Quintilianus, Institutio, 10, Caput IV
| 1 | Sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima: neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere cum delet. huius autem operis est adicere detrahere mutare. Sed facilius in iis simpliciusque iudicium quae replenda vel deicienda sunt: premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere duplicis operae: nam et damnanda sunt quae placuerant et invenienda quae fugerant. |
| 2 | Nec dubium est optimum esse emendandi genus si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tamquam recentes fetus blandiantur. |
| 3 | Sed neque hoc contingere semper potest, praesertim oratori, cui saepius scribere ad praesentis usus necesse est, et ipsa emendatio finem habet. sunt enim qui ad omnia scripta tamquam vitiosa redeant, et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus. Accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguia et cura peiora. |
| 4 | Sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. Temporis quoque esse debet modus. Nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis qui parcissime decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit si tam tardum fuerit auxilium. |