Quintilianus, Institutio, 5, Caput XI
| 1 | Tertium genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci vocant paradeigma, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur. nostri fere similitudinem vocare maluerunt, quod ab illis parabole dicitur, hoc alterum exemplum, quamquam et hoc simile et illud exemplum. |
| 2 | nos, quo facilius propositum explicemus, utrumque paradeigma esse credamus et ipsi appellemus exemplum. nec vereor ne videar repugnare Ciceroni, quamquam conlationem separat ab exemplo. nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in paradeigmata et epicheiremata, dixerunt que paradeigma rhetoriken epagogen. |
| 3 | nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam, cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inferret ut simile concessis. {id est inductio. hoc in oratione fieri non potest, sed quod illic interrogatur, hic fere sumitur.} |
| 4 | sit igitur illa interrogatio talis: "quod est pomum generosissimum? nonne quod optimum?" concedetur. "quid? equus qui generosissimus? nonne qui optimus?" et plura in eundem modum. deinde, cuius rei gratia rogatum est: "quid? homo nonne is generosissimus, qui optimus?" fatendum erit. |
| 5 | hoc in testium interrogatione valet plurimum, in oratione perpetua dissimile est: aut enim sibi ipse respondet orator: "quod pomum generosissimum? puto quod optimum: et equus? qui velocissimus: ita hominum non qui claritate nascendi, sed qui virtute maxime excellet" --- Omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria. similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum. sed illa, cum res exiget: nunc ea, quae ad probationem pertinent, exsequar. |
| 6 | potentissimum autem est inter ea, quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id, quod intenderis, commemoratio. intuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia erunt. simile est: "iure occisus est Saturninus sicut Gracchi". |
| 7 | dissimile: "Brutus occidit liberos proditionem molientis, Manlius virtutem filii morte multavit". contrarium: "Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit, Verres eadem sociis abstulit". et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet. |
| 8 | etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse. |
| 9 | Sed ut sunt exempla interim tota similia, ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. "urbes propter matrimonia violata eversae sunt: quid fieri adultero par est? tibicines, cum ab urbe discessissent, publice revocati sunt: quanto magis principes civitatis viri et bene de re publica meriti, cum invidiae cesserint, ab exilio reducendi!" ad exhortationem vero praecipue valent imparia. |
| 10 | admirabilior in femina quam in viro virtus. quare, si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier, cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia: quod ipsum est ex maioribus ad minora. |
| 11 | singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus. simile est hoc pro Murena: "etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero inprobissimo , altero modestissimo atque optimo viro, peterem: superaui tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam". |
| 12 | maius minoris pro Milone: "negant intueri lucem esse fas ei, qui a se hominem occisum esse fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea, quae primum iudicium de capite vidit M. Horati fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur". minus maioris: "occidi, occidi, non Spurium Maelium, qui annona levanda iacturis que rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni affectandi" et cetera, deinde: "sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset), cuius nefandum adulterium in pulvinaribus", et totus in Clodium locus. |
| 13 | Dissimile plures causas habet. fit enim genere, modo, tempore, loco, ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia, quae de Cluentio videbantur facta, subvertit: contrario vero exemplo censoriam notam, laudando censorem Africanum, qui eum, quem peierasse conceptis verbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus, si quis contra diceret, nullo accusante traducere equum passus esset: quae, quia erant longiora, non suis verbis exposui. |
| 14 | breve autem apud Vergilium contrarii exemplum est: "at non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo." |
| 15 | quaedam autem ex iis, quae gesta sunt, tota narrabimus, ut Cicero pro Milone: "pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat: facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit: atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit". |
| 16 | quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: "neque enim posset Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset". haec ita dicentur, prout nota erunt vel utilitas causae aut decor postulabit. |
| 17 | Eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur: cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit. |
| 18 | nam huius quoque generis eadem in oratione reperietur exemplum: "itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem necavisset, variatis hominum sententiis non solum divina, sed sapientissimae deae sententia liberatum". |
| 19 | illae quoque fabellae, quae, etiam si orginem non ab Aesopo acceperunt (nam videtur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius quae ficta sunt audiunt, et capti voluptate facile iis, quibus delectantur, consentiunt: si quidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota illa de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula. |
| 20 | et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus: "quod dixit vulpes aegroto cauta leoni". ainon Graeci vocant et aisopeious, ut dixi, logous et libukous, nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem. |
| 21 | cui confine est paroimias genus illud, quod est velut fabella brevior et per allegorian accipitur: "non nostrum", inquit, "onus: bos clitellas". |
| 22 | Proximas exemplo vires habet similitudo, praecipue que illa, quae ducitur citra ullam tralationum mixturam ex rebus paene paribus: "ut qui accipere in campo consuerunt, iis candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi solent esse: sic eius modi iudices infesti tum reo venerant." |
| 23 | nam parabole, quam Cicero conlationem vocat, longius res quae comparentur repetere solet. nec hominum modo inter se opera similia spectantur, ut Cicero pro Murena facit: "quod si e portu soluentibus, qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert, ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur: quo tandem me animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video maximas tempestates esse subeundas?" sed et a mutis atque etiam inanimis interim huius modi ducitur. |
| 24 | et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum est, rarius esse in oratione illud genus, quod eikona Graeci vocant, quo exprimitur rerum aut personarum imago, ut Cassius: "quis istam faciem planipedis senis torquens?" quam id, quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta sentes ac dumos, culta fructus creat: aut, si ad curam rei publicae horteris, ostendas, apes etiam formicas que, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare. |
| 25 | ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: "ut corpora nostra sine mente, ita civitas sine lege suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest". sed ut hac corporis humani pro Cluentio, ita pro Cornelio equorum, pro Archia saxorum quoque usus est similitudine. |
| 26 | illa, ut dixi, propiora: "ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil valere". solent tamen fallere similitudinum species, ideo que adhibendum est eis iudicium. neque enim ut navis utilior nova quam vetus, sic amicitia, vel, ut laudanda quae pecuniam suam pluribus largitur, ita quae formam. verba sunt in his similia vetustatis et largitionis, vis quidem longe diversa pecuniae et pudicitiae , |
| 27 | itaque in hoc genere maxime quaeritur, an simile sit quod infertur. etiam in illis interrogationibus Socraticis, quarum paulo ante feci mentionem, cavendum ne incaute respondeas, ut apud Aeschinem Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his verbis transfert: |
| 28 | "dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum quam tu habes, utrumne illud an tuum malis? illud, inquit. quid, si vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuum ne an illius malis? respondit: illius vero. age sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?" |
| 29 | hic mulier erubuit, merito: male enim responderat, se malle alienum aurum quam suum; nam est id inprobum. at, si respondisset, malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere, malle se virum suum talem esse, qualis melior esset. |
| 30 | Scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partis secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud "non ouum tam simile ovo", et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia, et similibus dissimile, ut "canibus catulos et matribus haedos", differunt enim aetate: |
| 31 | contrariorum quoque aliter accipi opposita, ut noctem luci, aliter noxia, ut frigidam febri, aliter repugnantia, ut verum falso, aliter disparata, ut dura non duris: sed quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio. |
| 32 | Illud est adnotandum magis, argumenta duci ex iure simili, ut Cicero in Topicis: "eum, cui domus usus fructus relictus sit, non restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat servum, si is decesserit": ex contrario: "nihil obstat, quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiam si tabulae signatae non fuerint; nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem matrimonii non fuisse constabit": |
| 33 | ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina: "ut si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem?" dissimilia sic deprehenduntur: "non, si, qui argentum omne legavit, videri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo etiam, quod est in nominibus, dari voluisse creditur". |
| 34 | Analogian quidam a simili separaverunt, nos eam subiectam huic generi putamus. nam ut unum ad decem, est ad decem centum simile certe: est et, ut hostis, sic malus civis. quamquam haec ulterius quoque procedere solent: "si turpis dominae consuetudo cum servo, turpis domino cum ancilla: si mutis animalibus finis voluptas, idem homini". |
| 35 | cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: "non idem est dominum cum ancilla coisse, quod dominam cum servo, nec, si mutis finis voluptas, rationalibus quoque": immo ex contrario: "quia mutis, ideo non rationalibus". |
| 36 | Adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. |
| 36 | haec secuti Graecos, a quibus kriseis dicuntur, iudicia aut iudicationes vocant, de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus, inlustribus poetis referri potest. |
| 37 | ne haec quidem vulgo dicta et recepta persuasione populari sine usu fuerint. testimonia sunt enim quodam modo vel potentiora etiam, quod non causis adcommodata sunt, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta facta que, quia aut honestissima aut verissima videbantur. |
| 38 | an vero me de incommodis vitae disserentem non adiuvabit earum persuasio nationum, quae fletibus natos, laetitia defunctos prosequuntur? aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu, sed pro numine accepit? |
| 39 | iam illa septem praecepta sapientium nonne quasdam vitae leges existimamus? si causam veneficii dicat adultera, non M. Catonis iudicio damnanda videatur, qui nullam adulteram non eandem esse ueneficam dixit? nam sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refertae, sed libri etiam philosophorum, qui quamquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a plurimis versibus non fastidierunt. |
| 40 | neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans, Aiacem naves suas Atheniensibus iunxisse. |
| 41 | ea quoque, quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt, quale est: "ubi amici? ubi opes", et "conscientia mille testes", et apud Ciceronem: "pares autem, ut est in vetere proverbio, cum paribus maxime congregantur"; neque enim durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus viderentur. |
| 42 | ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut "Socraten esse sapientissimum". id rarum est, non sine usu tamen. utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam, cum signum Iovis columnae impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc di iudicaverint, confitetur. quae cum propria causae sunt, divina testimonia vocantur, cum aliunde arcessuntur, argumenta. |
| 43 | nonnumquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquod aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem. propter quod fuerunt qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator, sed acciperet. |
| 44 | plurimum autem refert; nam testis et quaestio et his similia de ipsa re, quae in iudicio est, pronuntiant: extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio adplicantur, nihil per se valent. |