monumenta.ch > Quintilianus > 5
Quintilianus, Institutio, 5, IV <<<     >>> VI

Quintilianus, Institutio, 5, Caput V

1 Contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus usitatum esse. cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius id quod secundo loco diximus tractatur, quod pauciores rei fiunt.
2 Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse quod tabulae continent, aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur, si aut is in quem signatum est aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse defunctus, si tempora non congruunt, si vel antecedentia vel insequentia tabulis repugnant. Inspectio etiam ipsa saepe falsum deprendit.
Quintilianus HOME

bav1555.114 bnf18527.68 zbzC0074a.119 v