monumenta.ch > Nepos > 4 > 4 > 5 > 5 > 1 > 1 > 1 > 7 > 4 > 5
Quintilianus, Institutio Ed.2, 5, 4 <<<     >>> 6

Quintilianus, Institutio Ed.2, 5, 5

1 Contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus esse usitatum.
2 Cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius id, quod secundo loco diximus, tractatur, quod pauciores rei fiunt.
3 Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse, quod tabulae continent, aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur; si aut is in quem signatum est, aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse defunctus; si tempora non congruunt; si vel antecedentia vel insequentia tabulis repugnant.
4 Inspectio etiam ipsa saepe falsum deprehendit.
Quintilianus HOME

d2.119 v