Quintilianus, Institutio, 5, Caput XIV
| 1 | Igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam vero, ut dixi, duplicem: ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctam que ei protinus probationem, quale est pro Ligario: "causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte, quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est, quam etiam di adiuverunt." habet enim rationem et propositionem, non habet conclusionem: ita est ille inperfectus syllogismus. |
| 2 | ex pugnantibus vero, quod etiam solum enthymema quidam vocant, fortior multo probatio est. tale est Ciceronis pro Milone: "eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos restitui posse, nolitis". |
| 3 | quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut est ab eodem et pro eodem reo factum: "quem igitur cum aliqua gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querella? quem iure, quem loco, quem tempore, non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere"? |
| 4 | optimum autem videtur enthymematis genus, cum proposito dissimili vel contrario ratio subiungitur, quale est Demosthenis: "non enim, si quid umquam contra leges actum est id que tu es imitatus, idcirco te convenit poena liberari, quin e contrario damnari multo magis. nam ut. si quis eorum damnatus esset, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si fueris, non scribet alius". |
| 5 | Epichirematos et quattuor et quinque et sex etiam factae sunt partes a quibusdam. Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta conplexio: quia interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnumquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem. |
| 6 | mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum videntur. nam ita se habet ipsa natura, ut sit de quo quaeratur et per quod probetur: tertium adici potest velut ex consensu duorum antecedentium. ita erit prima intentio, secunda adsumptio, tertia conexio. nam confirmatio primae ac secundae partis exornatio eisdem cedere possunt, quibus subiciuntur. |
| 7 | sumamus enim ex Cicerone quinque partium exemplum: "melius adcurantur ea, quae consilio reguntur, quam quae sine consilio administrantur. hanc primam partem numerant, eam deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis adprobari putant oportere". hoc ego totum cum sua ratione unum puto: alioqui si ratio pars est, est autem varia ratio, plures partes esse dicantur. |
| 8 | adsumptionem deinde ponit: "nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur huius adsumptionis quarto in loco aliam porro inducunt adprobationem": de quo idem quod supra dico. |
| 9 | "quinto inducunt loco conplexionem, quae aut id infert solum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: consilio igitur mundus administratur, aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quod si melius geruntur quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur, consilio igitur mundus administratur". cui parti consentio. |
| 10 | In tribus autem, quas fecimus, partibus non est forma semper eadem, sed una, in qua idem concluditur, quod intenditur: "anima inmortalis est, nam quidquid ex se ipso movetur, inmortale est, anima autem ex se ipsa movetur, inmortalis igitur est anima". hoc fit non solum in singulis argumentis, sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus. |
| 11 | nam et hae primam habent propositionem: "sacrilegium commisisti" "non quisquis hominem occidit, caedis tenetur", deinde rationem (sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis), et plerumque summa complexione vel per enumerationem vel per brevem conclusionem testantur, quid effecerint. in hoc genere propositio dubia est, de hac enim quaeritur. |
| 12 | altera est complexio non par intentioni, sed vim habens parem: "mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum, sensu caret, quod autem sensu caret, nihil ad nos". in alio genere non eadem propositio est quae conexio: "omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil autem melius est mundo, mundus igitur animal". hic potest videri deesse intentio; potuit enim sic constitui ratiocinatio: "animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt quam inanima" et cetera. |
| 13 | haec propositio aut confessa est ut proxima, aut probanda, ut: "qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet", non enim conceditur; cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt. item adsumptio interim confessa est, ut "omnes autem volunt beatam vitam vivere", interim probanda ut illa "quod est dissolutum, sensu caret", cum, soluta corpore anima an sit immortalis vel ad tempus {certa} maneat, sit in dubio. quod adsumptionem alii, rationem alii vocant. |
| 14 | Epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus. nam si contingeret semper controversa confessis probare, vix esset in hoc genere usus oratoris. |
| 15 | nam quo ingenio est opus, ut dicas: "bona ad me pertinent, solus enim sum filius defuncti", vel "solus heres, cum iure bonorum possessio testati secundum tabulas testamenti detur, ad me igitur pertinet". |
| 16 | sed cum ipsa ratio in quaestionem venit, efficiendum est certum id, quo probaturi sumus quod incertum est, ut, si ipsa forte intentione dicatur aut "filius non es" aut "non es legitimus" aut "non es solus", item que aut "non heres es" aut "non iustum testamentum est" aut "capere non potes" aut "habes coheredes", efficiendum est [iustum], propter quod nobis adiudicari bona debeant. |
| 17 | sed tum est necessaria illa summa conexio, cum intervenit ratio longior, alioqui sufficiunt intentio ac ratio: "silent enim leges inter arma nec se expectari iubent, cum ei, qui expectare velit, ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda". ideo que id enthymema, quod est ex consequentibus, rationi simile dixerunt. sed et singula quaeque interim recte ponuntur, ut ipsum illud silent leges inter arma, et a ratione incipere fas est, |
| 18 | deinde concludere, ut ibidem: "quod si duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici inpune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, poeniendum putet?" uariauit hic adhuc et rursus rationem tertio loco posuit: "cum videat aliquando gladium nobis ab ipsis porrigi legibus". |
| 19 | per constantem partis duxit ordinem: "insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex?" (hoc intentio); "quid comitatus nostri, quid gladii volunt?" (hoc ratio); "quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret": hoc ex ratione et intentione conexio. |
| 20 | Huic generi probationis tribus occurritur modis, id est per omnis partis. aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut conclusio, nonnumquam omnia. [sed omnia haec tria sunt.] intentio expugnatur: "iure occidi eum, qui insidiatus sit"; nam prima statim quaestio pro Milone est: "an ei fas sit lucem intueri, qui a se hominem necatum esse fateatur". |
| 21 | expugnatur adsumptio omnibus iis, quae de refutatione diximus. et ratio quidem numquam est vera, nisi et propositio vera sit; interim verae propositionis falsa ratio est, ut "virtus bonum est" verum est: si quis rationem subiciat, "quod ea locupletes faciat", verae intentionis falsa sit ratio. |
| 22 | conexio autem aut vera negatur, cum aliud colligit quam id, quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur pertinere. non est vera sicut haec: "insidiator iure occiditur; nam cum vitae vim adferat ut hostis, debet etiam repelli ut hostis: recte igitur Clodius ut hostis occisus est"; non utique, nondum enim Clodium insidiatorem ostendimus. sed fit vera conexio: "recte igitur insidiator ut hostis occiditur"; nihil ad nos, nondum enim Clodius insidiator apparet. |
| 23 | sed ut potest vera esse intentio et ratio et tamen falsa conexio, ita, si illa falsa sunt, numquam est vera conexio. |
| 24 | Enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur syllogismi, propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit quod proposuit, enthymema tantum intellegi contentum sit. |
| 25 | syllogismus talis: "solum bonum virtus, nam id demum bonum est, quo nemo male uti potest: virtute nemo male uti potest, bonum est ergo virtus". enthymema ex consequentibus: "bonum est virtus, qua nemo male uti potest". et contra: "non est bonum pecunia; non enim bonum est, quo quis male uti potest: pecunia potest quis male uti, non igitur bonum est pecunia". enthymema ex pugnantibus: "an bonum est pecunia, qua quis male uti potest?" |
| 26 | "si pecunia, quae est in argento signato, argentum est, qui argentum omne legavit, et pecuniam, quae est in argento signato, legavit: argentum autem omne legavit, igitur et pecuniam, quae est in argento, legavit" habet formam syllogismi. oratori satis est dicere: "cum argentum legauerit omne, pecuniam quoque legavit, quae est in argento". |
| 27 | Peregisse mihi videor sacra tradentium partes, sed consilio locus superest. namque ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti esse fas duco, ita constare totam aut certe confertam esse adgressionum et enthymematum stipatione minime velim. dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt. |
| 28 | namque illis homines docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia et ad liquidum confessum que perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partis, quarum alteram topiken alteram kritiken vocant. |
| 29 | nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione adlicimus et vicibus trahimus et nonnumquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus. |
| 30 | locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia: quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et crebris et in unam prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam servitute et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium tulerit. |
| 31 | feratur ergo non semitis, sed campis, non uti --- fontes angustis fistulis colliguntur, sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluat ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat. nam quid illa miserius lege velut praeformatas infantibus litteras persequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium: propositio ac conclusio ex consequentibus, repugnantibus? |
| 32 | non inspiret? non augeat? non mille figuris variet ac uerset? ut ea nasci et ipsa prouenire natura, non manu facta et arte suspecta magistrum fateri ubique videantur. quis umquam sic vicit orator? nonne apud ipsum Demosthenen paucissima huius generis reperiuntur? quae adprensa Graeci magis (nam hoc solum peius nobis faciunt) in catenas ligant et inexplicabili serie conectunt et indubitata colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes vocant, deinde interrogati numquam respondebunt, quem imitentur. sed de figuris alio loco. |
| 33 | Nunc illud adiciendum, ne eis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto, ceterum minime elato ornato que putant esse dicenda. namque ea distincta quidem ac perspicua debere esse confiteor, in rebus vero minoribus etiam sermone ac verbis quam maxime propriis et ex usu: |
| 34 | at si maior erit materia, nullum iis ornatum, qui modo non obscuret, subtrahendum puto. nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa verborum proprietatem labor est, "litus" esse audeant dicere, "qua fluctus eludit". |
| 35 | quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum est voluptatibus: et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas. nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa male argumentatione dixisse, "silere leges inter arma", et "gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus". his tamen habendus est is modus, ut sint ornamento, non inpedimento. |