Quintilianus, Institutio Ed.2, 2, 19
| 1 | Scio, quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. |
| 2 | Quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror, quam esse in hoc loco quaestionem velimus. |
| 3 | Nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum valebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. |
| 4 | Sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc credam naturae esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur, at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. |
| 5 | Et, si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exsculpere, Parium marmor mallem rude; at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. |
| 6 | Denique natura materia doctrinae est; haec fingit, illa fingitur. |
| 7 | Nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est, ars summa materia optima melior. |