monumenta.ch > Nepos > 5 > 6
Quintilianus, Institutio Ed.2, 3, 5 <<<     >>> 7

Quintilianus, Institutio Ed.2, 3, 6

1 Ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto.
2 Quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.
3 Quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia.
4 Quorum diversa appellatio, vis eadem est; nec interest discentium, quibus quidque nominibus appelletur, dum res ipsa manifesta sit.
5 Statum Graeci στάσιν vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii ab Naucrate, Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; quanquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari, sed eum dicere de ipso causae statu cogant.
6 Quae appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat.
7 Et nominis quidem haec origo; nunc quid sit.
8 Statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem; quos recte sensisse, parum elocutos puto.
9 Non enim est status prima conflictio, fecisti, non feci; sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis, fecisti, non feci, an fecerit? Hoc fecisti, non hoc feci, quid fecerit? Quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
10 Quid si enim dicat quis, sons est duorum inter se corporum conflictio: erret, ut opinor, non enim sonus est conflictio sed ex conflictione.
11 Sed hoc levius; intelligitur enim utcunque dictum.
12 Inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum; quod est vitiosissimum.
13 Nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione; sed aliae sunt propriae causarum, de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur.
14 Harum porro plerumque levissima quaeque primo loco fungitur.
15 Namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.
16 Simplex autem causa etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime intelligit; in hoc enim causa consistet.
17 Ceterum quaestionum possunt esse diversi.
18 Quod ut brevissimo pateat exemplo: cum dicit reus, Etiamsi feci, recte feci, qualitatis utitur statu; cum adiicit, sed non feci, coniecturam movet.
19 Semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo, quod dicerem, si mihi plus quam unum dicere non liceret.
20 Recte igitur est appellata causarum prima conflictio non quaestionum.
21 Nam et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget; secunda, nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat.
22 Statum tamen in eo dicam fuisse, quod est potentius.
23 Nec in causa Milonis circa primas quaestiones iudicabo conflixisse causam, sed ubi totis viribus insidiator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur.
24 Et hoc est, quod ante omnia constituere in animo suo debeat orator, etiamsi pro causa plura dicturus est, quid maxime liquere iudicivelit.
25 Quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.
26 Alii status crediderunt primam eius, cum quo ageretur, deprecationem.
27 Quam sententiam his verbis Cicero complectitur: in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio.
28 Unde rursus alia quaestio, an eum semper is faciat qui respondet.
29 Cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet; ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.
30 Cui non accedo equidem; nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem, si is, cum quo agatur, nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente.
31 Mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis; utitur enim coniectura magis qui agit, (quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit.
32 Sed quia videtur illic quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat, (is enim si dicat, non feci, coget adversarium coniectura uti; et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum.
33 Nihilominus enim res eo revertetur, ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur, statum faciat.
34 Sit enim accusatoris intentio, Hominem occidisti.
35 Si negat reus, faciat statum qui negat.
36 Quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum? nempe legem esse certum est quae permittat.
37 Nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est.
38 Nonfuit, inquit, adulter; ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet.
39 Ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore non a reo.
40 Quid? quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum: Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat; qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus.
41 Nempe intentio est: Artem ludicram exercuisti; depulsio: Non exercui artem ludicram; quaestio: Quid sit artem ludicram exercere? Si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris.
42 Frequentius tamen illud accidet, quod est a plurimis traditum.
43 Effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut Fecisti, Non feci aut Recte feci.
44 Viderimus tamen, utrum id sit status an in eo status.
45 Hermagoras statum vocat, per quem subiecta res intelligatur et ad quem probationes etiam partium referantur.
46 Nostra opinio semper haec fuit: cum essent frequenter in causa diversi quaestionum status, in eo credere status causae, quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur.
47 Id si quis generalem quaestionem vel caput generale dicere malet cum hoc mihi non erit pugna, non magis, quam si aliud adhuc, quo idem intelligatur, eius rei nomen invenerit, quanquam tota volumina in hane disputationem impendisse multos sciam; nobis statum dici placet.
48 Sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse; adeo, nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales quive speciales sint status, convenit.
49 Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio.
50 οὐσίαν, quam Plautus essentiam vocat, neque sane aliud est eius nomen Latinum; sed ea quaeritur, an sit.
51 Qualitatem, cuius apertus intellectus est.
52 Quantitatem, quae dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit? Ad aliquid, unde ducta est translatio et comparatio.
