monumenta.ch > Quintilianus > PRAEFATIO > PRAEFATIO > 7 > > 7 > B > 1 > B > PRAEFATIO > 5 > 6 > B
>>> Quintilianus, Institutio, 7, I

Quintilianus, Institutio, 7, PROHOEMIUM

1 De inventione, ut arbitror, satis dictum est: neque enim ea demum quae ad docendum pertinent exsecuti sumus, verum etiam motus animorum tractavimus. Sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere nisi disponendis eis conlocandisque artificium manus adhibeatur: sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque conio gestum nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit.
2 Nec inmerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihil valeat. Neque enim quamquam fusis omnibus membris statua sit nisi conlocetur; et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas, licet habeat eadem omnia, prodigium sit tamen: et artus etiam leviter loco moti perdunt quo viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento.
3 Nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint omnia. Sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur. Quapropter totus hic liber serviat divisioni, quae quidem, si certa aliqua via tradi in omnis materias ullo modo posset, non tam paucis contigisset. Sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat. Neque infitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non omittam.
Quintilianus HOME

bav1555.166 zbzC0074a.166 r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik