monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 17 > 13 > 2 > 1
Quintilianus, Institutio Ed.2, 7, PRAEFATIO <<<     >>> 2

Quintilianus, Institutio Ed.2, 7, 1

1 Sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium ex singulas, partitio singularum ex partes discretio, ordo recta quaedam collocatio prioribus sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium ex locos distributio.
2 Sed meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari nec eandem semper primam quaestionem ex utraque parte tractandam.
3 Cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento ex iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum praepararet.
4 Aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur; denique ex accusatione mutua, cum se uterque defendat, priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse diversum.
5 Igitur, quid ipse sim secutus, quod partim praeceptis partim usurpatum ratione cognoveram, promam nec unquam dissimulavi.
6 Erat mihi curae ex controversiis forensibus nosse omnia, quae ex causa versarentur.
7 Nam ex schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita.
8 Cum haec ex conspectu quodammodo collocaveram, non minus pro adversa parte quam promea cogitabam.
9 Et primum (quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum) constituebam, quid utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc modo.
10 Cogitabam, quid primum petitor diceret.
11 Id aut confessum erat aut controversum.
12 Si confessum, non poterat ibi esse quaestio.
13 Transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar; nonnunquam etiam quod inde obtinebatur confessum erat.
14 Ubi primum coeperat non convenire, quaestio oriebatur.
15 Id tale est: Occidisti hominem; Occidi.
16 Convenit; transeo.
17 Rationem reddere debet reus, quare occiderit.
18 Adulterum, inquit, cum adultera occidere licet.
19 Legem esse certum est.
20 Tertium iam aliquid videndum est, ex quo pugna consistat.
21 Non fuerunt adulleri; Fuerunt: quaestio; de facto ambigitur, coniectura est.
22 Interim et hoc tertium confessum est adulteros fuisse Sed tibi, inquit accusator, illos non licuit occidere; exul enim eras, aut ignominiosus.
23 De iure quaeritur.
24 At si protinus dicenti Occidisti respondeatur Non occidi, statim pugna est.
25 Si explorandum est, ubi controversia incipiat, et considerari debet, quid primam quaestionem faciat. Intentio simplex, Occidit Saturninum Rabirius; coniuncta, Lege de sicariis commisit L. Varenus.
26 Nam C. Varenum occidendum et Cn. Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curavit. Nam sic diuersae propositiones erunt; quod idem de petitionibus dictum sit.
27 Verum ex coniuncta propositione plures esse quaestiones ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit.
28 In quo genere agenti est dispiciendum, quid quoque loco diluat.
29 Quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus.
30 At pro reo plerumque gravissimum quidque primum movendum est, ne illud spectans iudex reliquorum defensioni sit aversior.
31 Interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus.
32 Opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur.
33 Anteactae vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat.
34 Sed hoc quoque pro Vareno Cicero ex ultimum distulit, non quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus.
35 Cum simplex intentio erit, videndum est, unum aliquid respondeamus an plura.
36 Si unum, ex re quaestionem instituamus an ex scripto; si ex re, negandum sit quod obiicitur an tuendum; si ex scripto, ex qua specie iuris pugna sit, et ex ea, de verbis an de voluntate quaeratur.
37 Id ita consequemur, si intuiti fuerimus, quae sit lex quae litem faciat, hoc est, qua iudicium sit constitutum.
38 Nam quaedam ex scholasticis ponuntur ad coniungendam modo actae rei seriem, ut puta: Expositum qui agnouerit, solutis alimentis recipiat.
39 Minus dicto audientem filium liceat abdicare.
40 Qui expositum recepit, imperat ei nuptias locupletis propinquae; ille deducere vult filiam pauperis educatoris.
41 Lex de expositis ad adfectum pertinet; iudicium pendet ex lege abdicationis.
42 Nec tamen semper ex una lege quaestio est, ut ex antinomia.
43 His spectatis apparebit circa quod pugna sit.
44 Coniuncta defensio est, qualis pro Rabirio: Si occidisset, recte fecisset; sed non occidit.
45 Ubi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat aestimandum.
46 In quo non idem sentio, quod de propositionibus paulo ante, quodque de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus.
47 Nam vis quaestionum semper crescere debet et ad potentissima ab infirmissimis pervenire, sive sunt eiusdem generis sive diversi.
48 Iuris autem quaestiones solent esse nonnunquam ex alis atque allis conflictionibus, facti semper idem spectant; ex utroque genere similis ordo est.
49 Sed prius de dissimilibus, ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet, ideo quod quasdam quaestiones exsecuti donate solemus et concedere; neque enim transire ad alias possumus nisi omissis prioribus.
50 Quod ipsum ita fieri oportet, non ut damnasse eas videamur, sed omisisse, quia possimus etiam sine eis vincere.
51 Procurator alicuius pecuniam petit ex fenore hereditario: potest incidere quaestio, an huic esse procuratori liceat.
52 Finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quaeretur, an ei, cuius nomine litigatur, procuratorem habendi sit ius.
53 Discedamus hinc quoque: recipit materia quaestionem, an ille, cuius nomine agitur, heres sit feneratoris an ex asse heres.
54 Haec quoque concessa sint: quaeretur an debeatur.
55 Contra nemo tam demens fuerit, ut cum id quod firmissimum duxerit se habere protulerit, remittat illud et ad leviora transcendat.
56 Huic ex schola simile est: Non abdicabis adoptatum; ut hunc quoque, non virum. fortem; ut et fortem, non qui cuicunque voluntati tuae non paruerit; ut ex alia omnia subiectus sit, non propter optionem; ut propter optionem, non propter talem optionem. Haec iuris quaestionum differentia est.
57 In factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua citra summam quaestionem remitti solent; ut si is, cum quo furti agitur, dicat: Proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude.
58 Priora enim remitti possunt, ultimum non potest.
59 Solebam et hoc facere, ut vel ab ultima specie (nam ea fere est, quae continue causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem quaestionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem, etiam ex suasoriis.
60 Vt deliberat Numa, an regnum offerentibus Romanis recipiat.
61 Primum, id est genus, an regnandum, tum an ex civitate aliena, an Romae, an laturi sint Romani talem regem.
62 Similiter ex controversiis.
63 Optet enim vir fortis alienam uxorem.
64 Ultima species est, an optare possit alienam uxorem.
65 Generale est, an quidquid optarit, accipere debeat.
66 Inde, an ex privato, an nuptias, an maritum habentis.
67 Sed hoc non, quemadmodum dicitur, ita et quaeritur.
68 Primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, Non debes alienam uxorem optare, ideoque divisionem perdit festinatio.
69 Non oportet igitur offerentibus se contentum esse, sed quaerere aliquid quod ultra est, ne uiduam quidem.
70 Adhuc plus est, nihil ex privato.
71 Ultimum retrorsum, quod idem a capite primum est, nihil iniquum.
72 Itaque propositione visa, quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi.
73 Id si, tanquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit, intueri voluerimus, occurret.
74 Si id non contigerit, seponamus id quod primum se obtulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: Quid si hoc non esset? id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui.
75 Itaque inferiora quoque scrutabimur, quae tractata faciliorem nobis iudicem ex summa quaestione facient.
76 Non dissimile huic est et illud praeceptum, ut a communibus ad propria veniamus.
77 Fere enim communia generalia sunt.
78 Commune est, Tyrannum occidit; proprium, patrem tyrannum occidit; mulier occidit, uxor occidit.
79 Solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo multiplicare, ut ex illa controversia, Dux.
80 , qui competitorem patrem ex suffragiis vicerat, captus est; euntes ad redemptionem eius legati obvium habuerunt patrem revertentem ab hostibus.
81 Is legatis dixit: Sero itis.
82 Excusserunt illi patrem et aurum ex sinu eius invenerunt; ipsi perseverarunt ire quo intenderant; invenerunt ducem cruci fixum, cuius uox fiuit: cauete proditorem.
83 Reus est pater.
84 Quid convenit? Proditio nobis praedicta est et praedicta a duce; quaerimus proditorem.
85 Te isse ad hostes fateris et isse clam et ab his incolumem redisse, aurum retulisse et aurum occultum habuisse.
86 Nam, quod fecit, id nonnunquam potentius fit propositione; quae si animos occupavit, prope aures ipsae defensioni praecluduntur.
87 In totum autem congregatio criminum accusantem adiuvat, separatio defendentem.
88 Solebam id, quod fieri et ex argumentis dixi, ex tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, ut ex praevaricationum criminibus: Vt absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis aut praevaricatione.
89 Nocentem fuisse confiteris, nulla potestas obstitit, nulla vis, corruptum iudicium non quereris, nulla probandi difficultas fuit: quid superest, nisi ut praevaricatio fuerit? Si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar.
90 Hominem occisum esse constant, non ex solitudine, ut a latronibus suspicer; non praedae gratia, quia inspoliatus est; non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur ex causa, cum sis inimicus.
91 Quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem inventioni quoque, excutere quidquid dici potest, et velut reiectione facta ad optimum pervenire.
92 Accusatur Milo, quod Clodium occiderit.
93 Aut fecit aut non.
94 Optimum erat negare; sed non potest: occidit ergo aut iure aut iniuria utique.
95 Iure: aut voluntate aut necessitate, nam ignorantia praetendi non potest.
96 Voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio, ut id pro re publica fuerit.
97 Necessitate? subita igitur pugna, non praeparata; alter igitur insidiatus est.
98 Uter? Profecto Clodius.
99 Videsne, ut ipsa rerum necessitas deducat ad defensionem? Adhuc, aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non.
100 Tutius, si noluit.
101 Fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone.
102 At haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum.
103 Adiicietur: Quod suos quisque servos ex tali re facere voluisset.
104 Hoc eo est utilius, quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est.
105 Intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum.
106 Propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnunquam commune eam, suo loco dictum est.
107 Multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet prior dicere; quod ex foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur.
108 In schola quaeri nihil attinet, cum ex declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit.
109 Sed ex plurimis controversiis ne inveniri quidem potest: ut ex illa, Qui tres liberos habebat, oratorem, philosophum, medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius esse voluit, qui esset utilissimus civitati.
110 Contendunt; quis primus dicat, incertum est, propositio tamen certa; ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit.
111 Et haec quidem de dividendo ex universum praecipi possunt.
112 At quomodo inveniemus eniam illas occultiores quaestiones? scilicet, quomodo sententias, verba, figuras, colores: ingenio, cura, exercitatione.
113 Non tamen fere unquam nisi imprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit.
114 Sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad probationem conferentibus.
115 Alii nihil ultra ea quae ex oculos incurrunt exquirendum putant.
116 Quod quo facilius appareat, unam de schola controversiam, non ita sane difficillimam aut novam, proponam ex exemplum.
117 Qui reo proditionis patri non adfuerit, exheres sit.
118 Proditionis damnatus cum advocato exulet.
119 Reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit: damnatus abiit cum advocato ex exilium.
120 Rusticus cum fortiter fecisset, praemii nomine impetravit restitutionem patris et fratris.
121 Pater reversus intestatus decessit: petit rusticus partem bonorum, orator totum vindicat sibi.
122 Hic illi eloquentes quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles.
123 Actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus sit, contra eum, qui fratri nihil dare ex paternis velit.
124 Quae omnia sunt ex materia et multum iuvant, victoria tamen non trahunt.
125 In hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum.
126 Illi vero, quibus propositum quidem melius, sed cura ex proximo est, haec velut innatantia videbunt: excusatum esse rusticum, quod non interfuerit iudicio nihil collaturus patri; sed ne disertum quidem habere, quod imputet reo, cum is damnatus sit; dignum esse hereditate restitutorem; avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito; quaestionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit sequentibus locus.
127 At qui naturam sequetur illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticunm: Pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium peto.
128 Quis tam imperitus, quis tam procul a litteris, quin sic incipiat, etiamsi nescierit, quid sit propositio? Hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam.
129 Nempe sequetur, ut quaeramus, quid huic tam aequae postulationi respondeatur? At id manifestum est.
130 Lex est, quae iubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non adfuerit; tu autem non adfuisti.
131 Hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio et eius, qui non adfuerit, vituperatio.
132 Adhuc versamur ex confessis; redeat animus ad petitorem; numquid non hoc cogitet necesse est, nisi qui sit plane hebes? Si lex obstat, nulla lis est, inane iudicium est.
133 Atqui et legem esse et hoc, quod ea puniat, a rustico factum extra dubitationem est.
134 Quid ergo dicimus? Rusticus eram. Si lex omnes complectitur, nihil proderit.
135 Quaeramus ergo num infirmari ex aliquam partem lex possit.
136 Quid aliud (saepius dicam) natura permittit quam ut, cum verba contra sint, de voluntate quaeratur? Generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum.
137 Sed hoc ex commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est.
138 Quaerendum igitur ex hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur.
139 Ergo, quisquis non adfuerit, exheres erit? quisquis sine exceptione? Iam se illa vel ultro offerent argumenta: Et infans? filius enim est et non adfuit; et qui aberat et qui militabat et qui ex legatione erat? Iam multum acti est: potest aliquis non adfuisse et heres esse.
140 Transeat nunc idem ille, qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum.
141 Vt ista concedam, tu nec infans es nec abfuisti nec militasti.
142 Num aliud occurrit quam illud, Sed rusticus sum? Contra, quod palam est dici: Vt agere non potueris, adsidere potuisti; et verum est.
143 Quare redeundum rustico ad animum legumlatoris: Impietatem punire voluit, ego autem impius non sum.
144 Contra quod disertus, Tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit.
145 Praeterea propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse.
146 Ad haec rusticus: Tu vero ex causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras.
147 Haec coniecturalia; illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiiceret.
148 Haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur.
149 Intendamus ultra animum videamusque, an aliquid inveniri praeterea possit.
150 Quo id modo fiet? Sedulo imitor quaerentem, ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium.
151 Omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duximus; cur non aliquid circa patrem quaerimus? dictum non est, Quisquis non adfuerit, exheres erit.
152 Cur non conamur et sic quaerere, Num, cuicunque quis non adfuerit? Facimus hoc saepe ex iis controversiis, ex quibus petuntur ex vincula qui parentes suos non alunt, ut eam quae testimonium ex filium peregrinitatis reum dixit, eum, qui filium lenoni vendidit.
153 In hoc, de quo loquimur, patre quid apprehendi potest? Damnatus est.
154 Numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet? Dura prima fronte quaestio.
155 Non desperemus; credibile est hoc voluisse legumlatorem, ne auxilia liberorum innocentibus deessent.
156 Sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur.
157 Dat aliud argumentum controversiae Damnatus proditionis cum advocato exulet.
158 Vix videtur posse fieri, ut poena filio ex eodem patre, et si adfuerit et si non adfuerit, constitute sit.
159 Praeterea lex ad exules nulla pertinet.
160 Non ergo credibile est de advocato damnati scriptum; an possunt enim bona esse ulla exulis? Rusticus ex utramque partem dubium facit; disertus et verbis inhaerebit, ex quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet.
161 illud protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales fieri quaestiones, an quisquis? an cuicunque? Haec ex duabus personis quaesita sunt.
162 Ex tertia autem, quae est adversarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla fit ei de sua parte controversia.
163 Nondum tamen cura deficiat.
164 Ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre.
165 Nec statim eo tendamus, quod occurrit ultro, a rustico restitutum.
166 Qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra; nam, ut genus species sequitur, ita species genus praecedit.
167 Fingamus ergo ab alio restitutum: ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset.
168 Ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit.
169 Tum venimus ad id, quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem.
170 Ubi rursus ratiocinamur, an restitutor accipi debeat pro advocate, quando id praestiterit quod advocatus petiit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus est.
171 Reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium.
172 Id ipsum adhuc dividitur; etiamsi uterque sibi totum vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso.
173 Sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur.
174 Erit ergo coniectura, qua mente pater intestatus decesserit.
175 Sed ea pertinet ad qualitatem; alterius status instrumentum est.
176 Plerumque autem ex fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt.
177 Aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si ex iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus.
178 Nihil habui amplius quod ex universum praeciperem.
179 Nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita de generalibus scribere licet, ut, quae ex quemque statum frequentissime incidant, tradam.
180 Et, quia natura prima quaestio est, factumne sit, ab hoc ordiar.
Quintilianus HOME

d2.166 v

Quintilianus, Institutio Ed.2, 7, PRAEFATIO <<<     >>> 2
monumenta.ch > Quintilianus > 2 > 17 > 13 > 2 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik