monumenta.ch > Quintilianus > 1 > 1 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 7
Quintilianus, Institutio Ed.2, 7, 6 <<<     >>> 8

Quintilianus, Institutio Ed.2, 7, 7

1 Proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et utrinque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum.
2 Omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
3 Colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate; hic meritorum, temporis, praemii collatio est; aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio.
4 Diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares. Diversae, quibus etiam citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: Magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet quod volet: impunitaem magistratus pelit. Vel alia nulla obstante quaeri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere debeat. Et in legem magistratus multa dicentur, quibus scriptum expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum.
5 Similes, contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: Tyrannicidae imago in gymnasio ponatur; contra, Mulieris imago in gymnasio ne ponatur.
6 Mulier tyrannum occidit.
7 Nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri.
8 Impares sunt, cum alteri multa opponi possunt, alteri nihil nisi quod in lite est: ut cum vir fortis impunitatem desertoris petit.
9 Nam contra legem viri fortis, ut supra ostendi, multa dicuntur; adversus desertores scripta non potest nisi optione subverti.
10 Item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium.
11 Si confessum est, haec fere quaeruntur, utra lex potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an imperet.
12 Solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia optio.
13 Plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius; de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest.
14 Si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: Patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem sequantur.
15 Liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.
16 Duplices leges sicut duae colliduntur: ut Nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post legitimum, tantum civis.
17 Quod de legibus, idem de senatus consultis dictum; quae si aut inter se pugnent aut obstent legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.
Quintilianus HOME

d2.184 r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik