monumenta.ch > Quintilianus > 1 > 1 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 7 > 6
Quintilianus, Institutio Ed.2, 8, 5 <<<    

Quintilianus, Institutio Ed.2, 8, 6

1 Tropus est verbi vel sermonis a propria significatione id aliam cum virtute mutatio.
2 Circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est, quae sint genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiiciatur.
3 Nos omissis, quae nihil ad instruendum oratorem pertinent, cauillationibus, necessarios maxime atque id usum receptos exsequemur, haec modo id his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis quosdam decoris assumi, et esse alios id verbis propriis alios id tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis.
4 Quare mihi videntur errasse, qui non alios crediderunt tropos, quam id quibus verbum pro verbo poneretur.
5 Neque illud ignoro, id iisdem fere, qui significandi gratia adhibentur, esse et ornatum; sed non idem accidet contra, eruntque quidam tantum ad speciem accommodati.
6 Incipiamus igitur ab eo, qui cum frequentissimus est tum longe pulcherrimus, translatione dico, quae μεταφορά Graece vocatur.
7 Quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut id oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
8 Neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis apte ac recte modo adscita potest.
9 Copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur.
10 Transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco id quo proprium est, id eum id quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est.
11 Id facimus, aut quia necesse est aut quia significantius est aut (ut dixi) quia decentius.
12 Ubi nihil horum praestabit, quod transferetur, improprium erit.
13 Necessitate rustici gemmam id vitibus (quid enim dicerent aliud?), et sitire segetes et fructus laborare; necessitate nos durum hominem aut asperum; non enim proprium erat, quod daremus his adfectibus, nomen.
14 Iam incensum ira et inflammatum cupiditate et lapsum errore significandi gratia; nihil enim horum suis verbis quam his arcessitis magis proprium erit.
15 Illa ad ornatum, lumen orationis et generis claritatem et contionum procellas et eloquentiae fulmina, ut Cicero pro Milone Clodium fontem gloriae eius vocat et alio loco segetem ac materiem.
16 Quaedam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur: Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus
Sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes.
17
| totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur.
18 Comparatio est, cum dico fecisse quid hominem ut leonem; translatio, cum dico de homine, leo est.
19 Huius vis omnis quadruplex maxime videtur: cum id rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore, Gubernator magna contorsit equum vi;
aut ut Livius Scipionem a Catone adlatrari solitum refert.
20 Inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut: Classique immittit habenas;
aut pro rebus animalibus inanima, Ferron an fato moerus Argivom occidit?
aut contra: Sedet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de uertice pastor.
21
Praecipueque ex his oritur mira sublimitas, quae audaci et proxime periculum translatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est Pontem indignatus Araxes,
et illa Ciceronis, Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus id acie Pharsalica gladius agebat? Cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? Duplicatur interim haec virtus, ut apud Vergilium, Ferrumque armare veneno.
22
Nam et veneno armare et ferrum armare translatio est.
23 Secantur haec id plures species : ut a rationali ad rationale et item de irrationalibus, et haec invicem, quibus similis ratio est, et a toto et a partibus.
24 Sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intelligere non possint.
25 Vt modicus autem atque opportunus eius usus illustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero id allegorias et aenigmata exit.
26 Sunt etiam quaedam et humiles translationes, ut id de quo modo dixi, Saxea est verruca, et sordidae.
27 Non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, Persecuisti rei publicae vomicas.
28 Optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est - nam ipsis eius utar exemplis - Castratam morte Africani rem publicam, et Stercus curiae Glauciam) ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne dissimilis.
29 Quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse.
30 Sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue id eadem specie.
31 Sunt et durae, id est a longinqua similitudine ductae, ut capitis nives et Iuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes.
32
In illo vero plurimum erroris, quod ea, quae poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt, convenire quidam etiam prosae putant.
33 At ego id agendo nec pastorem populi auctore Homero dixerim, nec volucres per aera nare, licet hoc Vergilius id apibus ac Daedalo speciosissime sit usus.
34 Metaphora enim aut vacantem occupare locum debet aut, si id alienum venit, plus valere eo quod expellet.
35 Quod aliquanto etiam magis de synecdoche dicam.
36 Nam translatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est.
37 Haec variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra; liberior poetis quam oratoribus.
38 Nam prosa, ut mucronem pro gladio et lectum pro domo recipiet, ita non puppim pro navi nec abietem pro tabellis; et rursus, ut pro gladio ferrum, ita non pro equo quadrupedem.
39 Maxime autem id orando valebit numerorum illa libertas.
40 Nam et Livius saepe sic dicit, Romanus proelio victor, cum Romanos vicisse significat; et contra Cicero ad Brutum, Populo, inquit, imposuimus et oratores visi sumus, cum de se tantum loqueretur.
41 Quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit.
42 Quidam synecdochen vocant et cum id id contextu sermonis quod tacetur accipimus; verbum enim ex verbis intelligi, quod inter vitia ellipsis vocatur: Arcades ad portas ruere.
43
Mihi hanc figuram esse magis placet; illic ergo reddetur.
44 Aliud etiam intelligitur ex alio: Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci,
unde apparet noctem appropinquare.
45 Id nescio an oratori conveniat nisi id argumentando, cum rei signum est.
46 Sed hoc ab elocutionis ratione distat.
47 Nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro nomine positio, sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt.
48 Haec inventas ab inventore et subiectas res ab obtinentibus significat: ut Cererem corruptam undis,
et receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet.
49
Quod fit retrorsum durius.
50 Refert autem id quantum hic tropus oratorem sequatur.
51 Nam ut Vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis decet, ita Liberum et Cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat.
52 Sicut ex eo, quod continetur, usus recipit bene moratas urbes et poculum epotum et saeculum felix; at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta: iam proximus ardet Ucalegon.
53
Nisi forte hoc potius est, a possessore quod possidetur, ut hominem devorari, cuius patrimonium consumatur.
54 Quo modo fiunt innumerabiles species.
55 Huius enim sunt generis, cum ab Hannibale caesa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergilii Vergilium; venisse commeatus, qui adferantur; sacrilegium deprehensum, non sacrilegum; armorum scientiam habere, non artis.
56 Illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus.
57 Nam et carminum auctores, Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas,
et Pallentesque habitant morbi tristisque senectus,
et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dicet.
58 Est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia.
59 Nam, cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est; sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum), sed nomen immuto ; et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi pars auratura.
60 Quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus.
61 Antonomasia, quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quae id quoque sunt praecipua, Divum pater atque hominum rex;
et ex factis, quibus persona signatur, Thalamo quae fixa reliquit
Impius.
62
Oratoribus etiamsi rarus eius rei, nonnullus tamen usus est.
63 Nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas; eversorem quoque Carthaginis et Numantiae pro Scipione et Romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem.
64 Ipse certe usus est hac libertate: Non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et utrumque intelligitur.
65 Onomatopoeia quidem, id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur.
66 Et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem.
67 Nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt. Deinde, tanquam consummata sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur.
68 Vix illa, quae πεποιημένα vocant, quae ex vocibus id usum receptis quocunque modo declinantur, nobis permittimus, qualia sunt Sullaturit et proscripturit; atque laureati postes pro illo lauru coronati, ex eadem fictione sunt.
69 Sed hoc feliciter evaluit* adoinoia et uio eo ferimus id Graecis ocoeludituinobono eo dure etiam iungere, arquitenentem et videre septentriones videmur *.
70 Eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod id proximo est: sic Equum divina Palladis arte
Aedificant,
et apud Tragicos Aegialeo parentat pater.
71 Similia sunt haec: acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector.
72 Discernendumque est hoc totum a translatione genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit.
73 Nam poetae solent abusive etiam id his rebus, quibus nomina sua sunt, vicinis potius uti; quod rarum id prosa est.
74 Illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate virtus aut pro luxuria liberalitas dicitur.
75 A quibus ego quidem dissentio; namque id his non verbum pro verbo ponitur, sed res pro re.
76 Neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare; verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit haec esse diversa.
77 Superest ex his, quae aliter significant, metalepsis, id est transumptio, quae ex alio tropo id alium velut viam praestat; * nisi id comoediis et rarissimus et improbissimus, Graecis tamen frequentior, qui Centaurum qui Χείρων est Ἥσσονα et insulas o)ceías qoa/s dicunt.
78 Nos quis ferat, si Verrem suem aut Aelium Catum doctum nominemus? Est enim haec id metalepsi natura, ut inter id quod transfertur et id quod transfertur sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum; quem tropum magis adfectamus, ut habere videamur, quam ullo id loco desideramus.
