Quintilianus, Institutio Ed.2, 2, 6
| 1 | Fuit etiam in hoc diversum praecipientium propositum, quod eorum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus. |
| 2 | Alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes, quid omisisset quisque, tractabant; quosdam vero locos non minore cura, quam cum ad dicendum ipsi surgerent, excolebant. |
| 3 | Utile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo; sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus viam quam revocare ab errore iam lapsos: primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perferunt; deinde quod libentius praecipientem audiunt quam reprehendentem. |
| 4 | Si qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant. |
| 5 | Neque ideo tamen minus vitia aperte coarguenda sunt. |
| 6 | Habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quae praeceptor non emendaverit, credent. |
| 7 | Utraque autem ratio miscenda est et ita tractanda, ut ipsae res postulabunt. |
| 8 | Namque incipientibus danda erit velut praeformata materia secundum cuiusque vires; at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia, quae persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint. |
| 9 | Nonnunquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quaerere sciant. |
| 10 | Quodsi satis prudenter dicenda viderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera; at si quid erraverint adhuc, erunt ad ducem reducendi. |
| 11 | Cui rei simile quiddam facientes aves cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos ore suo collatos partiuntur; at cum visi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam praecedentes ipsae docent, tum expertas vires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt. |