monumenta.ch > Quintilianus > 4
Quintilianus, Institutio, 12, III <<<     >>> V

Quintilianus, Institutio, 12, Caput IV

1 In primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum veterum tum etiam novorum, adeo ut non ea modo quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita quaeque cotidie aguntur debeat nosse, verum ne ea quidem quae sunt a clarioribus poetis ficta neglegere.
2 Nam illa quidem priora aut testimoniorum aut etiam iudicatorum optinent locum, sed haec quoque aut vetustatis fide tuta sunt aut ab hominibus magnis praeceptorum loco ficta creduntur. Sciat ergo quam plurima: unde etiam senibus auctoritas maior est, quod plura nosse et vidisse creduntur (quod Homerus frequentissime testatur). Sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis vixisse videamur.
Quintilianus HOME

bav1555.302 bnf7231.127 bnf18527.125 zbzC0074a.292 r