Quintilianus, Institutio Ed.2, 1, 9
| 1 | Et finitae quidem sunt partes duae, quas haec professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen hanc historicen vocant. |
| 2 | Adiiciamus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant. |
| 3 | Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur. |
| 4 | Quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet. |
| 5 | Sententiae quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt; quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox, ethologia personis continetur. |
| 6 | Chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in voce simplici, Dixit ille, aut, Dicere solebat; alterum, quod est in respondendo, Interrogatus ille, vel, cum hoc ei dictum esset, respondit; tertium huic non dissimile, cum quis dixisset aliquid, vel fecisset. |
| 7 | Etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut Crates, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit; et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδες, ut Milo, quem vitulum adsueuerat ferre, taurum ferebat. |
| 8 | In his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus, et tam factorum quam dictorum ratio est. |
| 9 | Narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa non eloquentiae tractandas puto. |
| 10 | Cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt; Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt. |