53 Post haec Ubi et Quando; deinde Facere, Pati, Habere, quod est quasi armatum esse, vestitum esse.
54 Novissime κεῖσθαι, quod est compositum esse quodam modo, ut calere, stare, irasci.
55 Sed ex iis omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum videntur.
56 Alii novem elementa posuerunt, Personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video.
57 Tempus, quod χρόνον vocant, ex quo quaestio, an is quem, dum addicta est, mater peperit, servus sit natus.
58 Locum, unde controversia videtur, an fas fuerit tyrannum in templo occidere.
59 An exulaverit, qui domi latuit.
60 Tempus iterum, quod καιρόν appellant; hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem; huic subiicitur ille in pestilentia comissator.
61 Actum, id est πρῆξιν, quod eo referunt, sciens commiserit an insciens? necessitate an casu? et talia.
62 Numerum, qui cadit inspeciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, quia tot tyrannos sustulerit? Causam, cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur.
63 τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus.
64 Occasionem factorum, quod est apertius, quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum, tamen ἀφορμὰς ἔργων vocant.
65 Hi quoque nullam quaestionem extra haec putant.
66 Quidam detrahunt duas partes, numerum et occasionem, et pro illo quod dixi actum subiiciunt res, id est πράγματα.
67 Quae ne praeterisse viderer, satis habui attingere.
68 Ceterum his nec status satis ostendi nec omnes contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus, quae de utraque re dicam.
69 Erunt enim plura multo, quam quae his elementis comprehenduntur.
70 Apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem.
71 Sed quibus placuerit, neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui.
72 Rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur.
73 Quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique, qualis sit cuiusque rei natura, quaeri potest.
74 Sed utrocunque modo sequetur summa confusio.
75 Neque interest, unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem.
76 Coniectura dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur.
77 Appellatum tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus apparebit.
78 Fuerunt, qui duos status facerent: Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse; quod vocat de eodem et alio.
79 Huic diversa sententia eorum fuit, qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicialem.
80 Infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.
81 Iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικός Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio.
82 Nam subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel furtum vel amentiam.
83 Qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est; plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua constet, et in rem de qua non constet.
84 Nam est verum nec aliter fieri potest, quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status.
85 Nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ ἐννοίας vocat; idem, qui ἀπρόληπτον et προλημπτικόν dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet.
86 Idem Theodorus, qui de eo, an sit, et de accidentibus ei quod esse constat, id est περὶ οὐσίας καὶ συμβεβηκότων existimat quaeri.
87 Nam in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua.
88 Sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam; Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid.
89 Sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse modo finitionem velint.
90 In duo et Posidonius dividit, vocem et res.
91 In voce quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo? in rebus coniecturam, quod κατ' αἴσθησιν vocat, et qualitatem, et finitionem, cui nomen dat κατ' ἔννοιαν, et ad aliquid.
92 Unde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta.
93 Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales, an sit? quale sit? Priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse.
94 Qualitatem in rem et scriptum dividit.
95 Scripto quattuor partes legales, exclusa translatione; quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit.
96 Est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate; ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus.
97 De substantia est coniectura.
98 Quaestio enim tractatur rei, an facta sit? an fiat? an futura sit? interdum etiam mentis; idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem facti nominaverunt, tanquam de praeterito tantum et tantum de facto quaereretur.
99 Pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur; succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam ex templo furatus est; aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur, quid sit quod factum est.
100 Cui subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.
101 His etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut maiorne sol quam terra? modo ad qualitatem, quanta poena quempiam quantove praemio sit affici iustum? et translatio versetur circa qualitatem, et definitio pars sit translationis; quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor); ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum, verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate.
102 A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur, et omnia, quae aut in controversiam aut in contentionem veniant, contineri putat, Sitne? Quid sit? Quale sit? quorum nomina apertiora sunt, quam ut dicenda sint. Idem Patrocles sentit.
103 Tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: Paucae res sunt, quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum.
104 Sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere.
105 Itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem; qui et Verginio placent.
106 Horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατὰ ῥητὸν καὶ διάνοιαν et μετάλημψιν, quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur; quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.
107 Quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν στάσιν vel παρορμητικήν, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius; συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his, quae sequuntur, quam ex ipso nomine apparet; ὑπαλλακτικήν ea finitio est, mutatione enim nominis constat; iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus.