79 Nam id eius frequentissimum exemplum est cano canto, canto dico; ita cano, dice.
80 Interest medium illud canto.
81 Nec diutius id eo morandum; nihil enim usus admodum video nisi, ut dixi, id comoediis.
82 Cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam et aagendam orationem assumuntur.
83 Ornat enim epitheton, quod recte dicimus appositum, a nonnullis sequens dicitur.
84 Eo poetae et frequentius et liberius utuntur.
85 Namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina id iis non reprehendemus; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat.
86 Tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est: qualia sunt O scelus abominandum, o deformem libidinem.
87 Exornatur autem res tota maxime translationibus, Cupiditas effrenata et Insanae substructiones.
88 Et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium Turpis egestas et Tristis senectus.
89 Verum tamen talis est ratio huiusce virtutis, ut sine appositis nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis.
90 Nam fit longa et impedita, ut [id quaestionibus] eam iudices similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium; quanquam non singula modo sed etiam plura verba apponi solent: ut Coniugio Anchise Veneris dignate superbo.
91
Sed hoc quocunque modo: duo vero uni apposita ne uersum quidem decuerint.
92 Sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat.
93 Nec est semper, sed id quod est appositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasiam.
94 Nam si dicas, Ille qui Numantiam et Carthaginem evertit, antonomasia est; si adieceris Scipio, appositum.
95 Non potest ergo esse seiunctum. Allegoria, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium.
96 Prius fit genus plerumque continuatis translationibus, ut O navis, referent id mare te novi
Fluctus; o quid agis? fortiter occupa
Portum,
totusque ille Horatii locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.
97 Tale Lucretii Avia Pieridum peragro loca,
et Vergilii Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,
Et iam tempus equum fumantia solvere colla.
98
Sine translatione vero id Bucolicis Certe equidem audieram, qua se subducere colles
Incipient mollique iugum demittere clivo
Usque ad aquam et ueteris iam fracta cacumina fagi,
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
99
Hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt verbis, verum non pastor Menalcas, sed Vergilius est intelligendus.
100 Habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius; plerumque apertis permixta est.
101 Tota apud Ciceronem talis est: Hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum velle, ut etiam narem perforet, id qua ipse naviget.
102 Illud commixtum frequentissimum: Equidem celeras tempestates et procellas id illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas.
103 Nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria; nunc eam miscuit.
104 Quo id genere et species ex arcessitis verbis venit et intellectus ex propriis.
105 Illud vero longe speciosissimum genus orationis, id quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis: Quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, commutationes, fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies intermissus unus aut nox interposita saepe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam commutat aura rumoris.
106 Nam id quoque id primis est custodiendum ut, quo ex genere coeperis translationis, hoc desinas.
107 Multi autem, cum initium a tempestate sumpserunt, incendio aut ruina finiunt; quae est inconsequentia rerum foedissima.
108 Ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni frequentissime servit.
109 Nam illa id agendis causis iam detrita, Pedem conferre et iugulum petere et Sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen.
110 Est enim grata id eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant.
111 Ideoque iam id his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione consumpsimus.
112 Est id exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur.
113 Nam ut Dionysium Corinthi esse, quo Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt.
114 Sed allegoria, quae est obscurior, aenigma dicitur; vitium meo quidem iudicio, si quidem dicere dilucide virtus; quo tamen et poetae utuntur: Dic, quibus id ferris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat caeli spatium non amplius ulnas?
et oratores nonnunquam, ut Caelius quadrantariam Clytaemnestram, et id triclinio coam, id cubiculo nolam.
115 Namque et nunc quidem solvuntur et tum erant notiora, cum dicerentur; aenigmata sunt tamen, nam et cetera si quis interpretetur, intelligas.
116 | eo vero genere, quo contraria ostenduntur, ironia est; illusionem vocant.
117 Quae aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei natura; nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem.
118 Quanquam id plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est Et laudis adsimulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est: Quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius id codice non haberet.
119 Et contra: Oratores visi sumus et populo imposuimus.
120 Aliquando cum id risu quodam contraria dicuntur iis quae intelligi volunt: quale est id clodium, Integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita anteacta servavit.
121 Praeter haec usus est allegoriae, ut tristia dicamus mollioribus verbis urbanitatis gratia aut quaedam contrariis significemus aliud textum spectaco et enumeravimus.
122 Haec si quis ignorat, quibus Graeci nominibus appellent, σαρκασμόν, ἀστεϊσμόν, ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat.
123 Sunt etiam, qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant; acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, id his omnibus aperte appareat quid velimus.
124 Cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividitur id species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas; allegoria vero habet aliquid proprium.
125 Quod quo modo fieri potest, nisi ipsa species est? Sed utentium nihil refert.
126 Adiicitur his μυκτηρισμὸς dissimulatus quidam sed non latens derisus.
127 Pluribus autem verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur, περίφρασιν vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit: ut Sallustius, Ad requisita naturae.
128 Interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus: Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
Incipit et dono divum gratissima serpit.
129
Et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.
130 Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur, περίφρασις est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio.
131 Verum hoc ut, cum decorem habet, periphrasis, ita, cum id vitium incidit, περισσολογία dicitur.
132 Obstat enim quidquid non adiuvat.
133 Hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non immerito inter virtutes habemus.
134 Fit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur et, ut quodque oritur, ita proximis, etiamsi vinciri non potest, adligetur.
135 Differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut id structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum.
136 Non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendaeque sedes.
137 Nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna ordinis per mutatio; neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus id illo pulcherrimo operum id Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta, quam quod eum quoque maxime numerosum facere experiretur.
138 Verum id cum id duobus verbis fit, ἀναστροφὴ dicitur, reversio quaedam: qualia sunt vulgo, mecum, secum, apud oratores et historicos quibus de rebus.
139 At cum decoris gratia traiicitur longius verbum, proprie hyperbati tenet onem: Animaduerti, iudices, omnem accusatoris orationem id duas diuisam esse partis.
140 Nam id duas partis divisam esse rectum erat, sed durum et incomptum.
141 Poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem: Hyperboreo septem subiecta trioni, quod oratio nequaquam recipiet.
142 Atqui est propter quod dici tropus possit, quia componendus est e duobus intellectus.
143 Alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt.
144 Longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus.
145 Hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui.
146 Est haec decens veri superiectio; virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis.
147 Aut enim plus facto dicimus, ut Vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit, et Geminique minantur
| caelum scopuli;
aut res per similitudinem attollimus, Credas innare revulsas Cycladas;
aut per comparationem, ut Fulminis ocior alis; aut signis quasi quibusdam, Illa vel intactae segetis per summa volaret
Gramina nec teneras cursu laesisset aristas;
vel translatione, ut ipsum illud volaret.
148 Crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero id Antonium dicet, Quae Charybdis tam vorax? Charybdin dico? quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus id locis positas, tam cito absorbere potuisse.
149 Exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor id libro, quem inscripsit ὕμνους.
150 Is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui id insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.
151 Quod imitatus Cicero illa composuit id Verrem Versabatur id Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate, quae id isdem versata locis dicitur.
152 Non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam nauibus quam istum id eodem freto fuisse arbitror.
153 Nec pauciora sunt genera minuendi: Vix ossibus haerent,
et quod Cicero id quodam ioculari libello, Fundum Vetto uocat, quem possit mittere funda;
Ni tamen exciderit, qua cava funda patet.
154
Sed huius quoque rei servetur mensura quaedam.
155 Quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via magis id κακοζηλίαν itur.
156 Piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura.
157 Monere satis est mentiri hyperbolen nec ita, ut mendacio fallere velit.
158 Quo magis intuendum est, quousque deceat extollere quod nobis non creditur.
159 Pervenit haec res frequentissime ad risum; qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen assequitur.
160 Est autem id usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
161 Sed ignoscitur, quia non adfirmamus.
162 Tum est hyperbole virtus, cum res ipsa, de qua loquendum est, naturalem modum excessit.
163 Conceditur enim amplius dicere, quia dici, quantum est, non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio.
164 Sed de hoc satis, quia eundem locum plenius id eo libro, quo causas corruptae eloquentiae reddebamus, tractavimus.
Quintilianus HOME

d2.206 r

Quintilianus, Institutio Ed.2, 8, 5 <<<    
monumenta.ch > Quintilianus > 1 > 1 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 7 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik