monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2 > 19 > 26 > 10 > 14 > 28 > 21 > 1


Quintilianus, Institutio Ed.2, M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo..., 1

1 Efflagitasti cotidiano convicio, ut libros, quos ad Marcellum meum de Institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem.
2 Nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus impendi; quod tempus non tam stilo quam inquisitioni instituti operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est.
3 Usus deinde Horatii consilio, qui in arte poetica suadet, ne praecipitetur editio nonumque prematur in annum, dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore, diligentius repetitos tanquam lector perpenderem.
4 Sed si tanto opere effagitantur quam tu adfirmas, permittamus vela ventis et oram solventibus bene precemur.
5 Multum autem in tua quoque fide ac diligentia positum est, ut in manus hominum quam emendatissimi veniant.
Quintilianus HOME

d2.1 r