108 Nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia.
109 Sunt qui ὑπαλλακτικήν translationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem.
110 Fecerunt alii totidem status, sed alios, An sit? Quid sit? Quale sit? Quantum sit? ut Caecilius et Theon.
111 Aristoteles in rhetoricis, An sit, Quale, Quantum, et Quam multum sit? quaerendum putat.
112 Quodam tamen loco finitionis quoque vim intelligit, quo dicit quaedam sic defendi, Sustuli, sed nonfurtum feci; Percussi, sed non iniuriam feci.
113 Posuerat et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis, generis, actionis; ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur.
114 iuri subiecerat translationem.
115 Verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.
116 Fuerunt qui facerent quinque, coniecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid.
117 Theodorus quoque, ut dixi, iisdem generalibus capitibus utitur.
118 An sit? Quid sit? Quale sit? Quantum sit? Ad aliquid.
119 Hoc ultimum maxime in comparativo genere versari putat, quoniam melius ac peius, maius et minus nisi alio relata non intelliguntur.
120 Sed in illas quoque translativas, ut supra significavi, quaestiones incidit, An huic ius agendi sit? vel, facere aliquid conveniat? An contra hunc? An hoc tempore? An sic? omnia enim ista referri ad aliquid necesse est.
121 Alii sex status putant, coniecturam, quam γένεσιν vocant, et qualitatem, et proprietatem, id est μετάστασις quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam μετάστασις· dicunt, et comparationem, et translationem, cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασις novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridiciales usitatum.
122 Aliis septem esse placuit; a quibus nec translatio nec quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus.
123 Alii pervenerunt usque ad octo, translatione ad septem superiores adiecta.
124 A quibusdam deinde divisa ratio est, ut status rationales appellarent, quaestiones (quemadmodum supra dixi) legales, ut in illis de re, in his de scripto quaereretur.
125 Quidam in diversum hos status esse, illas quaestiones maluerunt.
126 Sed alii rationales tres putaverunt, An sit? Quid sit? Quale sit? Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem, translationem, qualitatem, quam per accidentia, id est κατὰ συμβεβηκός vocat, hac interpretatione, an illi accidat viro bono esse, vel malo.
127 Hanc ita dividit, de appetendis et fugiendis, quae est pars deliberativa; de persona, ea ostenditur laudativa; negotialem, quam πραγματικήν vocat, in qua de rebus ipsis quaeritur, remoto personarum complexu, ut, Sitne liber qui est in assertione, an divitiae superbiam pariant, an iustum quid, an bonum sit.
128 Iuridicialem, in qua fere eadem sed certis destinatisque personis quaerantur: an ille iuste hoc fecerit, vel bene Nec me fallit, in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit: Negotialis est, in qua, quid iris ex civili more et aequitate sit, consideratur; cui diligentiae praeesse apud nos iurisconsulti existimantur.
129 Sed quod ipsius de his libris iudicium fuerit, supra dixi.
130 Sunt enim velut regestae in hos commentarios, quos adolescens deduxerat, scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, sive eum movit id, quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris, sive quod Graeci πραγματικούς vocant iuris interpretes.
131 Sed Cicero quidem his pulcherrimos illos de Oratore substituit, ideoque culpari, tanquam falsa praecipiat, non potest.
132 Nos ad Hermagoran.
133 Trans lationem hic primus omnium tradidit, quanquam semina eius quaedam citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur.
134 Legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατὰ ῥητὸν καὶ ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.
135 Albutius eadem divisione usus detrahit translationem, subiiciens eam iuridiciali.
136 In legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse, qui dicatur ratiocinativus.
137 Scio plura inventuros adhuc, qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec quoque excesserint modum vereor.
138 Ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc esse confiteor.
139 Et fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare, quod multis annis non sensissem modo, verum etiam approbassem.
140 Sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati (in eo praesertim opere, quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus) in ulla parte iudicii mei.
141 Nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est; et M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae.
142 Etenim supervacuus foret in studiis longior labor, si nihil liceret melius invenire praeteritis.
143 Neque tamen quidquam ex iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque, quae nunc praecipiam, revertentur; ita neminem didicisse paeniteat, colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor.
144 Omnibus autem satisfactum volo, non me hoc serius demonstrare aliis, quam mihi ipse persuaserim.
145 Secundum plurimos auctores servabam tris rationales status, coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem.
146 Hi mihi status generales erant.
147 Legalem in quinque species partiebar, scripti et voluntatis, legum contrariarum, collectivum, ambiguitatis, translationis.
148 Nunc quartum ex generalibus intelligo posse removeri; sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse; ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset.
149 Ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.
150 ferri, cum in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere? et si qua sunt talia.
151 Sed personae, tempora, actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur; ita non est in translatione quaestio sed in eo, propter quod transferuntur: Non debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules, maior enim praetoria cognitione summa est.
152 Quaeritur, an maior summa sit, facti controversia est.
153 Non licet tibi agere mecum, cognitor enim fieri non potuisti: iudicatio, an potuerit.
154 Non debuisti interdicere sed petere: an recte interdictum sit, ambigitur.
155 Quae omnia succedunt legitimis quaestionibus.
156 An non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent, quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur? Deinde status ex quaestione oritur; translatio non habet quaestionem, de qua contendit orator, sed propter quam contendit.
157 Hoc apertius, Occidisti hominem, Non occidi; quaestio, an occiderit, status coniectura.
158 Non est tale, Habeo ius actionis, Non habes, ut sit quaestio, an habeat, et inde status.
159 Accipiat enim actionem necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat iudex, non id, propter quod pronuntiat.
160 Hoc illi simile est, Puniendus es, Non sum; videbit iudex, an puniendus sit.
161 Sed non hic erit quaestio nec hic status.
162 Ubi ergo? Puniendus es, hominem occidisti; Non occidi: An occiderit.
163 Honorandus sum, Non es; num statum habet? non, ut puto.
164 Honorandus sum, quia tyrannum occidi; Non occidisti; quaestio et status.
165 Similiter, Non recte agis, Recte ago non habet statum.
166 Ubi est ergo? Non recte agis ignominiosus.
167 Quaeritur, an ignominiosus sit; aut, an agere ignominioso liceat; quaestiones et status.
168 Ergo translativum genus causae ut comparativum et mutuae accusationis.
169 At enim simile est illi Habeo ius, Non habes, Occidisti, Recte occidi.
170 Non nego, sed nec haec res status facit.
171 Non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.
172 Scelus commisit Horatius, sororem enim occidit.
173 Non commisit, debuit enim occidere eam, quae hostis mortem maerebat.
174 Quaestio, an haec iusta causa; ita qualitas.
175 Et similiter in translatione, Non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio.
176 Habeo ius, quia abdicatio actio non est.
177 Quaeritur, quid sit actio: finiemus Non licet abdicare filium syllogismo.
178 Item cetera per omnes et rationales et legales status.
179 Nec ignoro fuisse quosdam, qui translationem in rationali quoque genere ponerent hoc nodo, Hominem occidi, iussus ab imperatore.
180 Dona templi cogenti tyranno dedi.
181 Deserui tempestatibus, luminibus, valetudine impeditus.
182 Id est, non per me stetit, sed per illud.
183 A quibus etiam liberius dissentio.
184 Non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione.
185 Deinde is, qui tali utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare; ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.
186 Credendum est igitur his, quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, an sit, quid sit, quale sit? quod ipsa nobis etiam natura praescribit.
187 Nam primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur; quod, quid sit et quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit, ideoque ea prima quaestio.
188 Sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit, apparet.
189 Hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra.
190 His infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa, deliberativa, iudiciali materia utique tractatur.
191 Haec rursus iudiciales causas et rationali parte et legali continent; neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione, qualitate, coniectura potest explicari.
192 Sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via.
193 Discant igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est.
194 Nam, ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est, si quod obiicitur negari potest; proxima, si non id, quod obiicitur, factum esse dicitur; tertia honestissima, qua recte factum defenditur.
195 Quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.
196 Hinc illae quaestiones sive actiones sive translationes.
197 Sunt enim quaedam non laudabilia non natura sed iure concessa, ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit; et aliquid aequum sed prohibitum iure, ut libertas testamentorum.
198 Accusatori nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte factum, iure se intendere.
199 Ita circa species easdem lis omnis versabitur translatis tantum aliquando partibus, ut in causis, quibus de praemio agitur, recte factum petitor probat.
200 Haec quattuor velut proposita formaeque actionis, quae tum generales status vocabam, in duo (ut ostendi) genera discedunt rationale et legale.
201 Rationale simplicius est, quia ipsius tantum naturae contemplatione constat.
202 Itaque in eo satis est ostendisse coniecturam, finitionem, qualitatem.
203 Legalium plures sint species necesse est, propterea quod multae sunt leges et varias habent formas.
204 Alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate, alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur.
205 Sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura continentur, et syllogismos, qui est maxime qualitatis, et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur.
206 Finitio quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est.
207 Haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia (ut dixi) habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant, nihil ne in his quidem praeter tria, quae praediximus, quaeri.
208 At Quantum? et Quam multum? et Ad aliquid et, ut nonnulli putarunt, comparativus non eandem rationem habent; sunt enim haec non ad varietatem iuris sed ad solam rationem referenda, ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut Qua mente? et Quo tempore? et Quo loco? Sed de singulis dicemus quaestionibus, cum tractare praecepta divisionis coeperimus.
209 Hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut subiacent his et ad illud, quo iudicium continetur, referuntur, saepe in unam cadere plures posse; etiam credo aliquando dubitari, quo statu sit utendum, cum adversus unam intentionem plura opponuntur; et sicut in colore dicitur narrationis, eum esse optimum, quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici, eum statum esse faciendum, in quo tuendo plurimum adhibere virium possit orator; ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit aliud Bruto, cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tanquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive: in coniunctis vero posse duos et tris inveniri vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina neget.
210 Quod accidit etiam, si de una re quaeratur aliqua sed eam plures petant, vel eodem iure ut proximitatis vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur.
211 Quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimiles esse status necesse est, ut in illa controversia: Testamenta legibus facta rata sint.
212 Intestatorum parentium liberi heredes sint.
213 Abdicatus ne quid de bonis patris capiat.
214 Nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum nanus tantum civis.
215 In adoptionem dare liceat.
216 In adoptionem dato redire in familiam liceat, si paler naturalis sine liberis decesserit.
217 Qui ex duobus legitimis alterum in adoptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit nothum; institute herede abdicato decessit.
218 Tres omnes de bonis contendunt.
219 Nothum, qui non sit legitimus, Graeci vocant; Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus ideoque utimur peregrino.
220 Sed ad propositum.
221 Heredi scripto opponitur lex, Abdicatus ne quid de bonis patris capiat; fit status scripti et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex voluntate patris, an heres scriptus.
222 Notho duplex fit quaestio, quod post legitimos natus sit et quod non sit ante legitimum natus.
223 Prior syllogismon habet, an pro non natis sint habendi, qui a familia sunt alienati.
224 Altera et scripti et voluntatis.
225 Non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse, ut legitimus esset nothus tum natus, cum alius legitimus in domo non esset.
226 Scriptum quoque legis excludet dicens, non utique, si postea legitimus natus non sit, notho nocere; uteturque hoc argumento: Finge solum natum nothum, cuius condicionis erit? Tantum civis? atqui non erit post legitimum natus.
227 An filius? atqui non erit ante legitimos natus.
228 Quare si verbis legis stari non potest, voluntate standum est.
229 Nec quemquam turbet, quod ex una lege duo status fiant; duplex est, ita vim duarum habet Redire in familiam volenti dicitur ab altero primum, Ut tibi redire liceat, heres sum.
230 Idem status, qui in petitione abdicati; quaeritur enim, an possit esse heres abdicatus.
231 Obiicitur communiter a duobus, Redire tibi in familiam non licet, non enim pater sine liberis decessit.
232 Sed in hoc propria quisque eorum quaestione nitetur.
233 Alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa, qua repellitur, lege; supervacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum, si esset numero alienorum; Nunc quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat, ne filius sit, sed ne heres sit.
234 Status finitivus, quid sit filius.
235 Rursus nothus eisdem colligit argumentis, non sine liberis patrem decessisse, quibus in petitione usus est, ut probaret esse se filium.
236 Nisi forte et hic finitionem movet, an liberi sint etiam non legitimi.
237 Cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo, et, quae per se est aperta, finitio.
238 Causa quoque et iudicatio et continens est in omni genere causarum.
239 Nihil enim dicitur, cui non insit ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime continent.
240 Sed quia magis haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis, qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur.
241 Nunc, quia in tria genera causas divisi, ordinem sequar.
Quintilianus HOME

d2.74 r

Quintilianus, Institutio Ed.2, 3, 5 <<<     >>> 7
monumenta.ch > Nepos > 5 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik