monumenta.ch > Quintilianus > 1 > 1 > 1 > 1 > 7 > 1 > 1 > 7 > 6 > 6 > 1 > 1 > 1 > 6 > 1 > 6 > 6 > 6 > 7 > 1 > 7 > 3 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9 > 5 > 6
Quintilianus, Institutio Ed.2, 5, 5 <<<     >>> 7

Quintilianus, Institutio Ed.2, 5, 6

1 Iusiurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum, aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur.
2 Offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.
3 Qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum; aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequetur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere sed ne hoc quidem recusare videatur; aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit; aut praeter alia causae instrumenta adiicit ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.
4 Qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent; eum vero, qui nullo deferente iurare sit paratus, et ipsum velle de causa sua pronuntiare et, quam id quod offert leve ac facile credat, ostendere.
5 At is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.
6 Quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse.
7 Quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit; itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet, quam dubium cuiquam relinquere, an peierarit.
8 Sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus; nam, si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum, facere quod noceat.
Quintilianus HOME

d2.119 v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik