Quintilianus, Institutio Ed.2, 2, 7
| 1 | Illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis, de quibus nunc disserimus, aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant; quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus praecipue diligentia constet. |
| 2 | Nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane velim, sic ediscere electos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura voluminum locos, multo magis suadeam. |
| 3 | Nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua; et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur; et iam non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment. |
| 4 | Abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus. |
| 5 | Accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. |
| 6 | Nam et plus auctoritatis adferunt ea, quae non praesentis gratia litis sunt comparata, et laudem saepe maiorem quam si nostra sint conciliant. |
| 7 | Aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium capiant. |
| 8 | Verum id quoque tum fieri oportebit, cum aliquid commodius elimaverint, ut eo velut praemio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant. |