monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 73 > 3 > 77 > 71 > 11 > 32 > 2 > 13 > 32 > 12 > 3 > 2 > 2 > 76 > 7 > 10
Quintilianus, Institutio, 5, IX <<<     >>> XI

Quintilianus, Institutio, 5, Caput X

1 Nunc de argumentis: hoc enim nomine complectimur omnia quae Graeci enthymemata, epichiremata, apodixis vocant, quamquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiam si vis eodem fere tendit. Nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur),
2 alterum quo sententiam cum ratione, tertium quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus: quamquam de hoc parum convenit. sunt enim qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione ut id demum quod pugna constat enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat.
3 hunc alii rhetoricum syllogismum, alii inperfectum syllogismum vocaverunt, quia (nec) distinctis nec totidem partibus concluderetur: quod sane non utique ab oratore desideratur.
4 Epichirema Valgius adgressionem vocat; verius autem iudico non nostram administrationem, sed ipsam rem quam adgredimur, id est argumentum quo aliquid probaturi sumus, etiam si nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.
5 Aliis videtur non destinata vel inchoata sed perfecta probatio hoc nomen accipere ultima specie, ideoque propria eius appellatione et maxime in usu posita significatur certa quaedam sententiae comprensio, quae ex tribus minime partibus constat.
6 Quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quamquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur: nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat (et) exemplis utitur philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus.
7 Apodeixis est evidens probatio, ideoque apud geometras grammikai apodeixeis dicuntur. Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin inperfectum epichirema eadem causa qua diximus enthymema a syllogismo distare; nam et enthymema syllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem.
8 Utrumque autem quamquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea quae certa sunt fidem dubiis adferens: quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. Haec omnia generaliter pistis appellant, quod etiam si propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur.
9 Sed argumentum quoque plura significat. Nam et fabulae ad actum scaenarum compositae argumenta dicuntur, et (cum) orationum Ciceronis velut thema (ipse] exponit Pedianus inquit: "argumentum tale est", et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: "veritus fortasse ne nos in Catonem nostrum transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat". Quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari.
10 Nec mirum, cum id inter opifices quoque sit vulgatum, unde Vergili "argumentum ingens", vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. Sed nunc de eo dicendum argumento est quod ad ... probationem indicium fidem adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror.
11 Nam probatio et fides efficitur non tantum per haec, quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. Ergo cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa quod probatione non egeat.
12 Alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum quae sensibus percipiuntur, ut quae videmus audimus, qualia sunt signa, deinde ea (in) quae communi opinione consensum est:
13 "deos esse", "praestandam pietatem parentibus", praeterea quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiam si non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis in qua res agitur in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant: si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicumque adversarius non contradicit.
14 Sic enim fiet argumentum: "cum providentia mundus regatur, administranda, res publica est: sequitur ut administranda res publica sit, si liquebit mundum providentia regi".
15 Debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat: hinc enim sunt quae icota dicuntur.
16 Credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut "liberos a parentibus amari", alterum velut propensius: "eum qui recte valeat in crastinum perventurum", tertium tantum non repugnans: "in domo furtum factum ab eo qui domi fuit".
17 Ideoque Aristoteles in secundo de arte rhetorica libro diligentissime est exsecutus quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura, ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel adpeti soleat.
18 Verum hoc exsequi mitto: non enim longum tantum, sed etiam inpossibile ac potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. Si quis tamen desideraverit, a quo peteret ostendi.
19 Omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huius rhodi fontibus fluunt: "an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum", et contra veneficium in noverca, adulterium in luxurioso: illa quoque, "an scelus palam factum", "an falsum propter exiguam summam", quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque tamen, non semper: alioqui indubitata essent, non argumenta.
20 Excutiamus nunc argumentorum locos, quamquam quibusdam hi quoque de quibus supra dixi videntur. Locos appello non, ut vulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda.
21 Nam ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignaras, et piscium quoque genera alia planis gaudent, alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas: ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
22 Multus alioqui error est: exhausto labore, quod non ratione scrutabimur non poterimus invenire nisi casu. At si scierimus ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit facile quod in eo est pervidebimus.
23 In primis igitur argumenta saepe a persona ducenda sunt, cum sit, ut dixi, divisio ut omnia in haec duo partiamur, res atque personas: ut causa tempus locus occasio instrumentum modus et cetera rerum sint accidentia. Personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.
24 Ea porro sunt: genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnumquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt: natio, nam et gentibus proprii mores sunt nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est:
25 patria, quia similiter etiam civitatium leges instituta opiniones habent differentiam: sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas: aetas, quia aliud aliis annis magis convenit: educatio et disciplina, quoniam refert a quibus et quo quisque modo sit institutus:
26 habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum: fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destituto (condicionis etiam distantia est: nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat):
27 animi natura, etenim avaritia iracundia misericordia crudelitas severitas aliaque his similia adferunt fidem frequenter aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus quaeritur: studia quoque, nam rusticus forensis negotiator miles navigator medicus aliud atque aliud efficiunt.
28 Intuendum etiam quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. Spectantur ante acta dictaque; ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. His adiciunt quidam commotionem: hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram pavorem.
29 Consilia autem et praeteriti et praesentis et futuri temporis: quae mihi, etiam si personis accidunt, referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur quam ex causis ducimus, sicut habitus quidam animi, quo tractatur amicus (an) inimicus.
30 Ponunt in persona et nomen: quod quidem accidere ei necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius, aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis haruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post sullam Cinnamque quia et ipse Cornelius erat.
31 Nam et illud apud Euripiden frigidum sane, quod nomen Polynicis ut argumentum morum frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his similia; neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.
32 Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro quae fiunt quaeritur aut quare aut ubi aut quando aut quo modo aut per quae facta sunt.
33 ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum: quarum materiam, +quam quidam hylen, alii dynamin nominaverunt+, in duo genera sed quaternas utriusque dividunt species. Nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem incrementum conservationem usum aut malorum evitationem liberationem inminutionem tolerantiam: quae et in deliberando plurimum valent.
34 Sed has causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. Nam est his initium ex iis quae credunt bona aut mala, inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira odium invidia cupiditas spes ambitus audacia metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis dum alii insidiatur alium dicitur interemisse.
35 Causae porro non ad convincendum modo quod obicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit: qua de re latius in tertio libro dictum est.
36 Finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent: an tyrannicida qui tyrannum a quo deprensus in adulterio fuerat occidit, an sacrilegus sacrilegus qui ut hostes urbe expelleret arma templo adfixa detraxit.
37 Ducuntur argumenta et ex loco. Spectatur enim ad fidem probationis montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propincus an remotus, oportunus consiliis an adversus: quam partem videmus vehementissime pro Milone tractasse Ciceronem.
38 Et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus, ut in persona magistratus, pater, peregrinus.
39 Hinc enim quaestiones oriuntur: 'Privatam pecuniam sustulisti, verum, quia de templo, non furtum sed sacrilegium est'. 'Occidisti adulteros, quod lex permittit, sed quia in lupanari, caedes est'. 'Iniuriam fecisti, sed quia magistratui, maiestatis actio est'.
40 Vel contra: 'licuit quia pater eram, quia magistratus'. Sed circa facti controversiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. Ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus; neque enim ubique idem aut licet aut decorum est: quin etiam in qua quidque civitate quaeratur interest; moribus enim et legibus distant.
41 Ad commendationem quoque et invidiam valet; nam et Aiax apud Ovidium 'ante rates' inquit 'agimus causam, et mecum confertur Ulixes! ' et Miloni inter cetera obiectum est quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus.
42 Ad suadendi momenta idem valet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. Eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est: generaliter enim et specialiter accipitur. Prius illud est 'nunc', 'olim', 'sub Alexandro', 'cum apud Ilium pugnatum est', denique praeteritum, instans, futurum. Hoc sequens habet et constituta discrimina: 'aestate', 'hieme', 'noctu', 'interdiu', et fortuita: 'in pestilentia', 'in bello', 'in convivio'.
43 Latinorum quidam satis significari putaverunt si illud generale 'tempus', hoc speciale 'tempora' uocarent. Quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est.
44 Nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert, ut cum interim probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt si dicatur, ut supra posui, signator qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid vel cum infans esset vel cum omnino natus non esset:
45 praeter id quod omnia facile argumenta aut ex iis quae ante rem facta sunt aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. Ex antecedentibus: 'mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti'.
46 Causae quoque factorum praeteriti sunt temporis. Secundum tempus subtilius quidam quam necesse erat diviserunt, ut esset iuncti 'sonus auditus est', adhaerentis 'clamor sublatus est'. Insequentis sunt illa: 'latuisti', 'profugisti', 'livores et tumores apparuerunt'. Isdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obicitur fidem.
47 In his omnis factorum dictorumque ratio versatur, sed dupliciter. Nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud antea factum est: ut cum obicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quandam emerit, aut parricidii reo luxurioso quod dixerit patri: 'non amplius me obiurgabis'. Nam et ille non quia emit leno est, sed quia leno erat emit, nec hic quia sic erat locutus occidit, sed quia erat occisurus sic locutus est.
48 Casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: 'melior dux Scipio quam Hannibal, vicit Hannibalem': 'bonus gubernator, numquam fecit naufragium': 'bonus agricola, magnos sustulit fructus'. Et contra: 'sumptuosus fuit, patrimonium exhausit': 'turpiter vixit, [vel] omnibus invisus est'.
49 Intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus inbecilliores, a vigilantibus dormientis, a praeparatis inopinatos: quorum contraria in diversum valent.
50 Haec et in deliberando intuemur et in iudiciis ad duas res solemus referre, an voluerit quis, an potuerit; nam et voluntatem spes facit. Hinc illa apud Ciceronem coniectura: 'insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio: ille cum servis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula inretitus'.
51 Facultati autem licet instrumentum coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. Sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inventum.
52 His adicitur modus, quem tropon dicunt, quo quaeritur quem ad modum quid sit factum. Idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum veneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam: 'bona mente factum, ideo palam', 'mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine'.
53 In rebus autem omnibus de quarum vi ac natura quaeritur quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt: an sit, quid sit, quale sit. Sed quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subicienda sunt.
54 Ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. Eius duplex ratio est: aut enim praecedente finitione quaeritur sitne hoc virtus, aut simpliciter quid sit virtus. Id aut universum verbis complectimur, ut 'rhetorice est bene dicendi scientia', aut per partes, ut 'rhetorice est inveniendi recte et disponendi et eloquendi cum firma memoria et cum dignitate actionis scientia'.
55 Praeterea finimus aut vi, sicut superiora, aut tumolog, ut si assiduum ab aere dando et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia. Finitioni subiecta maxime videntur genus species differens proprium: ex iis omnibus argumenta ducuntur.
56 Genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam. Itaque non quia est arbor platanus est, at quod non est arbor utique platanus non est: nec quod virtus est utique iustitia est, at quod non est virtus, utique non potest esse iustitia. Itaque a genere perveniendum est ad ultimam speciem, ut 'homo est animal' non est satis, id enim genus est: 'mortale' etiam si est species, cum aliis tamen communis finitio: 'rationale'++nihil supererit ad demonstrandum quod velis.
57 Contra species firmam probationem habet generis, infirmam refutationem. Nam quod iustitia est, utique virtus est: quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo, constantia, continentia. Numquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species quae sunt generi subiectae removeantur, hoc modo: 'quod neque inmortale est neque mortale, animal non est'.
58 His adiciunt propria et differentia. Propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur. Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus, aut quidquid utique accidit, sed non soli, ut igni calfacere. Et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. Ita quodcumque proprium deerit solvet finitionem, non utique quodcumque erit confirmabit.
59 Saepissime autem quid sit proprium cuiusque quaeretur, ut, si per etymologian dicatur: 'tyrannicidae proprium est tyrannum occidere', negemus: non enim si traditum sibi eum carnifex occiderit tyrannicida dicatur; nec si inprudens vel invitus.
60 Quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est servum esse, aliud servire, qualis esse in addictis quaestio solet: 'qui servus est si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus', et plura, de quibus alio loco.
61 Illud quoque differens vocant, cum genere in speciem deducto species ipsa discernitur. Animal genus, mortale species, terrenum vel bipes differens; nondum enim proprium est, sed iam differt a marino vel quadrupede: quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprensionem.
62 Cicero genus et speciem, quam eandem formam vocat, a finitione diducit, et iis quae ad aliquid sunt subicit: ut, si is cui argentum omne legatum est petat signatum quoque, utatur genere: at si quis, cum legatum sit ei quae viro mater familias esset, neget deberi ei quae in manum non convenerit, specie, quoniam duae formae sint matrimoniorum.
63 Divisione autem adiuvari finitionem docet, eamque differre a partitione quod haec sit totius in partis, illa generis in formas. Partis incertas esse, ut 'quibus constet res publica', formas certas, ut 'quot sint species rerum publicarum', quas tris accepimus: quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur.
64 Et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit: ego apertiora posui. Propria vero ad coniecturae quoque pertinent partem, ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi verbis <aut manu male facere, facta haec ab ipsis> esse credantur, aut contra. Nam ut quaedam in quibusdam utique <sunt, ita quaedam in quibusdam utique> non sunt, et ratio, quamvis [ita] ex diverso, eadem est. Divisio et ad probandum simili via valet et ad refellendum.
65 Probationi interim satis est unum habere, hoc modo: 'ut sit civis, aut natus sit oportet aut factus'; utrumque tollendum est: 'nec natus nec factus est'.
66 Fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id quod relinquitur verum. Totum falsum est hoc modo: 'Pecuniam credidisse te dicis: aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut inuenisti aut surripuisti. Si neque domi habuisti neque ab aliquo accepisti et cetera, non credidisti'.
67 Relicum fit verum sic: 'hic servus quem tibi vindicas aut verna tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus': deinde remotis prioribus supererit 'alienus'. Periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.
68 Tutius quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit (simul enim removentur omnia): vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiet, quale Ciceronis est: 'unum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum: si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico, si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum'.
69 Fit etiam ex duobus, quorum necesse est <esse> alterum verum, eligendi adversario potestas, efficiturque ut utrum elegerit noceat. Facit hoc Cicero pro Oppio: 'utrum cum Cottam adpetisset an cum ipse se conaretur occidere telum e manibus ereptum est? ' et pro Vareno: 'optio vobis datur, utrum velitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu': deinde utraque facit accusatori contraria.
70 Interim duo ita proponuntur ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est: 'philosophandum <est, etiam si non est philosophandum'>, et illud vulgatum: 'quo schema, si intellegitur? quo, si non intellegitur? ' et 'mentietur in tormentis qui dolorem pati potest, mentietur qui non potest'.
71 Ut sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est: habent enim omnia <initium>, incrementum, summam, ut iurgium, deinde <rixa, tum> caedes. Est ergo hic argumentorum quoque locus invicem probantium; nam et ex initiis summa colligitur, quale est: 'non possum togam praetextam sperare cum exordium pullum videam', et contra: 'non dominationis causa Sullam arma sumpsisse, argumentum est dictatura deposita'.
72 Similiter ex incremento in utramque partem ducitur ratio cum in coniectura, tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes inputanda sit a quo iurgium coepit.
73 Est argumentorum locus ex similibus: 'si continentia virtus, utique et abstinentia': 'si fidem debet tutor, et procurator'. Hoc est ex eo genere quod epagogen Graeci vocant, Cicero inductionem. Ex dissimilibus: 'non si laetitia bonum, et voluptas': 'non quod mulieri, idem pupillo'. Ex contrariis: 'frugalitas bonum, luxuria enim malum': 'si malorum causa bellum est, erit emendatio pax': 'si veniam meretur qui inprudens nocuit, non meretur praemium qui inprudens profuit'.
74 Ex pugnantibus: 'qui est sapiens, stultus non est'. Ex consequentibus sive adiunctis: 'si est bonum iustitia, recte iudicandum': 'si malum perfidia, non est fallendum': idem retro. Nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: 'quod quis non habuit, non perdidit': 'quem quis amat, sciens non laedit': 'quem quis heredem suum esse voluit, carum habuit, habet, habebit'. Sed cum sint indubitata, vim habent paene signorum inmutabilium.
75 Sed haec consequentia dico, acolutha (est enim consequens sapientiae bonitas), illa insequentia, parepomena, quae postea facta sunt aut futura. Nec sum de nominibus anxius; vocet enim ut voluerit quisque, dum vis rerum ipsa manifesta sit appareatque hoc temporis, illud esse naturae.
76 Itaque non dubito haec quoque ; consequentia, quamvis ex prioribus dent argumentum ad ea quae secuntur, quorum duas quidam species esse voluerunt, actionis (ut pro Oppio: 'quos educere invitos in provinciam non potuit, eos invitos retinere qui potuit?'), temporis, in Verrem: 'si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?'
77 Quod utrumque exemplum tale est ut idem in diversum, si retro agas, valeat; consequens enim est eos, qui inviti duci non potuerint, invitos non potuisse retineri.
78 Illa quoque quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volunt et vocant ek ton pros allela, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim: 'si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere', et: 'quod discere honestum, et docere'.
79 Unde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domiti Afri sententia est pulchra: 'ego accusavi, vos damnastis'. Est invicem consequens et quod ex diversis idem ostendit, ut qui mundum nasci dicit per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.
80 Simillima est his argumentatio qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant: haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. Nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicumque est, ibi esse corpus ostendit.
81 Alia sunt, ut dixi, non necessaria, vel utrimque vel ex altera parte: 'sol colorat: non utique qui est coloratus a sole est': 'iter pulverulentum facit, sed neque omne iter pulverem movet, nec quisquis est pulverulentus ex itinere est'.
82 Quae utique fiunt, talia sunt: 'si sapientia bonum virum facit, bonus vir est utique sapiens', itemque: 'boni est honeste facere, mali turpiter, et qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur': recte. At [exercitatio plerumque robustum corpus facit, sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus est] nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit vir fortis erit existimandus, nec si capitis dolorem facit inutilis hominibus sol est.
83 Haec ad exhortativum maxime genus pertinent: 'virtus facit laudem, sequenda igitur: at voluptas infamiam, fugienda igitur'. Recte autem monemur causas non utique ab ultimo esse repetendas,
84 ut Medea: 'utinam ne in nemore Pelio', quasi vero id eam fecerit miseram aut nocentem quod illic ceciderint abiegnae ad terram trabes: et Philocteta Paridi: 'si inpar esses tibi, ego nunc non essem miser': quo modo pervenire quolibet retro causas legentibus licet.
85 Illud his adicere ridiculum putarem nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum vocant, ut 'eos qui rem iustam faciunt iuste facere', quod certe non eget probatione: 'quod compascuum est, compascere licere'.
86 Quidam haec, quae vel ex causis vel ex efficientibus diximus, alieno nomine vocant ecbasis, id est exitus; nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eveniat.
87 Adposita vel comparativa dicuntur quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus probant. Confirmatur coniectura ex maiore: 'si quis sacrilegium facit, faciet et furtum'; ex minore: 'qui facile ac palam mentitur, peierabit'; ex pari: 'qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet'.
88 Iuris confirmatio est eius modi; ex maiore: 'si adulterum occidere licet, et loris caedere'; ex minore: 'si furem nocturnum occidere licet, quid latronem? '; ex pari: 'quae poena adversus interfectorem patris iusta est, eadem adversus matris'; quorum omnium tractatus versatur in syllogismis.
89 Illa magis finitionibus aut qualitatibus prosunt: ~'si robur corporibus bonum non est, minus sanitas';~ 'si furtum scelus, magis sacrilegium'; 'si abstinentia virtus, et continentia'; 'si mundus providentia regitur, administranda res publica'; 'si domus aedificari sine ratione non potest, quid * '; '~agenda si~ navalium cura, et armorum. '
90 Ac mihi quidem sufficeret hoc genus, sed in species secatur. Nam et ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est 'quod semel, et saepius') et ex parte ad totum <et> ex genere ad speciem <et> ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora, et ad omnia quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur.
91 Sunt enim et haec maiora et minora aut certe vim similem optinent. Quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus: infinita est enim rerum comparatio iucundiora graviora, magis necessaria <minus necessaria>, honestiora utiliora:
92 sed mittamus plura, ne in eam ipsam quam vito loquacitatem incidam. Exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. Ex maiore pro Caecina: 'quod exercitus armatos movet, id advocationem non videbitur movisse? ' Ex faciliore in Clodium et Curionem: 'ac vide an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit cui tu concessisti'.
93 Ex difficiliore: 'vide quaeso, Tubero, ut qui de meo facto non dubitem de Ligari audeam dicere'; et alibi: 'an sperandi Ligario causa non sit cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? ' Ex minore pro Caecina: 'itane? scire esse armatos sat est ut vim factam probes, in manus eorum incidere non est satis? '
94 Ergo, ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis causis locis tempore (cuius tres partes diximus, praecedens coniunctum insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere specie differentibus propriis, remotione, divisione, initio incremento summa, similibus dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, iugatis, comparatione (quae in pluris diducitur species).
95 Illud adiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci cat' hypothesin vocant, et quidem ex omnibus isdem locis quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot verae.
96 Nam fingere hoc loco [hoc] est proponere aliquid quod, si verum sit, aut solvat quaestionem aut adiuvet, deinde id de quo quaeritur facere illi simile. Id quo facilius accipiant iuvenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ei aetati exemplis ostendam.
97 Lex: 'qui parentes non aluerit, vinciatur'. Non alit quis, et vincula nihilo minus recusat. Vtitur fictione, si miles, si infans sit, si rei publicae causa absit. Et illa contra optionem fortium: 'si tyrannidem petas, si templorum eversionem'.
98 Plurimum ea res virium habet contra scriptum. Vtitur his Cicero pro Caecina: 'Unde tu aut familia aut procurator tuus. Si me vilicus tuus solus deiecisset . . . si vero ne habeas quidem servum praeter eum qui me deiecerit', et alia in eodem libro plurima.
99 Verum eadem fictio valet et ad qualitates: 'si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam'; et <ad> amplificationem: 'si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset'. Sic et: 'si res publica vocem haberet'.
100 Has fere sedes accepimus probationum in universum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exequi patitur natura rerum: quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum.
101 Unde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo potuerant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt.
102 Nam ut per se non sufficiet scire omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit num protinus in hoc sit instructus, ut quid in quaque causa ducendum sit ex his sciat?
103 praesertim cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt.
104 Hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia peristasin dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege qua unius servandi potestatem habebat se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere: 'non unum nocentem servabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat'; hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.
105 Et illa, in qua lex est ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent. Argentarius ab argentario solidum petit. Proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege ut argentarius totum exigeret: adversus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent.
106 Cum multa autem novantur in omni genere materiae, tum praecipue in iis quaestionibus quae scripto constant, quia vocum et in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.
107 Et haec ipsa plurium legum aliorumve scriptorum vel congruentium vel repugnantium complexu varientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est. 'Non debui tibi pecuniam: numquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es'. 'Lex est: qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. Negat filius, nisi si pater absolutus sit'. Quid signi? Lex altera: 'proditionis damnatus cum aduocato exulet'.
108 'Cicero pro Cluentio P. Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos'. Quid signi? Quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc victoriam restituti.
109 Nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum, quam quo modo sit quod proposueris probandum: hic immo vis inventionis maior, certe prior. Nam ut tela supervacua sunt nescienti quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint. Hoc est quod comprendi arte non possit.
110 Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur: alius alio plura quibus utatur inveniet. Sit exempli gratia proposita controversia quae minime communes cum aliis quaestiones habet:
111 'Cum Thebas evertisset Alexander, invenit tabulas quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse Thebanos continebatur. Has, quia erat usus commilitio Thessalorum, donavit his ultro: postea restituti a Casandro Thebani reposcunt Thessalos. Apud Amphictyonas agitur'. Centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse.
112 Lis omnis ex eo quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur pendet. Constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam datam: quaeritur ergo, an proinde sit quod datum est ac si pecuniam dederit?
113 Quid proderunt argumentorum loci nisi haec prius videro, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? Et prima quidem actio facilis ac favorabilis repetentium iure quod vi sit ablatum: sed hinc aspera et vehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri.
114 Inveniendum contra est quo distet haec causa a ceteris quae in potestatem victoris venirent, nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem. Dicamus in primis: in eo quod in iudicium deduci potest nihil valere ius belli, nec armis erepta nisi armis posse retineri. Itaque, ubi illa valeant, non esse iudicem: ubi iudex sit, illa nihil valere.
115 Hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse quia bello parta non nisi eadem vi possideantur. Proprium et illud causae, quod Amphictyones iudicant, ut alia apud centumviros, alia apud privatum iudicem in isdem quaestionibus ratio.
116 Tum secundo gradu, non potuisse donari a victore ius, quia id demum sit eius quod teneat: ius, quod sit incorporale, adprendi manu non posse. Hoc reperire est difficilius quam cum inveneris argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat.
117 Proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad victorem non potuisse, quia quod populus crediderit omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnis in Alexandri manu fuisse.
118 Hoc non extrinsecus probatur, quae vis est argumenti, sed ipsum per se valet. Tertii loci pars prior magis vulgaris, non in tabulis esse ius, itaque multis argumentis defendi potest. Mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit. Illud iam rursus proprium materiae et velut novae controversiae, quod restitutione recepisse ius, etiam si quod amiserint, Thebani videntur. Hic et quid Casander velit quaeritur. Sed vel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.
119 Haec non idcirco dico quod inutilem horum locorum ex quibus argumenta ducuntur cognitionem putem, alioqui nec tradidissem, sed ne se qui cognoverint ista, si cetera neglegant, perfectos protinus atque consummatos putent et nisi in ceteris quae mox praecipienda sunt elaboraverint mutam quandam scientiam consecutos intellegant.
120 Neque enim artibus editis factum est ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt. Cuius rei probatio est quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus illa repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.
121 Artifices ergo illi qui dixerunt. Sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis detractus est. Nam quae priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata omnia. Sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint.
122 Illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis ea quae demonstravimus cuncta posse reperiri, neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsanda, ut sciant an ad probandum id quod intendimus forte respondeant: nisi cum discunt et adhuc usu carent.
123 Infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit ut, temptantes unum quodque eorum, quod sit aptum atque conveniens experiendo noscamus: nescio an etiam impedimento futura sit nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata velocitas recta nos ad ea quae conveniant causae ferant.
124 Nam ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus, nisi inspectis dimensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit dubitet, potius fuerit esse contentum eo quo simplex canendi natura tulerit: ita huius modi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae, sed hoc exercitatione multa consequendum,
125 ut, quem ad modum illorum artificum, etiam si alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad gravis, acutos, mediosque horum sonos fertur, sic oratoris cogitationem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic orationem sponte quadam sequantur.
Quintilianus HOME

bav1555.119 bnf18527.71 zbzC0074a.124 v

Quintilianus, Institutio, 5, IX <<<     >>> XI
monumenta.ch > Quintilianus > 3 > 73 > 3 > 77 > 71 > 11 > 32 > 2 > 13 > 32 > 12 > 3 > 2 > 2 > 76 > 7 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik