Quintilianus, Institutio Ed.2, 5, 1
| 1 | Ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes, quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias, quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret. |
| 2 | Ideoque illas ἀτέχνους, id est inartificiales, has ἐντέχνους, id est artificiales, vocaverunt. |
| 3 | Ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, iusiurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum forensium consistit. |
| 4 | Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda. |
| 5 | Quare mihi videntur magnopere damnandi, qui totum hoc genus a praeceptis removerunt. |
| 6 | Nec tamen in animo est omnia, quae aut pro his aut contra dici solent, complecti. |
| 7 | Non enim communes locos tradere destinamus, quod esset operis infiniti, sed viam quandam atque rationem. |
| 8 | Quibus demonstratis, non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet. |
| 9 | Neque enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut taceam de tuturis. |