cetera.
22 Cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere: Domus tibi deerat? at habebas; pecunia superabat? at egebas.
23 Quod schema quidam per suggestionem vocant.
24 Fit et comparatione: Uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet? Et aliis modis tum brevius, tum latius, tum de una re, tum de pluribus.
25 Mire vero in causis valet praesumptio, quae πρόλημψις dicitur, cum id quod obiici potest occupamus.
26 Id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prooemio convenit.
27 Sed, quanquam generis unius, diversas species habet.
28 Est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit; quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit; quaedam praedictio, ut Dicam enim non augendi criminis gratia; quaedam emendatio, ut Rogo, ignoscatis mihi, si longius sum evectus; frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis, vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus, dici solet.
29 Verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel praesumptione: Quanquam illa non poena, sed prohibitio sceleris fuit; aut reprehensione: Cives, inquam, si hoc eos nomine appellari fas est.
30 Adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio, cum simulamus quaerere nos, unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit? Cuiusmodi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: Equidem, quod ad me attinet, quo me vertam nescio.
31 Negem fuisse infamiam iudicii corrupti? et cetera.
32 Hoc etiam in praeteritum valet; nam et dubitasse nos fingimus.
33 A quo schemate non procul abest illa, quae dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: Nescit trepida, quid liceat feminae, quid coniugem deceat; forte vos in illa solitudine obvios casus miserae mulieri obtulit; tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis? aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: Quid suadetis? et Vos interrogo, et Quid tandem fieri oportuit? et Cato, Cedo, si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis? Et alibi: Communem rem agi putatote ac vos huic rei praepositos esse.
34 Sed nonnunquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero, Quid deinde? quid censetis? Furtum fortasse aut praedam aliquam? Deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit, quod multo esset improbius.
35 Hoc Celsus sustentationem vocat.
36 Est autem duplex; nam contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus.
37 Sed quia non tantum per communicationem fieri solet, παράδοξον alii nominarunt, id est inopinatum.
38 Illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio, Nunquam fore credidi, iudices, ut, reo Scauro, ne quid in eius iudicio gratia valeret, precarer.
39 Paene idem fons est illius, quam permissionem vocant, qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnunquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio, Perfrica frontem et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem.
40 Quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae, constant maxime simulatione.
41 Namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus.
42 Unde sunt illa, Liberatus sum: respiravi; et Bene habet; et Quae amentia est haec? et O tempora, o mores! et Miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor; et Magnae nunc hiscite terrae.
43
Quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis.
44 Haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda.
45 Quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci παῤῥησίαν.
46 Quid enim minus figuratum quam vera libertas? Sed frequenter sub hac facie latet adulatio.
47 Nam Cicero cum dicit pro Ligario, Suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac uoluntate mea ad ea arma profectus sum, quae erant sumpta contra te, non solum ad utilitatem Ligarii respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest.
48 In illa vero sententia, Quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus? admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur, cuius mala fuerat.
49 Illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιI+/αι dicuntur.
50 Mire namque cum variant orationem, tum excitant.
51 His et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos finxerimus, quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus.
52 Quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est; urbes etiam populique vocem accipiunt.
53 Ac sunt quidam, qui has demum προσωποποιI+/ας dicant, in quibus et corpora et verba fingimus; sermones hominum adsimulatos dicere διαλόγους malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem.
54 Ego iam recepto more utrumque eodem modo appellavi.
55 Nam certe sermo fingi non potest, ut non personae sermo fingatur.
56 Sed in his, quae natura non permittit, hoc modo mollior fit figura: Etenim si mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur, 'M. Tulli, quid agis?' Illud audacius genus: Quae tecum, Catilina, sic agit et quodammodo tacita loquitur, 'Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te.
57 ' Commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum, personarum, vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt Videtur mihi, et Nonne videtur tibi? Sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur.
58 Falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt.
59 Vt dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: Mater mea, quae mihi cum carissima, tum dulcissima fuit, quaeque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit et reliqua; deinde exheres esto.
60 Haec cum per se figura est, tum duplicatur, quotiens sicut in hac causa ad imitationem alterius scripturae componitur.
61 Nam contra recitabatur testamentum: P. Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro eius animi in me summa voluntate et adiectis deinceps aliis, heres esto.
62 Incipit esse quodammodo παρῳδή, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur.
63 Sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem (quemadmodum a Xenophonte traditur) Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit Ennius.
64 Est et incertae personae ficta oratio, Hic aliquis, et, Dicat aliquis.
65 Est et iactus sine persona sermo: Hic Dolopum manus.
66 , hic saeuus tendebat Achilles.
67
Quod fit mixtura figurarum, cum προσωποποιI+/ᾳ accedit illa, quae est orationis per detractionem; detractum est enim, quis diceret.
68 Vertitur interim προσωποποιI+/α in speciem narrandi.
69 Unde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in T. Livii primo statim, Urbes quoque ut cetera ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere.
70 Aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur ἀποστροφή mire movet, sive aduersarios invadimus: Quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica? sive ad invocationem aliquam convertimur: Vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci; sive ad invidiosam implorationem: O leges Porciae legesque Semproniae! Sed illa quoque vocatur aversio, quae a proposita quaestione abducit audientem: Non ego cum Danais Troianam excindere gentem
Aulide iuravi - .
71
Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prooemium pro Caelio.
72 Ilia vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet, cum res non gesta indicatur, sed ut sit gesta ostenditur, nec universa, sed per partes; quem locum proximo libro subiecimus evidentiae, et Celsus hoc nomen isti figurae dedit.
73 Ab allis ὑποτύπωσις dicitur proposita quaedam forma rerum ita expressa verbis, ut cerni potius videatur quam audiri: Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat.
74 Nec solum quae facta sint aut fiant, sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur.
75 Mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius, si praeturam invasisset.
76 Sed haec quidem translatio temporum, quae proprie μετάστασις dicitur, in διατυπώσει verecundior apud priores fuit.
77 Praeponebant enim talia, Credite vos intueri, ut Cicero, Haec, quae non vidistis oculis, animis cernere potestis.
78 Novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca in controversia, cuius summa est, quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprehensos occidit: Duc, sequor; accipe hanc senilem manum et quocunque vis imprime.
79 Et post paulo, Aspice, inquit, quod diu non credidisti.
80 Ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo.
81 Habet haec figura manifestius aliquid; non enim narrari res, sed agi videtur.
82 Locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam; alii τοπογραφίαν dicunt.
83 εἰρωνίαν inveni qui dissimulationem vocaret; quo nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti. Igitur εἰρωνία quae est schema, ab illa, quae est tropos, genere ipso nihil admodum distat; (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intelligendum est) species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprehendere.
84 Primum, quod tropos apertior est et, quanquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat.
85 Nam et omnia circa fere recta sunt: ut illud in Catilinam, A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum demigrasti.
86 In duobus demum verbis est ironia, ergo etiam brevior est tropos.
87 At in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio; cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis; nam ideo dictus εἴρων, agens imperitum et admiratorem aliorum tanquam sapientium; ut, quemadmodum ἀλληγορίαν facit continua ἀλληγορίαν sic hoc schema faciat tropos ille contextus.
88 Quaedam vero genera huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima, quae dicitur a negando, quam nonnulli ἀντίφρασιν vocant: Non agam tecum iure summo, non dicam, quod forsitan obtinerem; et Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? et Mitto illam primam libidinis iniuriam, et Ne illa quidem testimonia recito, quae dicta sunt de HS sescentis milibus, et Possum dicere.
89 Quibus generibus per totas interim quaestiones decurrimus: ut Cicero, Hoc ego si sic agerem, tanquam mihi modi esset diluendum, haec pluribus dicerem. εἰρωνία est, et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus: I, sequere Italiam venti;
et cum ea, quae nolumus videri in adversariis esse, concedimus eis.
90 Id acrius fit, cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt: Meque timoris
Argue tu, Drance, quando tot caedis acervos
Teucrorum tua dextra dedit.
91
Quod idem contra valet, cum aut ea, quae a nobis absunt, aut etiam quae in aduersarios recidunt, quasi fatemur: Me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter.
92
Nec in personis tantum, sed et in rebus versatur haec contraria dicendi quam quae intelligi velis ratio, ut totum pro Quinto Ligario prooemium et illae elevationes: Videlicet, O dii boni! - Scilicet is superis labor est.
93
- et ille pro Oppio locus: O amorem mirum! O benivolentiam singularem! Non procul absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: Habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati: Metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio de invidia: Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse corruptum.
94 Haec evidentior figura est, cum alicui rei assentimur, quae est futura pro nobis; verum id accidere sine adversarii vitio non potest.
95 Quaedam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apollonii Drepanitani: Gaudeo etiam, si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico.
96 Interim augemus crimina, quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret.
97 Interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat.
98 ἀποσιώπησις, quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel irae, ut.
99 Quos ego - sed motos praestat componere fluctus;
vel sollicitudinis et quasi religionis: An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam console? de nostrum omnium - non audeo totum dicere; cui simile est in prooemio pro Ctesiphonte Demosthenis.
100 Vel alio transeundi gratia: Cominius autem - tametsi ignoscite mihi, iudices.
101 In quo est et illa (si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur) digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii, idque fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit.
102 Nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis.
103 Sed haec exempli gratia sufficient: Tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est; hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone Et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur.
104 Est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud Nimis urgeo, commoveri videtur adolescens; et Quid plura? ipsum adolescentem dicere audistis.
105 Imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία vel, ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed versatur et in factis et in dictis.
106 In factis, quod est ὑποτυπώσει vicinum; in dictis, quale est apud Terentium: At ego nesciebam, quorsum tu ires.
107 Parvula
Hinc est abrepta, eduxit mater pro sua,
Soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.
108
Sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius asseverat quam eludit: Dicebam habere eos actorem Q. Caecilium.
109 Sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.
110 Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio Sed quid ego ita gravem personam introduxi? Et quibus utimur vulgo: Imprudens incidi.
111 Vel cui quaerere nos, quid dicamus, fingimus: Quid reliquum est? et Num quid omisi et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: Unum etiam mihi relicum huiusmodi modi est; et Aliud ex alio succurrit mihi.
112 Unde etiam venusti transitus fiunt; non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: Hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluxerat.
113 Quam mullis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse? Et cum aliqua velut ignoramus: Sed earum rerum artifice, quem? quemnam? Recte admones, Polyclitum esse dicebant.
114 Quod quidem non in hoc tantum valet.
115 Quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur.
116 Et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit, ut minore invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret.
117 Faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris, et iterare quaedam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus.
118 Gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat, in quod se velut novum intendant.
119 Est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium Non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae? quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet, sed ferarum.
120 Aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur; O, dixit, felicem coniuge matrem
Huic vel confinis vel eadem est, qua nunc utimur plurimum.
121 Iam enim ad id genus, quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo, veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in εἰρωνία, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum.
122 Quod, ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur.
123 Eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
124 Ex his, quod est primum, frequens in scholis est.
125 Nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat.
126 Sed schematum condicio non eadem est.
127 Quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur.
128 Quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet.
129 Vera negotia nunquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem; sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit.
130 Ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est.
131 Ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intelligatur sive non intelligatur.
132 Sed licet modum adhibere; in primis, ne sint manifestae.
133 Non erunt autem, si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru, Duxi uxorem, quae patri placuit; aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, Quis te, inquit, rapuit? Tu, pater, nescis? Res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera, ut hoc solum supersit; in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes.
134 Sic enim fiet, ut iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat.
135 Sed ne si optimae quidem sint, esse debent frequentes.
136 Nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent, sed auctoritatis; nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia.
137 In summa, sic maxime iudex credit figuris, si nos putat nolle dicere.
138 Equidem et in personas incidi tales et in rem quoque, quod est magis rarum, quae obtineri nisi hac arte non posset.
139 Ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse; et verum erat.
140 Nam, quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum, ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum pervenirent.
141 Et caput quidem tueri facile erat, si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas.
142 Ita ergo fuit nobis agendum, ut iudices illud intelligerent factum, delatores non possent apprehendere ut dictum; et contigit utrumque.
143 Quod non inseruissem, veritus opinionem iactantiae, nisi probare voluissem in foro quoque esse his figuris locum.
144 Quaedam etiam, quae probare non possis, figura potius spargenda sunt.
145 Haeret enim nonnunquam telum illud occultum, et hoc ipso, quod non apparet, eximi non potest; at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.
146 Cum autem obstat nobis personae reverentia, (quod secundum posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos inhibet pudor quam metus.
147 Hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. Nam quanto magis aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant? Aut quid interest quomodo dicatur, cum et res et animus intelligitur? Quid dicendo denique proficimus, nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? Atqui praecipue prima, quibus praecipere coeperam, tempora hoc vitio laborarunt.
148 Dicebant enim libenter tales controversias, quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores.
149 Nam rectum genius adprobari nisi maximis viribus non potest; haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant, cum haec, quae adfectatur, ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat.
150 Adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat.
151 Itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis.
152 Nam quid impurius, quam retinuisse talem? Quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est? At si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur.
153 Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus.
154 Nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo declamatur, positum est etiam, quomodo agatur.
155 Dicendum ergo de iis quoque, in quibus non asperas figuras, sed palam contrarias causae plerique fecerunt: Tyrannidis adfectatae damnatis torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius optet, quod volet. Patrem quidam damnavit, optat, ne is torqueatur; paler ei contra dicit.
156 Nemo se tenuit agens pro patre, quin figuras in filium faceret, tanquam illum conscium in tormentis nominaturus.
157 Quo quid stultius? Nam cum hoc iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur.
158 At credibile est, hoc eum velle.
159 Fortasse; dissimulet ergo, ut efficiat. Sed nobis (declamatoribus dico) quid proderit hoc intellexisse, nisi dixerimus? Ergo, si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? Quid? si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat? Quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, Patrocinium hoc voluit, qui controversiam finxit.
160 Fortasse enim noluit; sed esto, voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? At ego in causis agendis frequenter non puto intuendum, quid litigator velit.
161 Est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, Qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit.
162 Filius, qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contra dicit pater.
163 Non enim, inquiunt, mori vult, sed invidiam filio facere.
164 Equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor.
165 Sed de una controversia loqui supervacuum est.
166 Ego in universum neque oratoris puto esse unquam praevaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat.
167 Non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, Reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur; pater pro testimonio dixit cum se iubente fecisse; absolutum abdicat.
168 Nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen; et alioqui figura in patrem plus facit, quam licet, in filium minus.
169 Vt autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.
170 Est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice fit tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: Raptor, nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum exoraverit, pereat; qui exorato raptae patre suum non exorat, agit cum eo dementia.
171 Nam si promittat hic pater, lis tollitur; si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat.
172 Latro igitur optime, Occides ergo? - Si potero.
173 Remissius et pro suo ingenio pater Gallio, Dura, anime, dura; here fortior fuisti.
174 Confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant.
175 Nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent.
176 Et, qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat, ita declinavit, victoriis utendum esse.
177 Totum autem allegoriae simile est aliud dicere aliud intelligi velle.
178 Quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret.
179 Et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur.
180 Idque sane frequentissime faciendum est; aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt.
181 At cum maledicta sunt tantum, et non intelligere interim bonae conscientiae est.
182 Atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
183 Utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est), qui, cum esset contra eum dictum, Iura per paris tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli, ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere non esse.
184 Tertium est genus, in quo sola melius dicendi petitur occasio; ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione.
185 Tale est illud, quo idem utitur in Clodium: Quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur.
186 Ironia quoque in hoc genere materiae frequentissima est.
187 Sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur, ut adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, Mihi in te dicere non licet, tu in me die et potes; nuper te volui occidere.
188 Frequens illud est nec magnopere captandum, quod petitur a iureiurando, ut pro exheredato, Ila mihi conlingat herede, filio mori.
189 Nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse, sed testium.
190 Nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi.
191 Levissimum autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud Ciceronem in Clodiam, Praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.
192 Comparationem equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, Vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum exercitu perveniat; te gallorum illum buccinarum cantus exsuscitat et cetera.
193 Nescio an orationis potius quam sententiae sit.
194 Id enim solum mutatur, quod non universa universis, sed singula singulis opponuntur.
195 Et Celsus tamen et non negligens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque ἀντίθετον vocat.
196 Praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata: consummationem, quam Graecus διαλλαγήν vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille ἐπακολούθησιν, de quo nos in argumentis diximus; collectionem, qui apud illum est συλλογισμός minas, id est κατάπληξιν exhortationem, συλλογισμός Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit.
197 Praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσις ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.
198 Partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem; quod est in parte finitionis.
199 Rutilius sive Gorgias, a)nagkaîon, a)námnhsin, a)nqupoforàn, ἀνθυποφαοράν, παράυξησιν, προέκθεσιν, quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit; e)nantióthta unde sint enthymemata kat' ἐναντίωσιν, μετάληψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur.
200 Visellius, quanquam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod commentum vocat, et, rationem appellans, ἐπιχείρημα inter eas habet.
201 Quod quidem recipit quodammodo et Celsus; nam consequens an epichirema sit dubitat.
202 Visellius adiicit et sententiam.
203 Invenio, qui aggregent his διασκευάς, ἀπαγορεύσεις, παραδιηγσεις.
204 Sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.
Quintilianus HOME

d2.216 r

Quintilianus, Institutio Ed.2, 9, 1 <<<     >>> 3
monumenta.ch > Quintilianus > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik