Quintilianus, Institutio, 5, PROHOEMIUM
| 1 | Fuerant et clari quidem auctores quibus solum videretur oratoris officium docere (namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia ira similibusque non oporteret: et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum arbitrabantur), |
| 2 | plures vero qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae (ex) adverso proponerentur refutare. |
| 3 | Utrumcumque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quo toto haec sola tractantur: quibus sane et ea quae de iudicialibus causis iam dicta sunt serviunt. |
| 4 | Nam neque prohoemii neque narrationis est alius usus quam ut huic iudicem praeparent, et status nosse atque ea de quibus supra scripsimus intueri supervacuum foret nisi ad hanc perveniremus. |
| 5 | Denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus quaecumque alia potest aliquando necessaria causae non esse: lis nulla est cui probatione opus non sit. Eius praecepta sic optime divisuri videmur ut prius quae in commune ad omnis quaestiones pertinent ostendamus, deinde quae in quoque causae genere propria sunt exsequamur. |