| 1 | [ 1. In Rat. hic est titulus, Incipit Psychomachiae liber Aurelii Prudentii Clementis de pugna virtutum atque vitiorum. In Mar., Invocatio. In veteribus aliis codd. desunt interdum tituli. Saepius autem inscriptio libri reperitur in praefationis limine, quam in eiusdem praefationis fine. Primus iste versus ex imitatione Virgilii conformatus est lib. VI Aeneid., vers. 56: Phoebe, graves Troiae semper miserate labores. 3. In not. ad praef. Apoth. vers. 31 dixi de Prudentio aliisque Latinis scriptoribus saepe esse superfluum; adeoque idem est de nomine trino, ac nomine trino. Heinsius legit de nomine utroque cum suis, Egm., Bonon. et Pal.: quia, inquit, de Deo Patre et Filio tantum agit. Barthius lib. L Advers., cap. 11, reperit eamdem lectionem in cod. membr. vetusto, sed coniicit legendum te nomine trino, vel potius te numine trino. Unum, ait, Deum nomine tantum trinum dicere ego non satis pium existimo, neque consonum iis quae eo tempore Augustinus, Hilarius, Athanasius, Cyrillus, Hieronymus et alii infiniti de eodem mysterio scripserunt, quorum sane nullus ita loquatur . . . Si quis autem scriptor circumspectus in mysteriis fidei, is sane, etiamsi poeta, quod genus licent a maiore uti dicitur, est Prudentius noster, eo etiam nomine omnium commendatione dignissimus. Verum illud Barthius errat, quod putet alios SS. Patres, Prudentii aequales, Deum nomine trino nunquam dixisse: quod enim addit, non esse satis pium dicere, Deum esse nomine tantum trino, non repugno; sed adverbium tantum de suo ille adiunxit, quod in Prudentio non legitur. S. Gregorius Nazianzenus in tractatu de Fide, post initium: Tria, ait, nomina, et tres personas unius esse essentiae, unius maiestatis, atque potentiae credimus. S. Paulinus Natali 9: Sic animas steriles in nomine gratia trino, Innorat; et ibid. iterum: Fassus enim est unum trino sub nomine regem. Et epistola 12 ad Severum: Ecce velut trino colit unam nomine mentem. Sic trinum sancta mole sacravit opus. In versibus qui Claudiani nomine circumferuntur, sed, ut alibi monui, adiudicandi sunt Merobaudi Scholastico Hispano: Tu solus Patrisque comes, et Spiritus insons, Et toties unus triplicique in nomine simplex. Sequiori etiam tempore similis locutio erat in usu. Drepanius Florus, poeta supra suum saeculum, in carmine de cereo paschali: Unum quae trino celebrant sub nomine numen, ubi imitatus videtur Prudentium. Instrumentum concessionis Ordonii III anno 955, tom. XXXIV Hispaniae sacrae. pag. 459, ita incipit: In nomine triplo, simplo, divino, ego Ordonius nutu Dei rex, etc. Alia, quae huc adduci possent, attuli supra Cathem. hymn. 3, vers. 20, et praefat. Apotheos, vers. 1, ubi similes loquendi formulas contra Hincmarum defendi. Porro habent de nomine trino codd. Vatt., C, D, F, G, L, R, O, BB. In cod. Vat. II, utroque a prima manu, supra trino. In Alex., utroque. Viennens., Mariet., Rat., Ald., Gis., Weitz. et veteres editi, trino, quod Chamillardus praetulit. Cellarius, Heinsii auctoritate permotus, utroque edidit, quod tenuit etiam Teolius. Confer Petrum Constantium in Vindiciis veterum codicum confirmatis, qui Gottescalcum contra Hincmarum tuetur, et Lamium de recta Nicaenorum Patrum Fide cap. 33. num. 10, qui in Missali edito a card. Thomasio trina veritas in interrogationibus ad baptizatos dici observat, Berniniumque refellit, quod Histor. saeculi VIII cap. 7 asseruerit, Gottescalcum defendisse hanc locutionem triplex deitas: nam Lamius trina deitas dici posse ait, triplex deitas negat. ] Christe, graves hominum semper miserate labores, |
| 2 | Qui patria virtute cluis, propriaque, sed una, |
| 3 | (Unum namque Deum colimus de nomine trino: |
| 4 | [ 4. Non tamen, sic in Deo credamus unitatem, ut solitudinem non admittamus. Unus est enim, non solitarius, I. 5. Dissere, ostende, vel dic.---Milite, exercitu fugare vitia, I. 6. Armata, arma, inquit Apostolus, militiae nostrae non carnalia, sed potentia Dei.---Queat, possit.---Antro, cogitatione, Iso. 7. Exoritur, excrescit, vel evenit.---Turbatis, congregatis, Iso. 8. Seditio, discordia. Caro concupiscit adversus spiritum, et retro.---Animam, cogitationem.---Morborum, vitiorum.---Rixa, contentio.---Fatigat, tribulat, I. 9. Praesidium, auxilium.---Pro libertate, quae est ad protegendum. Absit, ut in se Christus credentes vitiis exposuerit, viribusque reddiderit destitutos, etiamsi maximis virtutibus nequaquam praediti sint, cum dicat: Noli timere, pusillus grex; benedicatque pusillis cum maioribus, state, et nolite iterum iugo servitutis contineri; alioquin qui facit peccatum, servus est peccati.---Pro libertate, bona facere, I. 10. Acies, scilicet obsistit.---Furiis, vitiis, vel suggestionibus.---Praecordia, interiora; integrum mentis ingenium, I. 11. Obsistat, contra stet.---Meliore, coelesti multitudine, vel virtute.---Nec enim, quia.---Ductor, auctor, vel dux, I. 12. Nervis, virtutibus, viribus, I. 13. Christicolas, Christianos, qui Christum colunt.---Populantibus, vastantibus.---Exposuisti, contra posuisti, non deposuisti, I. 14. Ipse, Induite, inquit, armaturam Dei.---Salutiferas, signatas.---Obsesso, circumsepta anima.---Turmas, virtutes, I. 15. Depugnare, contra vitia praecipis pugnare.---Excellentibus armas artibus, excellentibus adiuvas virtutibus, I. 16. Ingenium, ingenium potens, Christo potius vincat. Unde et Psalmista: Non nobis, Domine, sed nomini tuo da gloriam; itemque: In Deo faciemus virtutes.---Ludibria, ad ludos; immunditiem, I. 17. Potens, habens coeleste adiutorium.---Tibi, ad tuum honorem.---Et tibi, ad tuam laudem.---Vincat, tunc caro laetatur, cum vitia vincit, I. 18. Praesens, omni empore parata ad praelium.---Cominus, contra, sine intermissione, prope; in sequenti siquidem opere contra invicem posita sunt, et repugnantia vitia, ex expugnantes virtutes: unde coniicitur, velut pictis historiis omne carmen ab auctore fuisse distinctum, I. 19. Colluctantia, obstantia, repugnantia, I. 20. Viribus, suggestionibus.---Portenta, iure vitia portenta nuncupantur, non enim secundum naturam sunt, sed naturae contraria.---Notare, componere, scribere, I. 21. Prima, rectissime a fide coepit, quae, teste Apostolo, et initium bonorum, et virtutum est fundamentum, alioquin quidquid non est ex fide, peccatum est.---Petit, intravit.---Campum, campus est mundus, in cuius fines praedicatorum sonus exivit; nec apud eos, sed apud incredulos sors dubia videbatur.---Duelli, belli. Duellum, quasi duorum hominum bellum, I. ] [4. Cap. LXIV Isaiae, vers. 24: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens coelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. A Prudentio dicitur unus Deus, non tamen solus: recte, quia Isaias eo loco, populum ab idolorum cultu revocare contendens, naturae divinae unitatem astruit, quod fatetur poeta noster, simul plures personas asserens. 8. Rat., Erfurt., Bong., animum. 10. Vitia non immerito dicuntur furiae. Lactantius, lib. VI, cap. 21: Tres sunt igitur affectus, qui homines in omnia facinora praecipites agunt, ira, cupiditus, libido. Propterea poetae tres furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitent, ira ultionem desiderat, cupiditas opes, libido voluptates. Nunc septem vitia principalia sive capitalia numerantur; olim octo recenseri consueverunt; de quo vide Theodulphum Aurelianensem Capitul. ad presbyteros cap. 31. 13. Erfurt., spoliantibus; caeteri, populantibus. Hac ratione Simonidis error evertitur, qui Deum nobis invidisse iactabat, quod tot vitiis obnoxios esse permiserit. Nam simul salutiferas obsesso in corpore turmas depugnare iubet. 15. Egm., Pal. et Barthii codex, armis perperam pro armas. Barthius, quem nunc saepe advocabo, de hoc suo codice et correctionibus loquitur lib. L Advers., cap. 11; item cap. 9, lib. LI; cap. 12 lib LIV; et cap. 18 eiusdem libri. Erant autem Barthii membranae perveteres, picturisque antiquitatem referentibus exornatae. 19. Erfurt., male, acies pro facies. 20. Vat. G, infectis; recte emendatum infestis. Post hunc versum titulus in plurimis codicibus ponitur, quanquam Prudentius nullos posuisse videatur. In Mar. et Rat., Fides. In Viennen., De Bello fidei et Culturae deorum. Aldus, Fidei et Idololatriae pugna: ipse scribit idolatriae. Chamillardus, Fides et Idololatria. Weitzius et Giselinus Aldo adhaerent. 21. Poeta virtutes et vitia graphice describit. Multa ad hunc libellum illustrandum peti possent ex Characteribus Theophrasti cum commentariis Casauboni, quos ex mss. Vaticanis nuper auxit cl. Ioann. Christophorus Amadutius, et paulo ante in sermonem Hispanum cl. Ignatius Lopez de Ayala converterat. Alia etiam philosophus Seneca posset suppeditare. Etenim de virtutibus et vitiis philosophi ethnici vere et argute aliquando disseruerunt. Sed ex sacris potissimum Litteris et Ecclesiae doctoribus doctrinam suam hausit Prudentius: quos ego fontes dum attingo, philosophos gentiles ita laudo, ita verum interdum invenientes mirari soleo, ut homines utroque oculo captos, qui labore et industria id demum assequuntur, ut certa quadam via recte incedant, quin offendant. Prima inducitur fides dubia sub sorte duelli: ubi non credo, poetam solum respexisse ad naturam belli, in qua fortuna plerumque dominari solet, ut Nebrissa, Weitzius et Chamillardus explicant; sed potius ad liberam hominum voluntatem, ut Iso innuit. Sichardus ait, adeo alacrem fidem describi, ut ex primo eius aspectu facile tibi victoriam pollicearis. Alcimus Avitus de Laude virginitatis vers. 365: At tu, virgo Dei, sanctis quam moribus ornant, Hinc pudor, inde fides, internis fortior armis Bella geris . . . Hae virtutis opes, haec sunt solatia belli . . . Quae prudenti olim cecinit Prudentius ore. Ubi Psychomachiae argumentum repraesentat. Iso Apostoli verba ad Rom. XIV, 23, Omne autem quod non est ex fide, peccatum est, accipit de fide qua in Deum credimus: et ita quidem nonnulli SS. Patres eumdem locum explicant. Sed hi ipsi peccatum intelligunt hoc loco dici opus inutile ad vitam aeternam consequendam. Caeterum plerique melius Apostolum interpretantur de fide, sive conscientia, qua credimus aliquod opus nobis licere, ut ex ipso contextu liquet. Certum quidem est non omnia infidelium opera esse peccata, nec philosophorum virtutes esse vitia. ] Non tamen et solum, quia tu Deus ex Patre, Christe) |
| 5 | Dissere, rex noster, quo milite pellere culpas |
| 6 | Mens armata queat nostri de pectoris antro. |
| 7 | Exoritur quoties turbatis sensibus intus |
| 8 | Seditio, atque animam morborum rixa fatigat, |
| 9 | Quod tunc praesidium pro libertate tuenda, |
| 10 | Quaeve acies furiis inter praecordia mixtis |
| 11 | Obsistat meliore manu; nec enim, bone ductor, |
| 12 | Magnarum virtutum inopes, nervisque carentes |
| 13 | Christicolas vitiis populantibus exposuisti. |
| 14 | Ipse salutiferas obsesso in corpore turmas |
| 15 | Depugnare iubes: ipse excellentibus armas |
| 16 | Artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis |
| 17 | Oppugnanda potens tibi dimicet, et tibi vincat. |
| 18 | Vincendi praesens ratio est, si cominus ipsas |
| 19 | Virtutum facies, et colluctantia contra |
| 20 | Viribus infestis liceat portenta notare. |
| 21 | Prima petit campum dubia sub sorte duelli. |
| 22 | [ 22. Agresti, non enim ad praedicandum philosophos, sed piscatores elegit.---Turbida, irata, deformis, non secundum carnem militans.---Cultu, habitu, I. 23. Nuda, prompta ad bona opera.---Humeros, nudos habens humeros.---Intonsa, inculta; quae non colebatur, ut virtus.---Exerta, nudata ad praelium. In carne, inquit, ambulantes, non secundum carnem militantes.---Lacertos, brachia, I. 24. Repentinus, et factus est repente de coelo sonus, Iso. 25. Nec telis meminit, non enim in sapientia verbi syllogismos Aristotelis, sive contorta Chrysippi sancti praedicatores iaculati sunt, I. 26. Valido, huius omnino validum pectus erat, qui dicebat: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur, Christi?---Membris, membra etiam retexerat: Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum.---Retectis, nudatis, I. 27. Frangenda, ne idololatria, atque cultura deorum ulterius coleretur.---Belli, secli, I. 28. Lacessentem, provocantem; fidem prima ferit idololatria, cum fidei praedicatores insequitur.---Collatis, collectis, I. 30. Illa, fides.---Hostile, hostile caput labefactat, cum reges, sive philosophi ad cultum curvantur religionis.---Caput, idololatriae.---Phalerata, ornata, I. 31. Ora, aspicientes vana pro nihilo computantur: nam et moriuntur, cum meditantur, ut videant, I. 33. Elisos, confractos, I. 34. Commercia, mutuata vicissitudines flatuum; taeniae.---Arctant, constringunt, I. 36. Legio, scilicet fidei.---Coactam, collectam, Iso. 37. Animarat, instigabat, animum dederat, I. 38. Socios, virtutes.---Parta, syncopa, parta, acquisita, praeparata; et venit a verbo parior, I. 39. Floribus, flores sunt immarcessibilis viror aeternae mercedis; quia per sanguinis sui undam vitam aeternam promeruerunt; voluptatibus.---Ardente, pro ardore dilectionis posuit.---Ostro, purpura, I. 40. Exin, deinde.---Gramineo, graminoso.---Campo, exercitium continentiae virore iugi iucundum est.---Concurrere prompta, pugnare parata, I. 41. Pudicitia, iure post fidem pudicitia ponitur; quoniam sicut integritas fidei virginitas est mentis; ita castitas carnis exordium est sanctae operationis: hac enim destructa, omnis virtutum fabrica ruit.---Speciosis, speciosa sunt utrinque arma lucis, ut illud: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes, I. ] [22. Fuld., non inepte, vultu pro cultu. Poeticam hanc fidei descriptionem Iso satis feliciter interpretatur. Addam interpretationem Ruperti Tuitiensis, qui lib. VI de Oper. Sp. S., cap. 16, ait: Fuerunt tamen quam plurimi, qui non eiusmodi stolis (bonorum operum) adornati cucurrerunt ad confessionem sancti nominis, et adhuc recenti baptismo nitentes, nullis operum praeculti ornatibus, induerunt gloriam martyrii. De talium fide quidam ita cecinit: Prima petit campum, etc. Ubi versu 24 contra metrum legitur calor laudis . . . 23. Exerimus lacertos, seu nudamus brachia, cum operi alicui seu labori maxime expediti et intenti esse volumus. Notat Giselinus, fidem alacritate et constantia communiri, idololatriam phaleris ornari: apposite. 24. Viennens., iamque; alii, namque. Put., labor; caeteri melius calor; sed Vat. F. perperam voces traiecit calor laudis pro laudis calor. Vide vers. 22. 27. Pericula frangenda ait, ut hymno 1 Cath., vers. 43: rupto tenebrarum situ. Sic etiam dicitur frangere audaciam, consilia, sententiam, morbum. Post hunc versum in Mar. et Rat. titulus est: Cultura deorum. 30. Tam in Mar. quam in Rat. exaratum est tympora pro tempora. 31. Imitatio Maronis, qui non semel lib. XI et XII, Altior insurgens. 32. In quibusdam vulg., e pecudum. Superfluum saepe est de, ut monui vers. 3. 33. Weitzius, Gis., Mar., Vat. R, in mortem. Plerique alii nostri et Heinsiani cum Aldo, in morte; et Heinsius id confirmat, quia poetae aiunt, Oculi in morte natantes. Ipse ediderat in mortem. 34. Perperam in editione Weitziana notatum ad oram arctans pro arctant. 37. Viennens., armarat. Fuld., armabat. Alii melius animarat. In ms. optimae notae. collato a Michaele Piccarto apud Weitzium, est armarat. 38. Pro tunc habe t nunc Vienn., Mar., Rat., Bong., Torn., Gall. et alii. Carolus Paschalis, de Coronis pag. 115, lib. II, cap. 15, multa affert, quibus suadeat flores a poetis interdum poni pro coronis, quod e floribus confici soleant. 39. Post hunc versum titulus in Aldo, Pudicitiae pugna. In Mar., et Rat., Pudicitia; in Viennens. nullus est titulus. 40. Fabr., Gis., Vat. F. G, gramineo campo sine in. Nebrissa legit prona; alii prompta. 41. Omnes virtutes virgines dicuntur, praesertim vero pudicitia. De fide in hymno S. Romani vers. 352; Foresque primas virgo custodit fides. De iustitia sive Astraea Ovidius et alii. In Mar. et Rat. titulus post hunc versum, Libido. ] Pugnatura Fides, agresti turbida cultu, |
| 23 | Nuda humeros, intonsa comas, exerta l certos. |
| 24 | Namque repentinus laudis calor ad nova fervens |
| 25 | Praelia, nec telis meminit, nec tegmine cingi: |
| 26 | Pectore sed fidens valido, membrisque retectis |
| 27 | Provocat insani frangenda pericula belli. |
| 28 | Ecce lacessentem collatis viribus audet |
| 29 | Prima ferire Fidem veterum Cultura deorum. |
| 30 | Illa hostile caput, phalerataque tempora vittis |
| 31 | Altior insurgens labefactat, et ora, cruore |
| 32 | De pecudum satiata, solo applicat, et pede calcat |
| 33 | Elisos in morte oculos: animamque malignam |
| 34 | Fracta intercepti commercia gutturis arctant, |
| 35 | Difficilemque obitum suspiria longa fatigant. |
| 36 | Exsultat victrix legio: quam mille coactam |
| 37 | Martyribus regina Fides animarat in hostem. |
| 38 | Tunc fortes socios parta pro laude coronat |
| 39 | Floribus, ardentique iubet vestirier ostro. |
| 40 | Exin gramineo in campo concurrere prompta |
| 41 | Virgo Pudicitia speciosis fulget in armis: |
| 42 | [ 43. Piceamque, omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum, quae succensa intrinsecus nidore fetent, et lumine carent; sed piceam facem appellat, quia in libidine ardor et fetor est,---Pinum, facem, I. 44. Lumina, intellectum perspicuae veritatis immundis cupit delectationibus obscurare, I. 45. Appetit, quaesivit, I. 46. Dextram, immunditias blandae persuasionis rigore propositi gravi celeriter ab aspectu depellit, I. 47. Lupae, meretricis.---Imperterrita, petra erat Christus, I. 48. Ore, scilicet suo, I. 49. Exarmatae, sine armis.---Iugulum, pectus, vel cervicem, I. 50. Gladio, repulsis igitur cogitationibus immundis, gladio utitur, quod est verbum Dei; ut illud: Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus, I. 51. Sanguine, quod non potest a vigilantibus torquere, dormientibus velut invitis molitur; nec ulterius procedere sinitur.---Concretos, commixtos.---Coenoso, foedo, lutulento. Coenos graece lutum dicitur, I. 53. Exclamat, castitas ad suos conversa inquit, I. 54. Hic, talis; in hoc loco.---Semper, aeternum, I. 58. Tene, miror, I. 59. Recalescere, revivescere, I. ] [42. Mar., Sodamita pro Sodomita. In Rat. corrector ineptus, erasis prioribus, apposuit Sodomitis erimnis, ita enim scripsit: quasi non licuerit Prudentio feminino genere efferre Sodomita, ut dicitur femina sacerdos, testis, et similia. Aiunt dici debere Sodomitis, Sodomitidis. Testem veterem afferant qui id asseveret, ac Prudentii auctoritatem elevet: non enim grammaticis recentibus fidem praestabo, qui neque veteribus praesto, cum scriptor pariter antiquus est arguendus. Furiis faces poetae tribuunt; libidinis vero faces magis propriae sunt, ut taedae, de quibus mentio infra occurrit; et dicuntur patriae, quia ipsa appellatur Sodomita. De incendio Sodomitico in Hamartigenia egimus. 44. Luxuriam oculos invadere, et videndi facultatem eripere, probe notat Peveratus ex Chrysost. homil. 2 ad Cor. I. 47. Lupa antiquis est meretrix, ex quo lupanar. Giselinus observat aptissimam esse antithesim faces sulphureas pro libidinis armis, et saxum pro telo pudicitiae, neque id a medicorum scitis alienum esse probat auctoritate Galeni lib. ult. de Conservanda Valetud. Glossa videtur traiecta e verbo saxo ad imperterrita. 51. Barthius lib. XXXVI, cap. 7, putat, hoc loco coenoso esse a coena, non a coeno, seu luto: et intelligit sanguinem ex coena hesterna. Sed verius puto, esse a coeno, ut statim spiritus libidinis sordidus dicitur. Quod autem Barthius plura colligit nomina in osus, quae oblitterata habentur pro barbaris, nec auctores habent omnino improbandos, minime id arguit in his nominibus esse reponendum coenosus a coena, aut eo usum fuisse Prudentium hac significatione. Multa vero profert Barthius, quae, nescio cur oblitterata aut pro barbaris haberi existimet, ut ventosus, verbosus, gratiosus, luminosus, clamosus, aquosus frondosus. Scaliger lib. VI Poetic., cap. 7, congerit nomina in osus, quibus usus est, et delectari videbatur Horatius: aestuosus, obliviosus, periculosus, libidinosus, otiosus, luctuosus, pretiosus, damnosus, vitiosus, sumptuosus, studiosus, speciosus, caliginosus, maculosus, belluosus, siticulosus, imperiosus, ulcerosus, generosus, cerebrosus, plagosus, laboriosus, iniuriosus, formidolosus, dolosus, tumultuosus, fastidiosus, operosus, umbrosus, famosus, bellicosus, iocosus, animosus, fabulosus, ventosus, probrosus. Heinsius suspicatur sanioso, et a manu male feriata esse coenoso, quia lutulenta libido postea dicitur. Non probo coniecturam. Glossam Isonis ita intellige vel potius corrige: κοινός Graece est communis, et quia ea quae promiscuo omnium usui patent, solent contaminari sordesque colligere, idcirco accipitur etiam pro impuro, impolluto. 52. Weitzius pro sordibus advocat Giselinum: intelligo primam huius editionem, nam in secunda correcta sordidus cum caeteris omnibus habet. 53. Alex., Vatt. G, H, O, BB, Heinsiani, Erfurt., Palat., Mar., Rat., Hoc habet, exclamat. Sic Virgilius lib. V, Hoc habet: haec melior magnis data victima divis. Terentius in Andria, Captus est, habet. Proverbium e gladiatorum ludo, quo indicatur habere vulnus lethale, qui victus et vulneratus est. Alii aliter legunt. Vienn., Gifanius, Vatt. F, L, Hoc habe, exclamat, per hiatum. Ang., Haec habe, exclamat. Vat. D, male, Hoc habeto, exclamat. Aldus, Hoc tibi habe, exclamat, quod in contextu Giselinus posuit, sed dubius, an praeferret Hoc habe, exclamat, quod amplexi sunt Sich., Weitz. et alii recentiores. Lipsius, lib. II Serm. Saturnal. cap. 21, agit de clamore ad vulnus, Hoc habet, et Prudentium citans ait, Prudentius MEUS Psychomachia, Hoc habet, exclamat. Fortasse suum Prudentii exemplar laudat 57. Bene habet, quod Giselinum, haud ignobilem medicum, Prudentii interpretem audire possumus, cuius auctoritate poetae doctrina illustretur. Docet Giselinus quod cum iecur, ut alia omnia viscera, fibris suam soliditatem debeat, venarumque omnium fons sit et origo, recte per metalepsim ex istis omne genus libidines et cupiditates, ipseque adeo animus intelligitur, tum hic, tum aliis innumeris locis. Infra vers. 761, quia scissa voluntas Confundit variis arcana biformia fibris; et vers. 238, Anne pudicitiae gelidum iecur utile bello est? Opponit vero Prudentius lampada Christi lampadi Veneris, seu Cupidinis, de qua passim apud poetas. 60. Weitz. cum Erfurt. et Bong., cervixque minus bene pro cervix. Mar., Rat., Vienn. et alii cum Vulgata, Holofernis, Heinsiani Olofernis, Aldus Olopherni. Alii Oloferni. Hanc historiam habes in libro Iudith cap. XIII. ] Quam patrias succincta faces Sodomita Libido |
| 43 | Aggreditur, piceamque ardenti sulphure pinum |
| 44 | Ingerit in faciem, pudibundaque lumina flammis |
| 45 | Appetit, et tetro tentat suffundere fumo. |
| 46 | Sed dextram furiae flagrantis, et ignea dirae |
| 47 | Tela lupae saxo ferit imperterrita virgo, |
| 48 | Excussasque sacro taedas depellit ab ore. |
| 49 | Tunc exarmatae iugulum meretricis adacto |
| 50 | Transfigit gladio: calidos vomit illa vapores, |
| 51 | Sanguine concretos coenoso: spiritus inde |
| 52 | Sordidus exhalans vicinas polluit auras. |
| 53 | Hoc habet, exclamat victrix regina, supremus |
| 54 | Hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis: |
| 55 | Nec iam mortiferas audebis spargere flammas |
| 56 | In famulos, famulasve Dei: quibus intima casti |
| 57 | Vena animi sola fervet de lampade Christi. |
| 58 | Tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis |
| 59 | Viribus exstincti capitis recalescere flatu? |
| 60 | Assyrium postquam thalamum cervix Holofernis |
| 61 | [ 61. Cupidineo, libidinoso, luxurioso.---Lavit, humectavit, I. 62. Torum, lectum.---Moechi, adulteri, stupratoris, I. 63. Sprevit, amor carnis amore Christi, tanquam clavus clavo extruditur.---Incestos, illicitos.---Compescuit, prohibuit, I. 64. Tropaeum, sicut etiam ipsa precabatur: Conforta me, omnipotens rex saeculorum, I. 65. Coelitus, divinitus, I. 66. At, poeta.---Parum, parumper.---Fortis, scilicet fuit.---Sub umbra, legis Moysi, in qua occultabatur ritus Ecclesiae; in infidelitate cordis. Sensus est: propterea potuisti resurgere, quia sub umbra legis pugnabat, non sub gratia, I. 67. Tempora nostra, qualiter Christiani agere deberent, I. 68. Quibus, in quibus scilicet temporibus, I. 69. Caput, vitiorum: ut nequissimum caput, id est diaboli, a suo corpore, quod erat humanum genus, separaret, fierentque de vasis irae vasa misericordiae; diabolum, vel vitia.---Excisura, vercussura.---Ministros, per virgines; per apostolos, qui infirmi ministri erant, I. 72. Origo, peccatum, I. 73. Deseruit, ut exspoliantes veterem hominem.---Carnemque, immortalitatem. Dabo vobis cor carneum, etc., I. 75. Numen, Deum: non amittendo deitatem, I. 76. Inde, verbum Dei, quod Christus est, credendo sive intelligendo concipimus cum dulcedine operando, parimus cum labore, sed mercede cum gaudio fruimur.---Diva, divina vel sancta.---Concipit, in baptismate, I. 78. Destitit, desinit; nostra, per quae redimeremur, suscepit, non sua, ad quae proveheremur, amisit, I. 79. Glutinat, coniungit, in se sumit.---Usum, naturam, I. 80. Non degenerante, illi maiestati assumpta humanitas nihil contulit, nihil comminuit; neque enim aliquid radiis solis oculus confert, I. 81. Trahente, maiestate, I. 83. Aucti, in baptismate, I. ] [62. Ald., Weitz., Gis., Vat. C, Mar., Rat., Vienn., et alii gemmatum. Heinsius praetulit gemmantem cum Put., Thuan., et priori Rott., quibus accedunt Alex., et alii. Utroque modo utitur eo verbo Prudentius, et usi sunt alii. 64. Vienn., ex hoste triumphum. 65. Aldus ediderat mea vindex, emendavit vindex mea. Nebrissa correctionem non advertit, aut neglexit. 68. Ald., Thuan., Oxon., Rott., et unus Vat. apud Teol., terreno in corpore fluxit, unde censebat Heinsius terreno in corpore fulsit. Sed quid opus est coniectura, cum plerique, Mar., Vienn., Rat., Alex., et alii habeant terrena in corpora fluxit? 70. Vienn., illum; alii, ullum. 72. Ald., Fabr. et Gis. in contextu 2 edit., prisca propago. Alii, pristina origo, Cauchius, naturam pristinam origo. 73. Rott. prior, carnique novam vis ardua sevit, hoc est, naturam novam carni insevit. Nebrissa suspicabatur sumpsit pro sevit; et in Vienn. quidem legitur sumpsit. 74. Quod Prudentius innuptam feminam concepisse asserit, non intelligit solum Virginem concepisse, antequam desponsaretur, sed potius viri expertem concepisse. Nubere saepe accipitur pro re venerea, ut notavi ad vers. 571 Apoth. 75. Weitzius cum solo Erfurt., mortalem de matre hominem; quod non est contemnendum. 76. Vienn., unde; alii, inde. Chamillardus ait: Mihi hoc legenti venit in mentem D. Hieronymi locus plane similis lib. II contra Iovinianum: Verbam caro factum est, ut nos transiremus in verbum de carne. Idem locus in mentem Weitzio venerat, qui illum exscripsit, et alium praeterea similiorem ex Athanas. apud Theodoret. dialog. 2 contra Haeretic.: Quia Λόγος assumpsit carnem, ideo ἐθεοποιήθη ὁ ἄνθρωπος. Cellarius ad Latinitatem cadentem revocat divus adiective pro sanctus; non persuadet, et hoc exemplum, quod adducit ex Prudentio, non minus recte procedit, quam quae ipse probat, diva mater, diva Iuno, divi penates. 77. Put., Egm., Palat., Alex., consortis; alii consorti. In Viennens. pro sumit est sumpsit, quod videtur etiam fuisse in Alex. 79. Put., duo Rottendorphii, Alex., dum carnis glutinat usum. Alii, carnis dum glutinat usum. De verbo glutino dictum est supra hymno 11, vers. 52. Chamillardus animadvertit, agere poetam adversus Photinianos et Samosatenos, qui Christum merum esse hominem asserebant; refutare Carpocratem, Ebionem, Cerinthum, qui Iesum ex Iosephi et Mariae coniugio, caeterorum hominum more, progenitum docuerunt; oppugnare Tertullianum et Antidicomarianitas qui credebant Mariam non fuisse post partum virginem. Itaque iure Psychomachiam inter ea carmina reponimus, de quibus Prudentius in prologo: Pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem. 82. Aenigma simile theologicum de Christo a Peverato ascribitur: Sum quod eram, nec eram quod sum, nec dicor utrumque. Mater homo, pater est me sine fine Deus. ] Caesa, cupidineo madefactum sanguine lavit, |
| 62 | Gemmatumque torum moechi ducis aspera Iudith |
| 63 | Sprevit, et incestos compescuit ense furores, |
| 64 | Famosum mulier referens ex hoste tropaeum |
| 65 | Non trepidante manu, vindex mea, coelitus audax. |
| 66 | At fortasse parum fortis matrona sub umbra |
| 67 | Legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat, |
| 68 | Vera quibus virtus terrena in corpora fluxit, |
| 69 | Grande per infirmos caput excisura ministros. |
| 70 | Nunquid et intactae post partum virginis ullum |
| 71 | Fas tibi iam superest? Post partum virginis, ex quo |
| 72 | Corporis humani naturam pristina origo |
| 73 | Deseruit, carnemque novam vis ardua sevit, |
| 74 | Atque innupta Deum concepit femina Christum, |
| 75 | Mortali de matre hominem, sed cum Patre numen. |
| 76 | Inde omnis iam diva caro est, quae concipit illum, |
| 77 | Naturamque Dei consortis foedere sumit: |
| 78 | Verbum quippe caro factum, non destitit esse, |
| 79 | Quod fuerat, Verbum, dum carnis glutinat usum, |
| 80 | Maiestate quidem non degenerante per usum |
| 81 | Carnis, sed miseros ad nobiliora trahente. |
| 82 | Ille manet, quod semper erat, quod non erat, esse |
| 83 | Incipiens: nos, quod fuimus, iam non sumus, aucti |
| 84 | [ 84. Contulit, multa bona; suam divinitatem.---Mansit, Deus, I. 85. Ex nostris, membris.---Sua, ideo nostrae humanitatis factus est particeps, ut nos suae divinitatis participes faceret, I. 87. Dona, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det.---Lutulenta, polluta: libido semper immunditiis, ac sordibus delectatur, I. 90. Corpora, secundum Apostolum: Caetera peccata extra corpus sunt: hoc autem ipsa corpora commaculat, et corrumpit, I. 91. Abde, absconde.---Frigida, victa, I. 92. Claudere, clausa sis, I. 93. Detrudere, detrosa sis.---Fundum, tartarum, I. 94. Vada flammea, merito sulphure torquetur, et igne, qui calores hic foetidos neglexit contemnere, I. 95. Rotet, volvat, I. 97. Suo, proprio.---Regi, Christo, I. 99. Gladium, gladius enim verbum Dei est, ut Apostolus, I. 100. Abluit, poenitentiam agens.---Infectum, maculatum.---Sanies, impossibile est ut humanam mentem carnea fragilitas non obscuret; sed inde post solidius assurgit in contemplationem, quo infirmitatis suae memor nunquam inflatur ex bono opere.---Rore rubenti, sanguine rubro, I. 101. Nitidum, splendentem, I. 102. Expiat, mundat.---Aciem, ipsas siquidem maculas cogitationis fletibus abluit piae compunctionis.---Lavacro, baptismo, I. 103. Abolens, lavans, I. 104. Hostilis iuguli, concupiscentiae, I. 105. Condere, abscondere, intentionem scilicet casti propositi non vult celari; non vult sibi committi, sed Deo; ut luceat, et glorificetur, non ipse, sed Deus, I. ] [87. Heinsiani scripti, Alex., Ang., Weitz., Vienn., Rat., Mar., Vatt. C, F, G, Sich. et alii, quod victa iaces, quam lectionem Barthius ex suis membranis praeferebat. Alii queis, vel quis victa iaces. In Vat. C mendum est luculenta pro lutulenta. 88. Ang. et Vat. C, poteris; sed in Vat. C abrasa sunt priora. Etiam in Vat. D abrasum est aliquid. Vera lectio est potis es. Ald., perstringere; alii, perfringere. 89. Aldus, Nebrissa aliique veteres editi, tu praeceps, ad mortis iter, quod explicat Nebrissa, praeceps active pro praecipitans, seu praecipitanter impellens. Peveratus eamdem lectionem confirmat, quia magna libidinis et mortis consensio est; quod significabat priscus ille Romanorum ritus vendendi in aede Veneris Libitinae ea quae ad sepulcrum spectabant: de quo consule Kirchmanum de Fun. lib. I, cap. 9. Codd. constanter tu princeps, sic e nostris Alex., Ang., Vienn., Rat., Mar. (ubi tamen est princes, mendose), Vatt. D, F, G, H, L, ut alios omittam. Eamdem lectionem tuentur Barthius loc. cit., et Becmanus in Manuduct. ad ling. Lat., cap. 6, ex cod. Pal., qui etiam Ciceronis verba de Amicitia producit: Amor princeps est ad benevolentiam coniungendam. 90. Uterque Rott., commaculas. 91. Ald., iam fervida, quod Nebrissensis exponit de Veneris ignea natura. Caeteri melius iam frigida. Non tamen probo Chamillardi interpretationem, frigidam vocari, quia crudelius venenum, ac magis praesentaneum frigidum est. Libentius audio Isonem: FRIGIDA victa, vel potius extincta. Virgilius IV Georg.: Illa quidem Stygia nabat iam frigida cymba. Fracastorus Prudentium imitatur in Syphil.: Abde caput, Benace, tuo et te conde sub amne. 95. Vat. F, mendose, sulfinens pro sulphureus. In Put. semper solporeus et vertex scribitur. 97. Bong. et Sich., Christo pro regi. In Erturt. erat Christo pro glossa. 98. Beda de Arte metrica hunc versum citat, et docet ita veteres pronuntiare consuevisse interefectae, ut dactylus quinto esset loco. Non assentior: nam antiquiores grammatici diserte tradunt, nonnunquam sede quinta spondaeum in versu hexametro collocari. 100. In Vat. C metri error est, cui sanies pro sanies cui. In cod. Piccarti, sanies cui ore, quod defendere videtur Piccartus ratione hiatus; sententia vero poscit cui rore, nisi cui referatur ad pudicitiam. Cur autem Iordanis in undis pudicitia abluerit gladium, patet ex versibus seqq. et ex not. ad vers. 64 hymni 2 Cathem. 103. Ang., ultricem pro victricem; fortasse vera est lectio ultricem. 105. Ald., vagina. Alii plerique, vaginae. Giselinus 2 edit. ediderat vaginae, sed in correctionibus supposuit vagina. Idem Giselinus, ne sorde latenti Occupet ablutum rubigo scabra nitorem. Heinsius non intelligit qua auctoritate id fiat, cum omnes sui scripti et Weitziani constanter cum Aldo habeant, ne tecta rubigo Occupet ablutum scabrosa sorde nitorem. Aldus male distinguit ne tecta rubigo Occupet. Ablutum scabrosa sorde nitorem Catholico in templo divini fontis ad aram Consecrat. Giselino non placuit haec lectio, et cum rubigo apud ipsum Prudentium alibi et apud alios primam producat, carmen alio modo reformavit, donec manuscripti, inquit, veram lectionem restituerint. Nostri omnes Mar., Rat., Vienn., Alex., Vatt. C, D, F, G, H, L, Bonon. et Ang. habent ne tecta rubigo Occupet ablutum scabrosa sorde nitorem. In solo Vat. O est lectio quae Giselino favet, ne sorde latenti Occupet ablutum rubigo scabrosa nitorem. Ubi fortasse est mendum scabrosa pro sca ra, nisi malis utramque corripi u et i in rubigo. Caeterum communis lectio retinenda est. Quid enim prohibet, primam in rubigo esse communem? A Martiali corripitur lib. II, epigr. 61, Uteris ore aliter, nimiaque rubigine captus, et ab Ovidio VIII Metam. vers. 803, Labra incana situ, scabraque rubigine dentes. Scio alios aliter legere: sed ita legi posse, nonnihil probat etymon nominus, quod est a rubeus, cuius prima brevis est. In ms. Barthii legitur, ut in aliis, sed pro ablutum est ablatum perperam: legitur etiam vaginae, non vagina. ] Nascendo in melius: mihi contulit, et sibi mansit. |
| 85 | Nec Deus ex nostris minuit sua: sed sua nostris |
| 86 | Dum tribuit, nosmet dona ad coelestia vexit. |
| 87 | Dona haec sunt, quod victa iaces, lutulenta Libido, |
| 88 | Nec mea post Mariam potis es perfringere iura. |
| 89 | Tu princeps ad mortis iter, tu ianua lethi, |
| 90 | Corpora commaculans, animas in tartara mergis, |
| 91 | Abde caput tristi iam frigida pestis abysso, |
| 92 | Occide, prostibulum, manes pete, claudere Averno, |
| 93 | Inque tenebrosum noctis detrudere fundum. |
| 94 | Te volvant subter vada flammea, te vada nigra, |
| 95 | Sulphureusque rotet per stagna sonantia vortex. |
| 96 | Nec iam Christicolas, furiarum maxima, tentes: |
| 97 | Ut purgata suo serventur corpora regi. |
| 98 | Dixerat haec, et laeta Libidinis interfectae |
| 99 | Morte Pudicitia, gladium Iordanis in undis |
| 100 | Abluit infectum: sanies cui rore rubenti |
| 101 | Haeserat, et nitidum macularat vulnere ferrum. |
| 102 | Expiat ergo aciem fluviali docta lavacro |
| 103 | Victricem victrix, abolens baptismate labem |
| 104 | Hostilis iuguli: nec iam contenta piatum |
| 105 | Condere vaginae gladium, ne tecta rubigo |
| 106 | [ 107. Catholico, in sancta Ecclesia; pudicitia gladium suum sub latere recondit.---Divini, ad confessionem divini baptismatis, I. 108. Coruscet, aeterna praedicatione splendens, I. 109. Ecce, tres esse partes humanae animae, philosophi asserunt; videlicet rationalem, irascibilem et concupiscibilem; et ideo post fidem, qua ratione (forte ratio) regitur, et pudicitiam, qua concupiscentia refrenatur, patientia ponitur, per quam ira frangitur; ut homo diligat Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute.---Gravi, maturo, I. 111. Vitalia, cordium penetralia, viscera scilicet hominum.---Pilis, telis, spiculis, I. 112. Spectabat, intuebatur.---Defixa, inclinata.---Lenta, tranquilla, secura, I. 113. Procul, contra, I. 114. Sanguinea, ita Psalmista: Turbatus est, inquit, a furore oculus meus. Ut irati solent videre oculis torvis.---Suffuso, subterfuso, I. ] [107. In Rat. audax et ineptus corrector pro catholico posuit consecrat, et versum sequentem ita penitus erasit, ut nullum omnino supersit vestigium. Poeta narrat pudicitiam gladium consecrasse in templo; quo innuitur consuetudo illorum qui victores aut emeriti arma templis affigebant. Horatius epist. 1; Veianius armis Herculis ad postem fixis latet abditus agro. Virgilius lib XI: Mezenti ducis exuvias tibi magne tropaeum Bellipotens, etc. De gladio Goliath, quo ipse a Davide percussus est, involuto pallio post Ephod, vide lib. I Reg. XXI, 9. Prudentius vero templum catholicum vocit, quia eo tempore templi vocabulo fere idolorum fana intelligebantur, ut liquet ex codice Theodosiano. Christiani loca ubi oraturi congregabantur appellabant ecclesias, conventus ecclesiarum, conventicula, conciliabula, oratoria, dominica, domus Dei, domus orationis, et similia. Pace Ecclesiae reddita, et huiusmodi aedibus sacris amplificatis, paulatim templi nomen accessit. Quod autem gentiles primis Christianis obiiciebant, eos nulla templa, nullas aras habere, solum arguit, Christianos non habuisse templa et altaria ea magnificentia et eo solemni more dedicata, quo ethnici consueverant. Apud Eusebium lib. VIII Hist. eccles., cap. 14, ex interpretatione Rufini Maximianus imperator concessit: Ut rursum sint Christiani, et conventicula, in quibus orare consueverunt, exstruant et reaedificent; ita tamen ut nihil contra disciplinam publicam gerant. Quis autem primus templi nomenclaturam Christianis ecclesiis attribuisse videatur, incertum est. Aliqui aiunt S. Ambrosium. Apud S. Zenonem Veronens. serm. de psalmo CXXVI, sive potius S. Hilarium, qui verus est auctor, mentio templi de Ecclesia Christiana occurrit, nisi depravatus est locus. Vide Gothofredum in titulum de paganis cod. Theod., et Scipionem Maffeium in not. ad lib. I, tract. 5, S. Zenonis Veronensis, et commentar. ad vers. 213 hymni 3 Peristeph. Basilicarum appellationem libentius Christiani arripuerunt. Suspendit vero pudicitia gladium divini fontis ad aram: persistit enim poeta in baptismatis gratia praedicanda. Hoc enim innuunt Iordanis undae, fluviale lavacrum, baptisma, et nunc divinus fons. Barthius interpretatur divinum fontem baptismum, aram baptisterium, quia in eo offertur Deo, qui mundo denascitur. Posset legi ad aulam, quae vox a veteribus de aedificiis sacris satis frequenter usurpabatur. Paulinus Nat. 10: Feramur in aulas, Miremurque sacras veterum monumenta figuras. Et postea: Est etiam interiore sinu maioris in aulae Insita cella procul, etc. Itaque si per mss. liceret, dicerem gladium pudicitiae affixum fuisse in aula, sive sacello baptisterii. Nam etiam Fortunatus lib. II, carm 12, baptisterium appellat baptismatis aulam. Et in inscriptione baptisterii Mediolanensis S. Teclae apud Gruterum: Octachorum sanctos templum surrexit in usus, Octagonus fons est munere dignus eo. Hoc numero decuit sacri baptismatis aulam Surgere, quo populis vera salus rediit. De sacris vero baptisteriis digna legi est dissertatio Italica Antonii Mariae Lupi S. I. cum notis, et continuatione cl. Francisci Antonii Zachariae: ubi late disseritur de nominibus quibus baptisteria donari solebant, iis scilicet fere omnibus quibus balnea gentilium significabantur: qualia sunt baptisterium, balneum, piscina, lavacrum, colymbus, nymphaeum, fons, concha, lacus, gurges, alveus, et quaedam alia: quanquam de nymphaeo certum non est. Alia veterum nomina multis exemplis Lupius egregie confirmat, praesertim lavacrum, fontem et piscinam, ubi disserit de symbolico nomine ΙΧΘΥΣ hoc est piscis, Iesu Christo tribui solito, quia componitur ex primis litteris harum vocium: Iesus Christus Dei Filius salvator, Graece scilicet prolatis. Ex quo Christiani dicti pisciculi; et in fontibus aquae lustralis adhuc Romae pisces apparent e marmore efficti. Tomo XLI opusculorum Calogerianorum, pag. 247, exstat dissertatio P. Anselmi Costadoni Camaldulensis: Sopra il pesce come simbolo di Gesu Cristo presso gli antichi cristiani. 108. Erfurt., Widm., sub luce, minus bene. Ald., Fabr., nitescat. Gaeteri, coruscet. Post hunc versum in Mar. et Rat., Patientia pro titulo. In Aldo, Patientiae et Irae pugna. Weitzius, Patientiae et Irae conflictus. 109. Ioseph Devonius, qui Daretis nomine bellum Troianum decantavit, lib. I de Patientia, haec habet: Discite dura pati; sola est quae conterit hostem Virtutesque regit patientia, sola triumphis Militat innocuis, et honestae consulit irae. Quod Barthius lib. XXII, cap. 11, expressum observat ex Prudentii Psychomachia, divinissimo, ut ait, poemate. Vide librum Tertulliani de Patientia. 110. Weitzius ridicule edidit tumultos, quod in solo Widman. cod. reperit; quasi non potuerit exscriptor eius codicis o pro u mendose ponere. 112. Vincentius Bellovacensis, lib. XVII Speculi hist., cap. 102, de flosculis Prudentii ita hunc versum legit: Spectabat defixa oculos, et laeta manebat; ad oram autem affigitur lenta pro diversa lectione. Editi et scripti constanter habent lenta, quod epitheton apprime convenit patientiae. Cicero de Orat. lib. II, Nimium patiens, et lentus existimor. Constantiae signum quoque est, quod spectet defixa oculos, ut observat Chamillardus ex Virg. VI Aeneid., Illa solo fixos oculos aversa tenebat. Post hunc versum Mar. et Rat. habent titulum Ira. Descriptiones Irae passim invenies apud poetas, oratores sacros et profanos, historicos. Hanc descriptionem Prudentianam imitari visus est Galterus lib. V Alexand. vers. 222. De pugna irae consule Ambrosium lib. de Offic., et Lactantium lib. I, cap. 9. 114. Widm., contra metrum, sanguineaque involvens. ] Occupet ablutum scabrosa sorde nitorem, |
| 107 | Catholico in templo divini fontis ad aram |
| 108 | Consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet. |
| 109 | Ecce modesta gravi stabat Patientia vultu, |
| 110 | Per medias immota scies, variosque tumultus, |
| 111 | Vulneraque, et rigidis vitalia pervia pilis |
| 112 | Spectabat defixa oculos et lenta manebat. |
| 113 | Hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu, |
| 114 | Sanguinea intorquens suffuso lumina felle, |
| 115 | [ 115. Ut, quasi.---Exortem, expertem, I. 117. Quatiens, agitans.---Cristas, summa pars cassis, 118. Tibi, do; ad tuum interitum.---Martis, belli.---Spectatrix, ira patientiam increpat, I. 119. Excipe, hic est tropus, qui sarcasmus appellatur, id est hostilis irrisio, I. 120. Nec doleas, ironia.---Turpe, est, I. 121. Stridens pinus, sagittam intelligi vult, I. 125. Adamante, adamans Christus est.---Trilicem, triplicem lapidem Christum possumus intelligere, I. 126. Thoraca, Graecus accusativus; loricam: lorica fidei nimirum triplex est, ob Trinitatis confessionem, cui adamans invictus confertur; cum in auctorem fidei, Iesum, semper aspicitur.---Squamosa, splendida, vel nitentia, I. 127. Commiserat, circumdederat, nexaverat, vel succinxerat.---Nervos, circulos, I. 129. Penetrabile, nomen est pro adverbio positum, id est, impenetrabiliter, I. 131. Opperiens, exspectans, I. 132. Indomitos, inquietos.---Stomachando, irascendo, saeviendo.---Lacertos, brachia, I. 133. Impenderat, fatigaverat, I. 134. Supervacuam, inutilem.---Irrita, impedita, vel vitiata: impedita, quia nullo telo eam vulneraverat, I. 136. Hastilia, tela, I. 137. Vertitur, ira patientiam gladio percutit, I. 138. Plagam, vulnus; caedem.---Aure, capite, I. 139. Ferit, percutit.---Librata, mensurata, I. 140. Cassis, lorica.---Metallo, aes caeteris metallis durabilius fertur; unde etiam pro tolerantia ponitur, I. ] [117. Rat. et Vienn., galeato vertice sine in. Weitzius legit hirsuto, neque lectionem discrepantem notat. 119. Ald., Erfurt., Vat. II a secunda manu, securo in pectore. In aliis deest in. 120. Ald. et Gifanius verbo VESTIS in Indic. Lucret., gemuisse dolore; alii, dolorem. Vat. C a prima manu., dolores. Erfurt., turpe tibi est; in aliis deest verbum substantivum, excepto Angel., ubi male legitur turpe tibi est genuisse dolorem pro gemuisse. 122. Nebrissa suspicatus est tenues pro teneros haud absurde. Sed Chamillardus non debuit ex sola coniectura hoc nomen in textum intrudere. Neque vero est causa cur notus dici nequeat tener, ut dicitur lenis, mitis. 123. Rat., recto; melius rectoque. 124. Seneca lib. III de Ira, cap. 5: Ut tela a duro resiliunt, et cum dolore caedentis solida feriuntur: ita nulla magnum animum iniuria ad sensum sui abducit, fragilior eo quod petit. 125. Virgilius lib. V: Laevibus huic hamis consertam, auroque trilicem Loricam. Invicta vis patientiae ostenditur. Peveratus provida virtus exponit prudentiam, ut apud Petronium libera virtus est libertas. Non displicet haec interpretatio, sed ita ut Providentia patientiam armaverit. 126. Pro thoraca Viena., Rat., Mar., Vat. C. scribunt thoracem. In Widm., mendose, thoracha. In Bong., humeros non male pro humeris. Ita etiam Giselmus. Boher., prior, indurat pro induerat. 127. In nonnullis vulg., innumeros pro intortos. Texta squamosa ferri sunt ipsa lorica ferrea ex hamis in modum squamarum contexta, quae primum e loris de corio fiebat, postea ex annulis ferreis, quibus nervi ad maiorem securitatem interponebantur, ut ex hoc loco Nebrissa coniicit. 129. Chrysostomus, dialogo 6 de Sacerdotio, elegantissime depingit praelium, pugnaeque apparatum, ubi etiam occurrit telorum imber. 130. Vienn., tacta est, et sine fine. 134. Placet magis supervacuam, hoc est dextram, cum Vienn., Rat., Mar., Vatt. G, H et aliis, quam supervacua nube. Aug., laxaverat, male, pro lassaverat. 136. Potiores Heinsiani et nostri, Sich., Weitz., iactibus. Ald., Gis. in contextu, Nebris., Vat., C, F, G, O, ictibus. Vat. D scribit hictibus. Codex Piccarti, ictibus et variis. 137. Vienn., in capulum. 138. Praestantiores nostri, connisa. Alii scribunt conisa; alii connixa. Gifanius Ind. Lucr., verbo NISUS, approbat connisa. Egm. pro plagam habet galeam: sic Virgilius lib. X, In clypeum assurgit. His vocibus conniti, erigi in clypeum, in iaculum, assurgere, frequenter a poetis exprimitur habitus et conatus militaris. 139. Vienn., vibrata; alii, librata. Gifanius loc. cit., verbo VOLGATA, ex vet. cod. legit vibrata, et, ut putat, rectius quam Vulg. librata: nam vibrantur gladii, librantur missilia. Existimat autem, vim agendi habere vibrata, ut apud Lucretium vulgata, et apud Ciceronem epistola ad Paetum antiquus poeta quidam, Usurpata duplex cubile. Non persuadet: nam hoc loco manus dicitur librata, non ensis, ut observavit etiam Heinsius. Libratum ab aure Virgilii est. 140. In Vat. G desideratur sed post aerea; in Vat. F, sed cocto formata cassis metallo, renuente carmine. Gis. 2 ed., Weitz. et alii, aerea sed cassis cocto formata. Potiores nostri cum Alex., Ald., Ang. et aliis, aerea sed cocto cassis formata. In Put. error metri est aerea sed cocto cassis informata metallo, ex quo opinatur Heinsius Prudentium dedisse sed cassis cocto informata metallo, nam informare apud Maronem occurrit pari significatione. Ego vero non video cur exploratus error Puteani cod. obesse debeat clarae lectioni, tot codicum auctoritate stabilitae, sed cocto cassis formata, aut sed cassis cocto formata: non enim minus bene dicitur formare quam informare. ] Ut belli exortem, teloque, et voce lacessit, |
| 116 | Impatiensque morae conto petit, increpat ore, |
| 117 | Hirsutas quatiens galeato in vertice cristas. |
| 118 | En tibi Martis, ait, spectatrix libera nostri, |
| 119 | Excipe mortiferum securo pectore ferrum: |
| 120 | Nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem. |
| 121 | Sic ait, et stridens sequitur convicia pinus |
| 122 | Per teneros crispata notos, et certa sub ipsum |
| 123 | Defertur stomachum, rectoque illiditur ictu: |
| 124 | Sed resilit duro loricae excussa repulsu. |
| 125 | Provida nam virtus conserto adamante trilicem |
| 126 | Induerat thoraca humeris, squamosaque ferri |
| 127 | Texta per intortos commiserat undique nervos. |
| 128 | Inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes |
| 129 | Telorum nimbos, et non penetrabile durans: |
| 130 | Nec mota est iaculo monstri sine more furentis, |
| 131 | Opperiens propriis perituram viribus Iram: |
| 132 | Scilicet indomitos postquam stomachando lacertos |
| 133 | Barbara bellatrix impenderat, et iaculorum |
| 134 | Nube supervacuam lassaverat irrita dextram: |
| 135 | Cum ventosa levi cecidissent tela volatu, |
| 136 | Iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent: |
| 137 | Vertitur ad capulum manus improba, et ense corusco |
| 138 | Connisa in plagam, dextra sublimis ab aure |
| 139 | Erigitur, mediumque ferit librata cerebrum. |
| 140 | Aerea sed cocto cassis formata metallo |
| 141 | [ 141. Tinnitum, tinnitum percussa refert patientia, cum iniuriis lacessita doctrinae medicamenta non deserit.---Aciem, scilicet ensis, I. 142. Dura, cassis.---Resultantem, resilientem, vel resistentem.---Vena, cassis, I. 143. Illisum, percussum.---Chalybem, ferrum, I. 144. Assultus, ictus, vel sonitus, I. 145. Ira, gladius irae frangitur in capite patientiae, I. 147. Capulum, capulus sine pondere ferri retinetur; cum verba, nullas vires habentia, frustra funduntur, I. 148. Ebur, capulum: metonymia, I. 149. Perfida, prava arma.---Longe, valde, I. 151. Missile, a mittendo dictum est, quod manu emittitur, I. 154. Pulmonem, merito pulmonem transfigit, quae levitati parcere non verebatur: nec defuit exemplum in Saule qui cum mitem David persequeretur, eousque insania eius excrevit, ut sua furens hasta conciderit, I. 156. Exsultans vitium, gaudentem iram, I. 157. Discrimine, periculo.---Istud, tale, I. 159. Militiam, ut Apostolus inquit: Cum infirmor, tunc fortior sum, et potens, I. 162. Secat, segregat, I. 163. Iob, sicut diversi diversis effulsere virtutibus, ut Noe perseverantia, Abraham obedientia, Iacob tolerantia; ita sanctus Iob patientia claruit, I. 165. Funere, infirmitate, I. 167. Sudata, elaborata, I. 168. Pugnarum, castigationum, vulneram.---Dedecus, nam Iob fuit dedecus hostis, id est, vitiis, quia vincebantur ab eo, I. 169. Illum, patientia cum Iob loquitur, I. 171. Peritura, prius perdita flere (forte fuere), I. 172. Globos, exercitus, I. 173. Vulniferos, vulnera ferentes.---Intacta, quia etsi corpore plerumque laeditur, intentione tamen nullo modo superatur.---Imbres, per iacula, I. 174. Una, patientia, devictis vitiis, virtutibus associatur, I. 176. Anceps luctamen, dubium bellum, I. 177. Vidua est, sine patientia vero neminem perfici posse, Dominus ostendit, ubi ait: In patientia possidete animas vestras; absque possessione siquidem animae nulla virtus aliquid efficit, I. ] [142. Vienn., frangebat vena non probe, nam supra est refert, retundit. 143. Praecipui e nostris, Mar., Rat., Vienn. cum Weitz., Sich., cassis: scilicet, cassis ipsa cedere nescia excipit assultus. Alii, cassos assultus. Teolius non recte affirmat omnes praeter Weitzium et unum Vat. habere cassos. Haeret Chamillardus, sed in contextu edidit cassos. Clarior procedit sententia cum cassos, et vena ipsa, sive cassis ex vena aeris aut ferri intelligitur cedere nescia. In Aldo mendum est caedere pro cedere. 144. Vat. F, assaltus; caeteri, assultus: neque assaltus Latinum est. 149. Ald. scribit abiicit; melius alii, abicit. Idem male munimentaque pro monumentaque, seu monimentaque. 150. Gifanius, verbo MOENERA, MUNERA, observat Prudentium antiquitatis studiosissimum fuisse, ut probant verba densere, vagare, clepere, et hoc loco spernere pro abiicere, quod Ennii est. 153. Viennens., humo; alii, humi. 165. Gis., Rat., Gal., Vienn., vulnere anhelus. Heinsius ediderat vulnere, sed in addendis praetulit funere cum omnibus suis mss. Teolius mavult vulnere, quod ait habere cum edd. omnes Vatt., uno excepto. Sed Aldus, et pleraeque editiones ante Giselinum constanter habent funere, quod exstat etiam in codice Marietti, et in glossa Isonis, neque debuit Gallandio in Aldo displicere. 166. Vienn., vulnera; lege ulcera. 170. Ald., quae sunt; caeteri quaeque, veteribus editionibus. Giselinus hoc loco aestuat et pro captis legendum suspicatur partis. Sententia est, patientiam effecisse, ut Iobus perdita quaeque multiplicaret captis opibus, sive partis. Historiam habes in eius libro. 172. Weitz., illa pro ipsa. Fabr. et Bong., globum pro globos. 177. Ita Ald., Gis., Weitz., Mar., Rat., Vienn., Alex. a prima manu, Ang., Vatt. C, F, O. Ita etiam legit Albertus Eiib., vel Eyb. in Marga ita poetica edit. anni 1487. Heinsius cum Thuan., et Put., et Vat. II, Virtus: et vidua est, quam non patientia firmat. In Vatt. L et BB error est, Virtus namque vidua est, quam non patientia firmat. Possumus etiam alio modo distinguere Nulla anceps luctamen init virtute sine ista: Virtus nam vidua est quam non patientia firmat. Post hunc versum titulus est in Aldo, Superbiae et Humilitatis pugna. In Viennensi, De duello humilitatis et superbiae; In Rat. et Mar., Superbia. In aliis, Superbia et humilitas. ] Tinnitum percussa refert, aciemque retundit |
| 142 | Dura resultantem: frangit quoque vena rebellis |
| 143 | Illisum chalybem, dum cedere nescia cassos |
| 144 | Excipit assultus, ferienti et tuta resistit. |
| 145 | Ira, ubi truncati mucronis fragmina vidit, |
| 146 | Et procul in partes ensem crepuisse minutas, |
| 147 | Iam capulum retinente manu sine pondere ferri |
| 148 | Mentis inops, ebur infelix, decorisque pudendi |
| 149 | Perfida signa abicit, monumentaque tristia longe |
| 150 | Spernit, et ad proprium succenditur effera lethum: |
| 151 | Missile de multis, quae frustra sparserat, unum |
| 152 | Pulvere de campi perversos sumit in usus, |
| 153 | Rasile figit humi lignum, ac se cuspide versa |
| 154 | Perfodit, et calido pulmonem vulnere transit. |
| 155 | Quam super assistens Patientia, Vicimus, inquit, |
| 156 | Exsultans vitium, solita virtute, sine ullo |
| 157 | Sanguinis, ac vitae discrimine: lex habet istud |
| 158 | Nostra genus belli, furias, omnemque malorum |
| 159 | Militiam, et rabidas tolerando exstinguere vires. |
| 160 | Ipsa sibi est hostis vesania, seque furendo |
| 161 | Interimit, moriturque suis Ira ignea telis. |
| 162 | Haec effata, secat medias impune cohortes, |
| 163 | Egregio comitata viro: nam proximus Iob |
| 164 | Haeserat invictae dura inter bella magistrae, |
| 165 | Fronte severus adhuc, et multo funere anhelus: |
| 166 | Sed iam clausa truci subridens ulcera vultu, |
| 167 | Perque cicatricum numerum sudata recensens |
| 168 | Millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis. |
| 169 | Illum Diva iubet tandem requiescere ab omni |
| 170 | Armorum strepitu, captis et perdita quaeque |
| 171 | Multiplicare opibus, nec iam peritura referre. |
| 172 | Ipsa globos legionum, et concurrentia rumpit |
| 173 | Agmina, vulniferos gradiens intacta per imbres, |
| 174 | Omnibus una comes virtutibus associatur, |
| 175 | Auxiliumque suum fortis Patientia miscet. |
| 176 | Nulla anceps luctamen init virtute sine ista |
| 177 | Virtus; nam vidua est, quam non Patientia firmat. |
| 178 | [ 181. Quo, ut.---Fulta, alta.---Ferinis, ferinus superbiae habitus, ac femineus pariter, et equestris describitur, ut ab humano more, id est, a ratione degenerasse superbos ostenderet, sed neque virtute fortes, nec suimet compotes, I. 182. Fastu, superbia, I. 183. Accumularat, erexerat, I. 185. Ardua, alta, I. 186. Carbasea, candida; carbasum, genus optimi lini.---Summo, pleno, I. 189. Ingestas, immissas, vel infestas.---Textis, vestimentis, I. 190. Nec minus, superbia equitat.---Sonipes, equus; quia pedibus sonat, I. 191. Frenarier, frenata esse.---Ora, quando passivi generis verbo accusativus adiungitur, figurata locutio est, et potest subaudiri, vel habens, participium, vel per, praepositio; ut habens ora, per ora.---Lupatis, camo, I. 193. Habenis, capistris, I. 194. Hoc, superbia comminatur turbis, I. 195. Inter, humilitatis et superbiae.---Phaleratum, ornatum, et proprie ad equum pertinet, I. 197. Adversum, contra positum; contrarium, et hic nomen est adiectivum: id est, contrarium sibi videns superbia cuneum humilitatis.---Spectans, circumspiciens.---Cuneum, populum.---Raro, pauco, I 198. Coegerat, collegerat, I. 199. Mens humilis, humilitas sine spe caret constantia; et ideo tunc etiam non erit virtus, sed vitium: erit enim pusillanimitas.---Regina, erat, I. ] [178. Widm. et in quibusdam vulg. ad marg., morte; alii, forte, quod verum videtur, magisque elegans. 179. Vienn., effreno; alii, effreni, quod retinendum est: quamvis enim quaedam huiusmodi vocabula utroque modo proferantur, ut inermus, inermis, hilarus, hilaris, tamen nihil novum temere est admittendum. Giselinus margini adiecit effreno. 180. Gis., ornaverat, quod e suo ms. videtur approbare Piccartus, adducto loco Plauti, Ornamenta Aiacis. Pulchre superbia equo insidens describitur: nullum enim animal equo elatius. 181. Vienn. et Ang., iactantibus. Alii melius, iactantius. 183. Vides veterem consuetudinem ornandi capillos, usui nostrorum temporum haud absimilem. Exstant in museis capita et statuae feminarum in hanc formam adornatae. Apud veteres frequens mentio. Iuvenalis, satir. 6, vers. 502, gradus, quibus in fastigium capilli attollebantur, vocat ordines. Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum Aedificat caput, Andromachen a fronte videbis, Post minor est. Ovidius de ancilla ornatrice lib. II Amor., el. 8: Ponendis in mille modos praefecta capillis. Videri etiam possunt Manilius, Horatius, et alii: e Christianis Gregorius Nazianzenus, Hieronymus in epist. ad Demetriadem, qui turritum verticem alienis capillis struere dixit, et Tertullianus de Cultu feminarum cap. 7: Affigitis praeterea nescio quas enormitates capillamentorum, nunc in galeri modum quasi vaginam capitis, et operculum verticis, nunc in cervicum retro suggestum. Mirum, quod contra Domini praecepta contenditur. Ad mensuram neminem sibi adiicere posse pronuntiatum est: vos vero adiicitis ad pondus. Paulinus etiam dixit turritum caput. Confer Carolum Paschalium de Coronis lib. I, cap. 5, et dissertationem Antonii M. Lupi 13, tom. II, de inscriptione, quam ipse explicat, et ita legit: Gnome, Pierinis ancilla, ornatrix elata est ante diem quintum calendas Februarias, imperatore Caesare tertium decimum, Marco Plautio Silvano consulibus. His adde Eugenium Guasco: Dissertazione tusculana sopra un' antica iscrizione sepolcrale appartenente ad un'ornatrice. Romae, 1771, in-8. 187. Fuld., in pectore. 188. Vienn., limbi, non bene, pro limbus. Elmenhorstius, in Arnobium pag. 55 ad verba Arnobii, Imminuerent frontes limbis, allegat etiam ex Statio in Achill., Gemmatis aut nectunt tempora limbis. 189. Gis., Mar., Rat., Weitz., ingestas. Alex., infestas vel ingestas cum glossa immissas. Ang., infestas cum glossa contrarias. Ald., Widm. ad oram, Vatt. C, D, G, H, infestas, quod non probavit Heinsius, quamvis ita in suis omnibus mss. legeretur. Mihi non adeo displicet infestas, nam vestes turgescunt auris contrariis. Sich. et Vienn. pariter habent infestas. 190. Vienn., instabilis. 192. In Rat. sciolus correxerat huc illucque fremens, prioribus erasis. 193. In Vienn. desideratur que in pressisque. 194. Virtutes vocat virgines, superbiam viraginem, quod aliud longe diversum est; et superbiae quidem opera in viros magis quam in feminas cadunt. 196. Post hunc versum in Mar. et Rat. titulus Humilitas. 198. Paupertinus verbum Apuleii, Varronis apud Nonium, A. Gellii, Symmachi, Ammiani, Sidonii. Ionas episcopus Aurelianensis, lib. II de Cultu sacr. imag., Prudentium secutus est: Paupertina eius arma contemnens, ubi male nonnulli legunt pauperina, vel pauperrima. 199. Voces huiusmodi humilis et humilitas pro virtute apud profanos scriptores non inveniuntur. Quod Spartianus ait in vita Iuliani cap. 9: Obiecta est superbia, cum ille etiam in imperio fuerit HUMILLIMUS, intelligit vitium superbiae contrarium, non virtutem inter utrumque mediam. ] Forte per effusas inflata Superbia turmas |
| 179 | Effreni volitabat equo, quem pelle leonis |
| 180 | Texerat, et validos villis oneraverat armos: |
| 181 | Quo se fulta iubis iactantius illa ferinis |
| 182 | Inferret, tumido despectans agmina fastu, |
| 183 | Turritum tortis caput accumularat in altum |
| 184 | Crinibus, exstructos augeret ut addita cirros |
| 185 | Congeries, celsumque apicem frons ardua ferret. |
| 186 | Carbasea ex humeris summo collecta coibat |
| 187 | Palla sinu, teretem nectens a pectore nodum. |
| 188 | A cervice fluens tenui velamine limbus |
| 189 | Concipit ingestas textis turgentibus auras. |
| 190 | Nec minus instabili sompes feritate superbit, |
| 191 | Impatiens madidis frenarier ora lupatis. |
| 192 | Huc, illuc frendens obvertit terga, negata |
| 193 | Libertate fugae, pressisque tumescit habenis. |
| 194 | Hoc sese ostentans habitu ventosa virago, |
| 195 | Inter utramque aciem supereminet, et phaleratum |
| 196 | Circumflectit equum, vultuque, et voce minatur, |
| 197 | Adversum spectans cuneum: quem milite raro, |
| 198 | Et paupertinis ad bella coegerat armis |
| 199 | Mens humilis: regina quidem, sed egens alieni |
| 200 | Auxilii, proprio nec sat confisa paratu, |
| 201 | [ 201. Collegam, sociam.---Edita, etevata.---Cuius, spei, I. 202. Opulentia, opulentia spei ab humo suspensa est, quia non de deorsum repromittitur, sed desursum.---Divite coelesti, I. 203. Ergo, superbia iterum.---Malesana, vesana, I. 204. Vilibus, quoniam stulta et ignobilia, et contemptibilia elegit Deus, per quae superba quaeque destrueret, I. 206. Non pudet, per ironiam.---Plebeio, rustico, rusticano, I. 207. Attentare, aggredi, I. 208. Titulis, gladiis, I. 209. Colles, dominationes, I. 211. Si fas est, si possibile est, I. 212. En, per ironiam dicit, id est quales.---Cedere, contingere, I. 213. Sceptra, regna.---Qui, quales, I. 214. Hospite, alieno, quos rex superbiae, id est diabolus vel tyrannus, invaserat aratro praedicationis, per humilitatis praedicatores melius excoluntur, I. 215. Duros, scilicet nos.---Pellere, scilicet volunt.---Marte. bello, I. 216. Ridiculum, est, Mar. 218. Alumni, pueri, I. 219. Rudibus, novis, I. 221. Ditionibus, imperiis nostris, I. 223. Domus, familia.---Adolevimus, crevimus, I. 224. Plasma, Adam.---Consepto, augusto, I. 225. Limite, margine.---Transfugit, ibat, I. ] [202. Giselinus putat alludere poetam ad etymon humilitatis, cum ait, opulentiam spei ab humo suspensam, neque probat vulgatam interpretationem, spem omnium rerum abundantia procreatam, et e terra sublevatam, eo modo, quo apud Romanos recens nati in terra primum statuuntur, deinde Levanae deae auxilio implorato tolluntur. Mihi non displicet Bergii apud Weitzium expositio, locum illum intelligi: Beati pauperes, quia regnum Dei possidebunt. Sententia haec est. spem tantum esse in terra, eius opulentiam, et dives regnum in coelo. In edit. Coloniensi Mariettus aut alius ad marginem e ms. cod. notaverat, et suspensa ab hamo: non patitur versus, neque intelligo quid hic sibi velit hamus. 204. Vienn., Vatt. C et O, extructam; alii, instructam. 205. Barthius, cap. 15, Advers. lib. XXIV, observat verissime id dictum, ut ex ms. apud Boetium: Debilis heu! moestos cogor in ire modos potius quam inire modos. Ald. et Vat. C, se fundit; plerique, se effundit, etiam Barthius. Cell., se fundit. 208. Sich., Weitz., Bong., telis. Alii rectius, titulis. Widm. supra, gladiis. 209. Piccarti codex, germine colles. 210. Ald. Weitz. Gis. et alii, nunc advena. Gis. 1 edit. in contextu, et vetus codex ad marginem editionis Weitzianae apud cl. praesulem Reggium, unde advena, non male, si aliter distinguas. 212. Imitatio Maronis ecl. 1, En queis consevimus agros! et Aeneid. lib. IX, vers. 600, En qui nostra sibi bello connubia poscunt! 213. Aldus, Fabr. cum nonnullis ex nostris scribunt nostros pro nostras. Mar. et plerique alii, nostras. Utroque modo dicitur. Virg. eclog. cit., Culta novalia. 215. Ang., Vat. C, duros expellere. 216. Weitz., Mar., Vienn., Rat., nempe hoc ridiculum; et glossa in Mar., est. Alii, nempe, o ridiculum. Vienn., non talibus horis, male. Ald. et Erfurt., natalibus oris, puto, quia veteres nonnunquam aspirationem omittebant. Gloriatur superbia hominem ab ipso natali die in sua esse potestate. 217. Iuvenalis satir. 7, vers. 196. Et adhuc a matre rubentem. 219. Vienn., perperam, damnamur in ossibus. Prudentius pro novis saepe rudes usurpat, quanquam ossa hominis recens nati recte rudia seu imperfecta appellantur. Superbia loquitur de suis militibus seu vitiis, ad id genus spectantibus, quae supra vocavit antiquos reges. 221. Vienn., ditioribus, non bene. 222. Vienn., non male, nati cum luce sub una. Ang., perperam, natis sub luce. 223. Domus est ipse homo; domini, qui reges ante dicti, diversa superbiae vitia, sive ei affinia. 225. Vienn., limine progrediens. Weitzius cum solo Piccarti cod., transfluxit pro transfugit. Vat. F, male, urbem pro orbem. 226. Rosweydus, in notis ad Paulinum, pag. 871, ad illa verba, multo bove pelleatus, ex hoc loco Prudentii aliisque Hieronymi, Ciceronis et Propertii, observat pelles fuisse vetustissimos habitus primorum Patrum. Weitzium non intelligo, qui ait aliam causam nobis oggerere sacram Genesin cap. III, 21, Cyprianum, Basilium. Nisi valde me omnia fallunt, ex Genesi loc. cit. et SS. Patribus superbia causa fuit cur Adamus e paradiso exsulare fuerit iussus. Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos. Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, etc., et supra vers. 3, serpentis vox, quod ipsum est superbiae praeceptum: Eritis sicut dii. Elmenhorstius in Arnobium pag. 61 ex Lucretio illustrat similem locum Arnobii, Amiciri desierunt pellibus. ] Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius, |
| 202 | Et suspensa ab humo est opulentia divite regno, |
| 203 | Ergo humilem postquam malesana Superbia mentem |
| 204 | Vilibus instructam nullo ostentamine telis |
| 205 | Aspicit, in vocem dictis se effundit amaris. |
| 206 | Non pudet, o miseri, plebeio milite claros |
| 207 | Attentare duces, ferroque lacessere gentem |
| 208 | Insignem titulis: veteres cui bellica virtus |
| 209 | Divitias peperit, laetos et gramine colles |
| 210 | Imperio calcare dedit? Nunc advena nudus |
| 211 | Nititur antiquos, si fas est, pellere reges. |
| 212 | En qui nostra suis in praedam cedere dextris |
| 213 | Sceptra volunt! en, qui nostras sulcare novales, |
| 214 | Arvaque capta manu popularier hospite aratro |
| 215 | Contendunt, duros et pellere Marte colonos. |
| 216 | Nempe, o ridiculum vulgus! natalibus horis |
| 217 | Totum hominem, et calidos a matre amplectimur artus. |
| 218 | Vimque potestatum per membra recentis alumni |
| 219 | Spargimus, et rudibus dominamur in ossibus omnes. |
| 220 | Quis locus in nostra tunc vobis sede dabatur, |
| 221 | Congenitis cum regna simul ditionibus aequo |
| 222 | Robore crescebant? nati nam luce sub una |
| 223 | Et domus, et domini paribus adolevimus annis. |
| 224 | Ex quo plasma novum, de consepto paradisi |
| 225 | Limite progrediens, amplum transfugit in orbem, |
| 226 | Pelli osque habitus sumpsit venerabilis Adam, |
| 227 | [ 228. Oris, finibus, I. 229. Importunus, qui in nulla re propinquus, vel aptus est: humilitatem dicit, I. 230. Hactenus, hucusque.---Exsul, qui extra suum solum est, I. 231. Creduntur, ab illis, I. 232. Futuri, futura contendit evacuare, ut praesentium delectatione decipiat infelices, I. 234. Desidiam, pigritiam.---Palpent, temperent, mulceant, I. 235. Quidni, certe; quid aliud.---Pulvere, terra; in hoc saeculo, I. 236. Bellona, bellatrix, dea belli.---Aere, cornu, I. 238. Bello, ad bellum, I. 239. Pietatis, pudicitiae.---Sudatur, laboratur, I. 240. Mavors, deus belli.---Virtus, mea; noster exercitus, I. 241. Nugas, inutiles, I. 245. Pudor, rubor, I. 246. Tegmine, clypei, I. 247. Prostrata, inclinata.---Sese, seipsa, I. 248. Prodit, manifestat, I. 249. Faxo, facio, I. 250. Manus, multitudo. I. 252. Imbuere, maculare, I. 254. Cornipedem, equum, quia formatos pedes cornibus habet, I. 255. Cupiens, superbia irruere nititur super humilitatem et spem.---Impulsu, pectore equi, I. 257. In foveam, superbia cadit in foveam, I. 258. Aequore, terrae: campo, ab aequitate, I. ] [227. Aldus, Vat. C, supra, nisi nostra. 228. Mar. et Rat., horis, cum Weitzio. Alii, oris, quod verum est. Veteres interdum aspirationem adiiciebant, ubi opus non erat, ut honus pro onus. Contra alii faciebant, ut dixi ad vers. 216. Vatt. C, O et alii nonnulli, hostis nunc surgit. 231. Gis. 1 edit., creduntur; in 2 edit., credentur, quod iterum in Animadvertendis et corrigendis mutavit in creduntur. Has auctorum correctiones et secundas curas multi non observant. In Vat. C, Ang., Mar., Vienn., Ald., Weitz., creduntur. Giselinus asserit, poetam mira imo inaudita uti miosi in irridenda spe, in qua tamen comite humilitatis opes omnes paulo ante constituerat. Verum superbiae sensa nunc exprimit, antea sua et aliorum vera sensa explicuit. 232. Ald., Vienn., Alex., Vat. F, Pal., Heinsiani scripti, iubet. Mar. Rat., Weitz., Gis. et alii, iubent. 233. Vienn., spem fortasse bonam, minus bene. Ald., Fuld., Put., Oxon., lenta ut solatia. Nostri potiores, Alex. a prima manu, Mar., Rat., Vienn., laeta cum Thuan. a prima manu, Weitz., Gis. et aliis. 234. Castigatiores Heinsiani et nostri, Alex., Mar., Rat. cum Weitz., Gis. et aliis, meditamine. In Vat. C, medicamine; supra, meditamine. Aldus cum nonnullis, medicamine. 238. Vide not. ad vers. 57, Vena animi. 242. Aldus, cumque hanc virgineis dextram. Coniiciat aliquis, Et cum virgineis dextram hanc conferre choreis. In nonnullis vulg., ac cum pro et cum. 243. Ald., iustitia est nam semper egens. Alii, iustitia est ubi semper egens. Iustitiam egentem, honestatem pauperem vocat ex his quae saepe accidunt. 244. Vienn., Ang., Vat. C a secunda manu, Rat. a manu recenti, ieiunaque; alii, ieiunia. 248. Vienn., prodet. Vat. C, abrasis prioribus, trepidatio prodit. Virg. lib. IV Aeneid., vers. 13, Degeneres animos timor arguit. 249. Plautus actu I, scena 1 militis gloriosi: Cuius tu legiones difflavisti spiritu, Quasi ventus folia, aut peniculam tectoriam. 250. Ald., Fabr., Vat. C, perstringere, minus bene quam perfringere. Exstat etiam perstringere in Mar. et Rat., aliisque: sed, ut advertit Giselinus, perstringere est leviter tangere: hoc loco aptius cadit perfringere duris gladiis. 252. Ald. et Rat., ex recenti inepta correctione, Imbuere et fragili vires foedare triumpho. Cellarius hunc eumdem errorem exscripsit; ita certe lego in 2 eius editione, qui fortasse deceptus est ex mendo in notis 2 editionis Heinsianae. Gravius errat Gallandius, qui mendose a Chamillardo editum ait imbuere, fragilique viros, et ipse, invitis musis, legit imbuere, fragilique vires. 253. Erfurt., rabidum; alii, rapidum. 255. Aldus male, impulsuum bonis equini. Pariter alii mendose apud Becmanum in Manuduct. ad ling. Lat., impulsum bonis equini, aut impulsum bovis equini. Nebrissensis umbonem equinum intelligit clypeum, sive cetram ex corio equi. 256. Alex., ruinis; alii, ruinam. ] Nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus. |
| 228 | Quisnam iste ignotis nunc hostis surgit ab oris |
| 229 | Importunus, iners, infelix, degener, amens, |
| 230 | Qui sibi tam serum ius vindicat, hactenus exsul? |
| 231 | Nimirum vacuae creduntur frivola famae, |
| 232 | Quae miseros optare iubet quandoque futuri |
| 233 | Spem fortasse boni, laeta ut solatia mollem |
| 234 | Desidiam pigro rerum meditamine palpent. |
| 235 | Quidni illos spes palpet iners, quos pulvere in isto |
| 236 | Tirones Bellona truci non excitat aere, |
| 237 | Imbellesque animos virtus tepefacta resolvit? |
| 238 | Anne Pudicitiae gelidum iecur utile bello est? |
| 239 | An tenerum pietatis opus sudatur in armis? |
| 240 | Quam pudet, o Mavors, et virtus conscia, talem |
| 241 | Contra stare aciem, ferroque lacessere nugas, |
| 242 | Et cum virgineis dextram conferre choreis! |
| 243 | Iustitia est ubi semper egens, et pauper Honestas: |
| 244 | Arida Sobrietas, albo Ieiunia vultu, |
| 245 | Sanguine vix tenui Pudor interfusus, aperta |
| 246 | Simplicitas, et ad omne patens sine tegmine vulnus, |
| 247 | Et prostrata in humum, nec libera iudice sese |
| 248 | Mens humilis, quam degenerem trepidatio prodit. |
| 249 | Faxo ego, sub pedibus stipularum more teratur |
| 250 | Invalida ista manus: neque enim perfringere duris |
| 251 | Dignamur gladiis, algenti et sanguine ferrum |
| 252 | Imbuere, fragilique viros foedare triumpho. |
| 253 | Talia vociferans, rapidum calcaribus urget |
| 254 | Cornipedem, laxisque volat temeraria frenis, |
| 255 | Hostem humilem cupiens impulsu umbonis equini |
| 256 | Sternere, deiectamque supercalcare ruinam. |
| 257 | Sed cadit in foveam, praeceps quam callida forte |
| 258 | Fraus interciso suffoderat aequore furtim: |
| 259 | [ 260. Versuta, callida artifex, I. 261. Scrobibus, foveis, I. 263. Cuneos, exercitus.---Agmina, virtutum, I. 264. Deprendere, praescire, I. 265. Cauta, clara.---Oras, summitates, I. 267. Regina, humilitas iterum, I. 270. Illa, scilicet superbia, I. 271. Hiatum, scrobem, I. 274. Levitatem, instabilitatem, I. 276. Os, faciem.---Parce, mediocriter, I. 277. Comi, honesto, severo, ornato, amoeno, I. 278. Cunctanti, dubitanti, I. 280. Illa, humilitas amputat caput superbiae, I. 284. Exstinctum, exstinctam superbiam, I. 287. Supercilium, superbiam, I. 288. Sublime, gloriose, I. 289. Pervulgata, valde, I. 293. Torsit, iecit, I. 294. Traiectam, per traiectam, I. ] [259. Ald., Ang., Vat. C a prima manu, vitiorum pestibus sine e, quod necessarium certe est. In Aldo, una est: abundat verbum substantivum. 261. Heinsio placet cum Put. solo vitiaverat, et post Heinsium, Chamillardo aliisque. Sed cur displiceat violaverat cum veteribus editis, cum nostris Mar., Rat., Vienn., Alex., Vatt. C, F, G, O aliisque innumeris? Verbo vitiandi, inquis, usus est aliquando Prudentius: quasi vero verbo violandi saepius non fuerit usus. Mihi magis placet violare planitiem scrobibus quam vitiare. Ovidius III Met., violare silvam dixit pro securi caedere. 264. Weitz., at ne; alii, ac ne. In nonnullis vulg., possit. 265. Ald., Widm. supra, Vienn., Vatt. C, L, BB, Ang., clara acies. Rat., Mar. et alii optimi, cauta, quod magis placuit Gallandio. 269. Vienn., Venerat, ut foveae calcaret furta malignae. In Vat. C, mendose et contra metrum, Venerat aut foveae nondum calcarat malignae. Ad marg. post calcarat est furta, sed nondum semper abundat. 270. Egm., Pal. et Barthius, hinc eques. Vienn., huc eques. Retine hunc. 271. In Vat. F praepostera est traiectio horum versuum: primo legitur Prona, tum Incidit. Dolum incidit, ut initio lib. II Iuvenci: Iamque dies prono decedens lumine pontum Inciderat. 272. Vienn., una: lege prona. In Rat. ineptus corrector, de quo saepe, cervice rotata superque Pectoris impressu quadripes provolvitur ipse. 273. Fabr., vectoris pressu. Ita Giselinus edidit in 2 edit., sed postea in fine correxit pectoris impressu ex mss.: quae correctio nonnullos latuit. In priore Rott., pectoris impulsu. In Vat. F, inter dura. Communis lectio, Pectoris impressu fracta inter crura rotatur. 274. Bong., et virtus; melius, at virtus. Moderamen pro moderatione: vide Apoth. vers. 47. 275. Vienn., Mar., conspicit obtritam. Rat., Gis., Weitz., perspicit obritam. Fuld., prospicit obstrictam. Praestantiores cum Aldo., prospicit obtritam. 276. Fuld., parte; lege parce. 280. Vienn., cruentatum, minus bene. 281. Vienn., contrahit; melius, protrahit. 282. Virgilius Aeneid. X, Reflexa cervice resectum. 283. Ald. et alii, et madido. 285. Virgilius lib. X, Dixerat ille aliquid magnum. Consule Erasm. Adag., Ne magna loquaris. Corippus, lib. II, vers. 40, imitatus videtur Prudentium: Colla superborum, furiataque pectora frangis. 287. Supercilium sedes superbiae. Vide Plinium lib. XI, cap. 37. Elmenhorstius, in Arnobium pag. 44, hunc Prudentii versum confert cum verbis Arnobii, Supercilium deponere. 289. Vienn., divulgata viget. 291. Pauci hi versus, tanquam opus Prudentii diversum et inscriptum Monomachia Davidis et Goliathi, notantur in indice, alioqui accuratissimo, bibliothecae Casanatensis. Exstant videlicet in Criticis sacris, Londini, 1660, tom. VIII, col. 277, in fine operis: In historiam monomachiae Davidis et Goliathi Reg. I, cap. XVII, inquisitio, Matthaeo Horstio auctore: ubi legitur: Prudentius monomachiam his versibus in Psychomachia breviter perstringit: Exstinctum vitium, etc. 293. Pro fundali habent funali Thuan., Egm., Pal., Alex. a prima manu, Vat. H et codex Barthii, cui tamen non placuit funali. Heinsio non prorsus displicet et advertit alibi quoque Prudentium hac voce usum fuisse, scilicet infra vers. 866. 294. Alii traiectam, alii transiectam scribunt. Plerique ex optimis, traiectam. ] Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, |
| 260 | Fallendi versuta opifex, quae praescia belli |
| 261 | Planitiem scrobibus violaverat insidiosis, |
| 262 | Hostili de parte latens, ut fossa ruentes |
| 263 | Exciperet cuneos, atque agmina mersa voraret. |
| 264 | Ac ne fallacem puteum deprendere posset |
| 265 | Cauta acies, virgis adopertas texerat oras, |
| 266 | Et superimposito simularat cespite campum. |
| 267 | At regina humilis, quamvis ignara, manebat |
| 268 | Ulteriore loco, nec adhuc ad fraudis opertum |
| 269 | Venerat, aut foveae calcarat furta malignae. |
| 270 | Hunc eques illa dolum, dum fertur praepete cursu, |
| 271 | Incidit, et caecum subito patefecit hiatum: |
| 272 | Prona ruentis equi cervice involvitur, ac sub |
| 273 | Pectoris impressu fracta inter crura rotatur. |
| 274 | At Virtus placidi moderaminis, ut levitatem |
| 275 | Prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, |
| 276 | Intendit gressum mediocriter, os quoque parce |
| 277 | Erigit, et comi moderatur gaudia vultu. |
| 278 | Cunctanti Spes fida comes succurrit, et offert |
| 279 | Ultorem gladium, laudisque inspirat amorem. |
| 280 | Illa cruentatam correptis crinibus hostem |
| 281 | Protrahit, et faciem laeva revocante supinat. |
| 282 | Tunc caput orantis flexa cervice resectum |
| 283 | Eripit, ac madido suspendit colla capillo. |
| 284 | Exstinctum Vitium sancto Spes increpat ore. |
| 285 | Desine grande loqui: frangit Deus omne superbum: |
| 286 | Magna cadunt: inflata crepant: tumefacta premuntur. |
| 287 | Disce supercilium deponere, disce cavere |
| 288 | Ante pedes foveam, quisquis sublime minaris. |
| 289 | Pervulgata viget nostri sententia Christi: |
| 290 | Scandere celsa humiles, et ad ima redire feroces. |
| 291 | Vidimus horrendum membris, animisque Goliam |
| 292 | Invalida cecidisse manu: puerilis in illum |
| 293 | Dextera fundali torsit stridore lapillum, |
| 294 | Traiectamque cavo penetravit vulnere frontem. |
| 295 | [ 295. Truculentus, torvus, I. 296. Indomitum, indomite.---Formidabile, adverbium.---Terret, fervet, I. 304. Caesa, victa, I. 305. Et auratis, humilitas ascendit in coelum: virtutes mirantur.---Aera, accusativus Graecus, I. 309. Confligunt, pugnant adhuc, I. 311. Iam dudum, statim.---Prodiga, ostentatrix, I. 312. Delibuta, uncta.---Comas, per, I. 314. Elumbem, mollem, I. 315. Illecebras, delectationes, I. 316. Ac tunc, luxuria, auditis tubis, ad bellum currit, I. ] [295. Vat. C hunc ordinem servat Ille minax. Dum sese. Dum tumet. Vat. D, Ille minax. Dum tumet. Expertus, pueri. Dum sese. Alii ordinem hic exhibitum retinent. 296. Vienn., indomite, quod sapit glossema. Tres vetustiores Heinsiani, Alex., Ald., Widm. supra, Gis., fervet. Alii etiam veteres terret, nempe Mar., Vienn., Rat. cum Weitzio, et uno Cauchiano. 297. Aliqui distinguunt alio modo, Dum sese ostentat, clypeo dum territat auras cum Weitzio. Vat. C, dum irritat auras, male. In Pal., dum territat ense. 298. Mar. et Rat., quid possent. 299. Ald. et alii vulg., armis pro annis. Barthius mendose, anciis. 301. Erfurt. a prima manu, florentes annos. 302. Weitz. cum Put., quia certa. 304. Prior Boher. et Thuan. a secunda manu, lictores caesa. 305. Vat. C, perfringens: non placet. Ald. cum aliis, praestringens. 309. Post hunc versum Vienn., De Sobrietate et Luxuria. Mar. et Rat., Luxuria. Aldus, Luxuriae, et Sobrietatis pugna. Giselinus, Luxuria et Sobrietas. 310. Lepidus est hoc loco Giselinus. Reiicit interpretationem quam dubitans Nebrissa indicavit, intelligendum id esse de aetate mundi ad occasum vergente, ut Hispaniam suam, inquit Giselinus, et Africam hac ignominia liberaret. Tum probabile existimat, poetam ex his regionibus organa luxuriae accersivisse, cum eae, imprimis vero Hispania, auri, argenti, lanae, aromatum, aliarumque rerum ad effeminandos mores pertinentium, copia mirifice celebres fuerint. Quae (verba eius audis) si suis se finibus continuissent, nunquam fortasse nos Belgae laudem a Iul. Caesare nobis tributam amisissemus. Recte, quod Belgas laudem veterem amisisse fatetur; quod autem causam in Hispanos coniicit, fortasse nunc negaret, antiquos dominos Hispanos ab his populis laudari et desiderari observans. Illud vero Giselino assentior, poetam potius respexisse totum Occidentem, quatenus ea mundi pars ab Orientali distinguitur. Etenim ut tradit Sulpicius in Vita S. Martini, luxus immodicus in Occidente magis quam in Oriente dominabatur. In Occidentis vocabulo diabolum significari plures docent. Sed cum imperium Romanum divisum tunc esset, et Orientis et Occidentis mentio passim occurreret, probabilius est Prudentium intelligere imperium Occidentale, et praecipue eius caput Romam, ubi eo tempore insigni er effervescebat luxuria, ut fuse narrat Ammianus Marcellinus, qui inter alia ait: Alii summum decus in carrucis solito altioribus, et ambitioso vestium cultu ponentes, sudant sub ponderibus lacernarum etc. Mensarum enim voragines et varias voluptatum illecebras, ne longius progrediar, praetermitto . . . . Denique pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur: et bibliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum clausis organa fabricant ut hydraulica, etc. Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haud ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab Urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium impendio paucis sine respiratione ulla extrusis, tenerentur mimarum asseclae veri, quive id simularunt ad tempus; et tria millia saltatricum ne interpellata quidem cum choris, totidemque remanerent magistris. Et licet, quocunque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus, si nupsissent, per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, adusque taedium pedibus pavimenta terentes, iactari volubilibus gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere fabulae theatrales. Quae omnia Prudentianae descriptioni luxuriae apprime conveniunt. Haud equidem negaverim, illo ipso tempore luxum in Oriente effrenum etiam fuisse, ut arguitur ex his vitiis quae Chrysostomus gravissime et concionatorio stylo reprehendit. Sed sive Antiochia, sive Constantinopolis Romae conferatur, non dubito quin multo maior fuerit licentia et corruptio morum Romae quam in aliis Orientis urbibus. 311. Cornelius Tacitus Annal. lib. XI: Infamiae apud prodigos novissima voluptas est. 312. Secunda in delibuta producitur ob metri necessitatem. Imitatus est Galterus lib. V Alex. vers. 218: Sanieque recenti Delibuta comas. Rott. prior, oculos vaga, languida vocem, Graeco more, ut delibuta comas. Nostri omnes cum aliis, oculis vaga, languida voce, excepto Cauchiano, qui illud prius habet. Heinsius edidit oculos . . . . vocem; secuti sunt Cham., Gall., et Teol. Barthius cum Prudentio confert Bachiarium nostrum, qui oculos hominis lapsi vagos dicit, luxuriam et libidinem indicando. 313. Vienn., edita; melius perdita. Boher. prior, cura pro causa minus bene. Vivendi causa solent dici virtutes. Iuvenalis satyra 8, vers. 84: Et propter vitam vivendi perdere causas. Ratione contraria luxuriosis vitae causa est voluptas. 314. Persius satyra 1, vers. 104, Summa delumbe saliva. Auctor dialogi de Oratore usurpavit elumbis. 315. Verbum solemne, cum de luxuria agitur, FRANGERE. Vide quae notat Gothofredus ad verba FRACTA mollier plebe, cod. Theod. lib. VI ad legem Iuliam de adulteris ex nostro poeta et aliis. 316. Rat., Mar., Weitz., Alex., ac tunc. Ald., et tunc. Vienn., Gisel., Pal., at tunc. Heinsiani cum nostris faciunt ac tunc. ] Ille minax, rigidus, iactans, truculentus, amarus, |
| 296 | Dum tumet indomitum, dum formidabile fervet, |
| 297 | Dum sese ostentat clypeo, dum territat auras: |
| 298 | Expertus, pueri quid possint ludicra parvi, |
| 299 | Succubuit teneris bellator turbidus annis. |
| 300 | Me tunc ille puer virtutis pube secutus, |
| 301 | Florentes animos sursum in mea regna tetendit, |
| 302 | Servatur qua certa mihi domus omnipotentis |
| 303 | Sub pedibus Domini, meque ad sublime vocantem |
| 304 | Victores caesa culparum labe capessunt. |
| 305 | Dixit et auratis praestringens aera pennis, |
| 306 | In coelum se virgo rapit: mirantur euntem |
| 307 | Virtutes, tolluntque animos in vota, volentes |
| 308 | Ire simul, ni bella duces terrena retardent. |
| 309 | Confligunt vitiis, seque ad sua praemia servant. |
| 310 | Venerat occiduis mundi de finibus hostis |
| 311 | Luxuria, exstinctae iam dudum prodiga famae, |
| 312 | Delibuta comas, oculis vaga, languida voce, |
| 313 | Perdita deliciis: vitae cui causa voluptas, |
| 314 | Elumbem mollire animum, petulanter amoenas |
| 315 | Haurire illecebras, et fractos solvere sensus. |
| 316 | Ac tunc pervigilem ructabat marcida coenam: |
| 317 | [ 317. Sub lucem, usque ad lucem.---Iacens, sedens.---Fercula, lectulos, I. 319. Lapsanti, nutanti.---Balsama, balsamo uncta erat, quia odoris gratia sparsa fuit domus balsamo et floribus, I. 321. Pedes, pedestris, I. 322. Capiebat, decipiebat, I. 323. O nova, luxuria blandimentis virtutes decipit.---Ales arundo, velox sagitta, a rectitudine, I. 325. Emicat, exsilit, I. 327. Calathos, plenos rosarum spargit, I. 328. Halitus, spiritus.---Illex, illicita peragens, I. 331. Ferratosque, colla loricata.---Toros, brachia, vel densitates brachiorum.---Obliso robore, fracta fortitudine, I. 332. Ceu victi, viri deiectis armis, sequuntur luxuriam, I. 334. Currum, luxuriae, I. 335. Bracteolis, laminis, vel filis, I. 340. Et iam, cuncta acies versis signis ad deditionem transit.---Deditionis, potestatis avaritiae, Iso. 341. Versis, positis, Iso. 343. Ganearum, scortorum vel cantorum, helluonum vel gulosorum, I. 344. Ingemuit, sobrietas increpat acies, suadens eis, ne sequantur luxuriam.---Virtus, virgo, I. 345. Cornu, de exercitu sobrietatis, I. 346. Manum, multitudinem.---Sine caede perire, sine pugna decedere, I. 347. Agmine, exercitus. Iso. 348. Dux, sobrietas, I. ] [321. Vienn., nec tamen, 323. Egm., alis; lege ales. 324. Ang. minus bene nervo pulsa fuit. Put. et Egm. a manu prima nervum pulsa fugit. Heinsius suspicatur nervo impulsa fugit, quod amplexus est Cellarius. Non mutaverim lect onem communem nervo pulsa fugit in Alex., Vatt. C, D, G, L, O, BB, Mar., Rat., Vienn., Ald., et aliis. In Vat. H est nervum pulsa fugit. 325. Ald., Gis., Fabr., Vat. G, framea. In Vat. C desideratur hic versus. In aliis et in margine Gis., frameam. Amenta ex Festo sunt quibus, ut mitti possint, vinciuntur iacula. Hinc amentare apud Lucanum et Martianum Capellam reperitur. 327. Rat., per agmina fudit. 328. Erfurt., inde blanditis. Ang., inde eblanditis. Legendum inde eblanditis. Alii inlex, alii illex scribunt. Illex ab illiciendo, illix, aut inlex, a quo lex non servatur, quod vult Iso. 331. Ald., oblito, minus bene, pro obliso. Nec melius choros alter Rott. cum Bonon. pro toros: nam quod in quibusdam mss. exaratur thoros, nil moror. Gis. non omnino reiicit oblito, ut apud Virgilium eclog. 9, Nunc oblita mihi tot carmina. Post hunc versum in Vienn., Angel., Vatt. C, L, BB leguntur hi duo versus: Luxuria huc violas curru delata venusto Per populos iacit, ut mala credula corda tepescant. Giselinus eosdem invenerat in quodam cod. ms. Theodori Pulmanni, et altero Daventriae excuso, sed effictos recte existimavit. Giselinus vero legit credita corda. 332. Alii, deiciunt; alii, deiiciunt. 335. Bracteolis scribas, an bratteolis, controversia orthographica est. 337. Vienn., dum fixis inhiant. 338. Palat., quem, scilicet axem. Alii, quam, nempe seriem. 339. Vienn., orbem, non bene. 341. In quibusdam vulg., perdita pro perfida; quod postremum longe venustius est. 342. Vienn., iubentis pro fluentis; hoc est fluxae, quod proprium est luxuriae. 343. Veterrimi Heinsiani, Vienn., Mar., Rat., Weitz., Gall. et alii, ganearum. Aldus cum Torn. et nonnullis aliis, ganeorum, quod non improbo, nam ganeum fornix est. Giselinus ait, pro voce ganearum substituere quosdam ganeonum. Quorsum? inquit. Anne eaedem leges ganeis et ganeonibus? Ganea, et ganeum in Graeca origine scribuntur per η seu e longum. Becmanus de Origin. ling. Lat., verbo GANEUM, observat Latinos saepe η in a commutasse, et in e breve, ut Gynaeceum apud Terentium penultima brevi, Cyclopeus apud Maronem, conopeum apud Horatium oda 9 Epod. Ganeo est, ut ait Isidorus lib. X, luxuriosus, et tanquam in occultis locis et subterraneis, quae Graeci ganea vocant. Post hunc versum Mar. et Rat. pro titulo Sobrietas. 347. Gretserus lib. II, cap. 18 de Cruce, alludere Prudentium ait ad morem praeferendi imaginem crucis in praeliis, quem morem pluribus eo loco confirmat. ] Sub lucem quia forte iacens ad fercula, raucos |
| 318 | Audierat lituos, atque inde tepentia linquens |
| 319 | Pocula, lapsanti per vina, et balsama gressu, |
| 320 | Ebria calcatis ad bellum floribus ibat. |
| 321 | Non tamen illa pedes, sed curru invecta venusto |
| 322 | Saucia mirantum capiebat corda virorum. |
| 323 | O nova pugnandi species! non ales arundo |
| 324 | Nervo pulsa fugit, nec stridula lancea torto |
| 325 | Emicat amento, frameam nec dextra minatur: |
| 326 | Sed violas lasciva iacit, foliisque rosarum |
| 327 | Dimicat, et calathos inimica per agmina fundit. |
| 328 | Inde, eblanditis virtutibus, halitus illex |
| 329 | Inspirat tenerum labefacta per ossa venenum; |
| 330 | Et male dulcis odor domat ora, et pectora, et arma, |
| 331 | Ferratosque toros obliso robore mulcet. |
| 332 | Deiiciunt animos, ceu victi, et spicula ponunt |
| 333 | Turpiter, heu! dextris languentibus obstupefacti, |
| 334 | Dum currum varia gemmarum luce micantem |
| 335 | Mirantur, dum bracteolis crepitantia lora, |
| 336 | Et solido ex auro pretiosi ponderis axem |
| 337 | Defixis inhiant obtutibus, et radiorum |
| 338 | Argento albentem seriem, quam summa rotarum |
| 339 | Flexura electri pallentis continet orbe. |
| 340 | Et iam cuncta acies in deditionis amorem |
| 341 | Sponte sua versis transibat perlida signis, |
| 342 | Luxuriae servire volens, dominaeque fluentis |
| 343 | Iura pati, et laxa ganearum lege teneri. |
| 344 | Ingemuit tam triste nefas fortissima virtus |
| 345 | Sobrietas, dextro socios decedere cornu, |
| 346 | Invictamque manum quondam sine caede perire. |
| 347 | Vexillum sublime crucis, quod in agmine primo |
| 348 | Dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit, |
| 349 | [ 349. Instaurat, armat.---Levem, velocem, I. 350. Exstimulans, hortans.---Nunc, interdum, I. 352. Ruitis, tenditis, I. 353. Proh, interiectio exprobrantis, I. 354. Luteolis, rubris, I. 355. Ferrugineo, purpureo.---Vernantes, florentes, I. 356. Palmas, scilicet vestras, I. 357. Nexibus, doctrinis, I. 358. Cohibens, constringens, I. 359. Nardum, florem, I. 362. Syrmate, longa vestis, I. 363. Membris, scilicet tuis, I. 365. Tegmen, albam vestem, I. 367. Inde, descendisti, I. 368. Despuit, effudit, vel efflavit.---Falerni, vini, I. 370. Fulcra, tripodes, lecti.---Mero, vino.---Toreumata, caelatura, vel tornatilia; toreuma, id est, caelatura, l. Tornata vasa, Mar.---Rore, lectorum, id est potu, I. ] [350. Praecipui Heinsiani cum Aldo et aliis, instimulans. Nostri praestantiores, Mar., Rat., Alex., Gis., Weitzius et alii, exstimulans. 351. Barthius improbat insanus pro insanas, quamvis illud in suo ms. invenerit. Egm. quoque, insanus. 353. Vienn., ah pudor! alii pro aut proh pudor! Vienn., proferre lacertis. Paschalius, de Coronis lib. II, cap. 15, pag. 124, notat ex hoc loco florum mixturam in coronis imitatione naturae. Vide Tertullianum de Coron. milit., qui inventos ait flores non capiti ornando, sed naribus oblectandis. 355. Iso et alii veteres interpretantur ferrugineo, hoc est purpureo. Mariettus cum ex glossa notasset purpureo pro ferrugineo, subiunxit, videndum, nunquid purpura cum ferrugine. Est certe ferrugo purpura nigrior apud Virgilium I Georg.: Cum caput obscura nitidum ferrugine texit, et IX Aeneid.: Ferrugine clarus Ibera, ubi Servius Ponticam ferruginem, non Hispanicam, intelligit: alii contra. 357. Weitz., Erfurt., ac rigidas. 359. Ang., perperam, cum bibat pro combibat. Heinsiani et nostri meliores, infusum. Vatt. BB et alius apud Teol., Cauchianus codex, Weitz., infusam. Egm. pro religamine habet relegamine, non recte. Sacramentum confirmationis describitur, de quo supra hymn. Cath. 6, vers. 128. Vide Baronium tom. I Annal. pag. 249, et Ioann. Laurentium Bertium lib. XXXII de Theol. Disc. cap. 10 de unctioris Forma, praeter alios qui his Prudentii versibus sacramentum confirmationis explicant. Simul notat Prudentius effeminatos virorum mores, qui utebantur mitra, ornamento meretricum, et reticulo croceo comas involvebant. Iuvenalis sat. 3: Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. Sat. 6: Sed nigrum flavo crinem abscondente galero. Sat. 2: Reticulumque comis auratum ingentibus implent. 360. Weitz., Erfurt., postquam. Ita Widm. a secunda manu, sed a prima manu post quae. Ahi per quae. 362. Vienn., et tener; melius ut. Luxus denotatur, quod vestis ad terram usque efflueret. Cyprianus sive alius, de Ieiun. Christ.: Paludamentis talaribus pavimenta verrentes. 363. Giselinus explicat in fractis, mollibus et effeminatis, ut duae, inquit, sint dictiones. Si iubeat scribi in fractis, necessarium quidem id non est; nam infractus unica dictio sonat etiam fractus. Verbum tamen fluitare poscere videtur in membris fractis. Plurimi coniungunt infractis. De verbo frangere vide vers. 315. 364. Weitzio placuit cum solo Widm. edere tonicam, et praetermittere tunicam, quod exstat in aliis omnibus: ridicule. Ang., dextro pro docto, non ita bene. Sermo est de gratia baptismatis, quam significant stolae candidae quibus recens baptizati induuntur. 367. Heinsiani, excepto Oxon., et nostri potiores, Ang., Mar., Rat., Vat. H cum Weitz., inde. Multi alii Vatt. C, F, G, L, O, BB cum Oxon., Ald. et Giselino, ite, quod tenuit Gifanius ex vet. lib. in Ind. Lucretii. In codice Barthii, inde: ubi etiam vers. seq., dispuit pro despuit. Inde magis placet, et interrogatio tunc protrahitur ad versum 370, rigantur? Peveratus putat hunc locum desumptum ex VII Aeneid.; fortasse vers. 146 et seq. 369. Ald., Immensam cyathis stillantibus undam ubi multo Fulcra mero, quod ex vet. lib. approbat Gifanius loc. cit., et non invenuste id dictum a docto poeta asserit, sicut rorem etiam vocat vinum, et in Dittochaeo, Unde meriveteris defunditur unda, tetrach. 32 vers. 128. Giselinus restituit In mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo Fulcra mero, et observat in hoc poeta ex temeraria et falsa praepositionis cum suo casu connexione plura fuisse corrupta. Sane in plerisque codd. antiquis ita inter sese verba quandoque sunt coniuncta, ut iudicio acri opus sit ad singulas voces separandas. Non tamen negaverim Aldi, Gifanii et Fabricii lectionem in veteribus membranis reperiri, quam exhibent Vatt. C, G, L, BB, nisi malis legere, In mensam cyathis stillantibus undam, ubi multo Fulcra mero. In Ang., mendose, unda. In Vat. H plane corruptum, stillantibus daubis multo Fulcra mero. Vienn., cyathis stipulantibus, quod nulli est usui. Ad hunc Prudentii locum videtur respexisse Salvianus lib. IV adversus Avaritiam: Natant tricliniorum pavimenta vino; Falerno nobili lutum faciunt, mensae eorum, ac toreumata mero iugiter madent, semper uda sunt. Ex quibus lectio uda confirmatur. 370. Toreumata pro toralibus accipienda monet Sirmondus ad Sidonium, hos versus laudans ad epist. 2 lib. IX. Fabricius tenet, hoc etiam loco toreumata esse opera torno facta, politaque, quod etiam docent glossae; sed id minus placet. Relege Salviani verba vers. sup. ] Instauratque levem dictis mordacibus alam, |
| 350 | Exstimulans animos, nunc probris, nunc prece mixta: |
| 351 | Quis furor insanas agitat caligine mentes? |
| 352 | Quo ruitis? cui colla datis? quae vincula tandem, |
| 353 | Proh pudor, armigeris amor est perferre lacertis, |
| 354 | Lilia luteolis interlucentia sertis, |
| 355 | Et ferrugineo vernantes flore coronas? |
| 356 | His placet assuetas bello iam tradere palmas |
| 357 | Nexibus? his rigidas nodis innectier ulnas? |
| 358 | Ut mitra caesariem cohibens aurata virilem |
| 359 | Combibat infusum croceo religamine nardum, |
| 360 | Post inscripta oleo frontis signacula, per quae |
| 361 | Ungentum regale datum est, et chrisma perenne: |
| 362 | Ut tener incessus vestigia syrmate verrat, |
| 363 | Sericaque in fractis fluitent ut pallia membris, |
| 364 | Post immortalem tunicam, quam pollice docto |
| 365 | Texuit alma Fides, dans impenetrabile tegmen |
| 366 | Pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci. |
| 367 | Inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens |
| 368 | Despuit effusi spumantia damna Falerni, |
| 369 | In mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo |
| 370 | Fulcra mero, veterique toreumata rore rigantur? |
| 371 | [ 371. Animis, vestris, I. 372. Patribus, vestris, I. 373. Elicuit, extulit, I. 377. Imbutos, ductos, I. 378. Lupanar, prostibulum, I. 386. Excitet, vobis, I. 389. Attrectare, manu tangere prohibet.---Regem, Agag, I. 390. Incircumcisum, crossum, I. 391. Victorem, Saulem, I. 393. Votum, voluntas, I. 394. Per siqua, per reverentiam iuro, vel oro, I. 396. Proditione, traditione.---Poenitet, vos, I. 399. Regni, Philistinorum, I. 400. Resolvit, rumpit; quia non est occisus, I. ] [371. In Rat. insulsus corrector posuit Excidit ergo animis sitientibus ille in eremo Fons patribus, ne scilicet secunda in eremo corriperetur. Historiam sacram legere poteris Exodi cap. XVI et XVII. 373. Ald., e vertice. In aliis abest e. In Vat. F, saliente, et in nonnullis vulg. scissis mendum est. 374. In quibusdam vulg., angelicusve. Cauchii codex, patria in tentoria. Heinsiani, Mar., Rat., Alex. et Vatt. C, D, G, H, L, O, BB, Weitz., aliique, vestris. Ald., Gis., Vat. F, Ang. a prima manu, nostris. Ita etiam videtur fuisse in Viennensi. 375. Rat., feliciter, minus bene. 376. Erfurt., de sanguine Christi. Vides clarum testimonium catholicae fidei de praesentia corporis Christi in eucharistia, cum similitudine cibi angelici manna a SS. Patribus saepe indicata. Inter opera Cypriani sermone de Coena: Panis iste angelorum omne delectamentum habens virtute mirifica . . . . . . amplius quam manna illud eremi implet; et satiat edentium appetitus, etc. Fabricius ait mire dictum a Prudentio vespertinum populum pro eo qui est extremis temporibus victurus, sumpta sermonis forma ab illis verbis, Mane nobiscum, quoniam advesperascit. Nullum est dubium quin populus Christianus intelligatur; sed hac alia ratione, quod per vesperam in sacris Litteris saepe intelligitur Christus, aut eius adventus, et septima aetas mundi. Patres, qui has allegorias exponunt, vide indicatos a Laureto in Silva Allegor. Peveratus opinatur populum Christianum a Prudentio vespertinum vocari, quia post horam nonam et tempore vespertino in stationibus edebat de corpore Christi. Non ea mens Prudentii esse mihi videtur. 379. In nonnullis vulg., viris, male. In Rat: corrector, consuetudinis aevi Prudentiani ignarus, prioribus erasis, scripsit idolaque bello. Ald. ediderat recte non idola bello; correxit inepte idolaque bello. Giselinus advertit, Aldum Manutium, si usquam alibi, certe in huius auctoris editione praesertim secunda, diligentissimum, mediam huius Graeci vocabuli dictionibus transpositis produxisse: quod tamen ab auctore non profectum esse certo constat. Illud vero non probo in Giselino, quod litterarum Graecarum cognitionem in Prudentio desiderare videtur, cum simul fateatur, eum sui saeculi auctoritatem secutum, accentus Latini aliarumque regularum ratione habita, quantitatem genuinam neglexisse. Cur enim non poterat Prudentius scientiam sibi reservare, usum populo concedere? 385. Ald. et vett. edd., natus homo pro esset homo. Giselinus quoque in contextu natus homo, quod magis arridebat Gallandio, quamvis ediderit esset homo. 388. Adisis lib. I Regum cap. XV. 390. Vienn., pariter, non recte, pro patitur. Fabr., neu praeda; melius ne praeda. In glossa crossus idem est ac grossus. 391. Rat., Mar., Heinsiani (excepto priori Rott.) Gis., Weitz., recidiva. Ald. cum aliis vulgatis rediviva. 393. Ald., nobis pro vobis; quod postremum verum est. Ang. a prima manu notum est, recte correctum per votum est. 394. Fuld., contra legem matri, per siqua moveat. 396. In Margarita poetica Alberti Eyb. canonici Bambergensis, si poenitet, aut nocet error, ex veteri quorumdam scribendi ratione pro haud vel haut. 397. Vide lib. I Reg. cap. XIV. 398. Heinsiani omnes, Pal., Fuld., Widm., Erfurt., Weitz. cum nostris Mar., Rat., Vienn., Alex., Vat. II, O, Bonon., favo sceptri. In Mar. glossa id est virgae; in Erfurt., glossa melle accepto per sceptrum. Ald., Torn., Gis., favo sumpto. Gallandius ait, vocem gustato vers. seq. fortasse obstare huic lectioni favo sumpto. Ang., Vatt. L, BB, non male, conviolasse favo, sumpti mellisque sapore. Vat. D, mendose, favo cepit. In Vat. C, desunt hic et sequentes versus usque ad vers. 450, scilicet integro folio avulso. 399. In Vat. D error metri mala voluptas pro blanda. 400. Vienn., iura resolvit. Postrema pars glossae, quia non est occisus, videtur spectare ad versum sequentem, nec sors lacrymabilis illa est. ] Excidit ergo animis eremi sitis: excidit ille |
| 372 | Fons patribus de rupe datus, quem mystica virga |
| 373 | Elicuit, scissi salientem vertice saxi? |
| 374 | Angelicusne cibus prima in tentoria vestris |
| 375 | Fluxit avis: quem nunc sero felicior aevo |
| 376 | Vespertinus edit populus de corpore Christi? |
| 377 | His vos imbutos dapibus iam crapula turpis |
| 378 | Luxuriae ad madidum rapit importuna lupanar: |
| 379 | Quosque viros non ira fremens, non idola bello |
| 380 | Cedere compulerant, saltatrix ebria flexit. |
| 381 | State, precor, vestri memores, memores quoque Christi. |
| 382 | Quae sit vestra tribus, quae gloria, quis Deus, et rex, |
| 383 | Quis dominus, meminisse decet: vos nobile Iudae. |
| 384 | Germen ad usque Dei genitricem, qua Deus ipse |
| 385 | Esset homo, procerum venistis sanguine longo. |
| 386 | Excitet egregias mentes celeberrima David |
| 387 | Gloria, continuis bellorum exercita curis. |
| 388 | Excitet et Samuel, spolium qui divite ab hoste |
| 389 | Attrectare vetat, nec victum vivere regem |
| 390 | Incircumcisum patitur: ne praeda superstes |
| 391 | Victorem placidum recidiva in praelia poscat, |
| 392 | Parcere iam capto crimen putat ille tyranno: |
| 393 | At vobis contra vinci, et succumbere votum est. |
| 394 | Poeniteat, per siqua movet reverentia summi |
| 395 | Numinis, hoc tam dulce malum voluisse nefanda |
| 396 | Proditione sequi: si poenitet, haud nocet error. |
| 397 | Poenituit Ionathan ieiunia sobria dulci |
| 398 | Conviolasse favo sceptri, mellisque sapore |
| 399 | Heu! male gustato, regni dum blanda voluptas |
| 400 | Oblectat iuvenem, iurataque sacra resolvit. |
| 401 | [ 403. Conspirare, coadunare, I. 404. Viam, praebendo, I. 405. Stipata, circumdata, I. 406. Pendat, solvat, I. 407. Crucem, sobrietas crucem Domini offert currui luxuriae, I. 409. Intentans, impingens, I. 410. Cornibus, crucis, id est vexilli.---Fronte, contra faciem offert lignum, I. 415. Axem, antiptosis, I. 417. Addit, sobrietas lapidem iacit, et percussit os luxuriae, I. 418. Coniiciens, iaciens, retinens, I. 420. Insigne, vexillum.---Gerenti, magnifice regenti, I. 421. Casus, eventus, I. 427. Ebibe, sobrietas increpat luxuriam exstinctam, I. 429. Tristia, acerba.---Dulcibus, luxibus, I. 430. Vitae, tuae, I. ] [401. Vienn., Fuld., Widm. supra, ulla est, cum Barthii codice. 402. Ald., Ang., Fabr., tinxit; alii, tingit, sive, ut nonnulli scribunt, tinguit. 408. Ald., Ang., Gall., Weitziani, excepto Pal., ac nostri praecipui cum Gis. aliisque, quadrigis. Recentiores edd. cum Weitz., Put., Rot., quadriiugis, quod minus placet Gallandio. Observa potentiam, crucis, quam saepe noster poeta, invitis haereticis inculcat. 410. Heinsiani omnes, Mar., Rat., Vienn., Vat. O, Weitz., oppansis aut obpansis. In Egm., obpannis emendatum per obpansis. Vat. L, Barthii membranae, Giselinus cum tribus mss. et editione Daventriensi, quae iure illi instar optimi antiqui, oppassis. Aldus cum aliis vulg., expansis aut expassis, quod minus probatur, praesertim cum Prudentius amet huiusmodi vocabula praepositione ob composita, ut oblidere, obbrutescere, obtrudere, oppallesco, quod iam pridem observarat Giselinus. Aulus Gellius passum a pando semper dici contendit lib. XV, cap. 13 a quo dissentit Gifanius Ind. Lucr., verbo DISPANSUS, qui adducit auctoritatem veterum codicum in hoc aliisque Prudentii et aliorum locis. Prudentius non semel pansus dixit. In Erfurt, ita hic cum superiori versu legitur, quod ut expavere coruscum Cornibus oppansis, et summa fronte renitens; supra coruscum legitur feroces; supra renitens, coruscum. Ac sane renitens ratione metri reiiciendum est, si sumatur pro coruscum. 413. Ald., comasque madentes; alii, comamque madentem. 414. Ovidius VIII Metamorph., Pulvere canitiem genitor, vultusque seniles Foedat humi fusus. Quo videtur Prudentius respexisse. Graecismum, quem Heinsius et recentiores amplectuntur cum Put., utroque Rott., et ex nostris Alex., Vat. H a prima manu, necnon cum Barthio, non agnoscunt plerique ex nostris, Mar., Rat., Vienn., Vat. F, G, L, Ald., Gis., Weitzius. Scilicet illi legunt pulvere foedatur pro pulvere foedat humi. Eum Graecismum respuit etiam Teolius, sed non debuit affirmare nullum eius exstare vestigium in suis mss. 415. Ald. cum nonnullis etiam vetustis, sub axe. 416. Sufflamen est machina quae rotae nimio impetu decurrenti supponitur, ut retineatur. De corpore ipso luxuriae rotis implicito non male locum hunc intelligit Teolius. 418. Vienn., prima de parte, non bene. 419. Plerique fors scribunt, alii sors. Utrumvis elige. 421. Barthius affirmat, in suis membranis diserte legi medii spiramen odoris, quod inquit, examinare velim, qui poetam nostrum post nos tractabunt. Quid alii peritiores iudicaturi sint, non audeo definire. Mihi quidem nihil certius occurrit, nisi mendum esse spiramen odoris pro spiramen ut oris, qualia multa passim in codicibus veterrimis inveniuntur. Hoc ipso loco clarus error est in Vat. D, G, O, in quibus scriptum est spiramen oris sine ut. Fortasse haec coniectura Barthio placeret, legendum Casus agit saxum, medii ut spiramen odoris Frangeret; ut nasus saxo confractus intelligatur. Sed quae sequuntur, lectionem communem magis probant: et contra gulam in hoc certamine agitur, non contra odoratum. 422. Erfurt., frangeret, atra cavo. Alcimus Avitus lib. I, Recavo sic lingua palato. 423. Non satis intelligitur cur gula resecta. Fortasse legere praestabit lingua retectam dilaniata gulam. 424. Gis 1 edit., frustis et sanguine complet. 428. Fuld., Erfurt., pocula pro fercula. Praecesserat pocula. De ferculis hymn. 3 Cathem., vers. 16. 429. Ald., nimiis sub luxibus, quod in Widm. glossae vicem sustinet. Alii, pro luxibus, ut Piccarti codex et Vaticani plures F, G, L, BB cum Ang., et nonnullis Heinsianis. Barthius cum suo ms. veritatem lectionis ait esse nimiis pro dulcibus aevi: cui consentiunt praestantiores nostri, Mar., Alex., Rat., Vat. D, H. In Vienn. erat dolcibus, quod perverse factum est doloribus. Put., Thuan., Cauch., Weitz., Gis. in contextu, pariter dulcibus. Praecessit tristia, hoc est amara. ] Sed quia poenituit, nec sors lacrymabilis illa est, |
| 402 | Nec tingit patrias sententia saeva secures. |
| 403 | En ego Sobrietas, si conspirare paratis, |
| 404 | Pando viam cunctis virtutibus, ut malesuada |
| 405 | Luxuries, multo stipata satellite, poenas |
| 406 | Cum legione sua Christo sub iudice pendat. |
| 407 | Sic effata, crucem Domini ferventibus offert |
| 408 | Obvia quadrigis, lignum venerabile in ipsos |
| 409 | Intentans frenos: quod ut expavere feroces |
| 410 | Cornibus oppansis, et summa fronte coruscum, |
| 411 | Vertunt praecipitem caeca formidine fusi |
| 412 | Per praerupta fugam: fertur resupina reductis |
| 413 | Nequidquam loris auriga, comamque madentem |
| 414 | Pulvere foedat humi: tunc et vertigo rotarum |
| 415 | Implicat excussam dominam: nam prona sub axem |
| 416 | Labitur, et lacero tardat sufflamine currum. |
| 417 | Addit Sobrietas vulnus lethale iacenti, |
| 418 | Coniiciens silicem rupis de parte molarem. |
| 419 | Hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum, |
| 420 | Spicula nulla manu, sed belli insigne gerenti, |
| 421 | Casus agit saxum, medii spiramen ut oris |
| 422 | Frangeret, et recavo misceret labra palato. |
| 423 | Dentibus introrsum resolutis, lingua resectam |
| 424 | Dilaniata gulam frustis cum sanguinis implet. |
| 425 | Insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa |
| 426 | Colliquefacta vorans revomit, quas hauserat, offas. |
| 427 | Ebibe iam proprium post pocula multa cruorem, |
| 428 | Virgo ait increpitans: sint haec tibi fercula tandem |
| 429 | Tristia praeteriti nimiis pro dulcibus aevi. |
| 430 | Lascivas vitae illecebras gustatus amarae |
| 431 | [ 431. Horrifico, amaro potu, I. 433. Nugatrix, inutilis.---Iocus, iocus cymbala proiiciens fugit, I. 435. Sistro, tuba, genus symphoniae, I. 436. Lita, arma uncta, I. 440. Peplo, pallio, I. 441. Serta, ligamenta capitis, I. 447. Agmen, exercitus, I. 448. Redimicula, ornamenta, I. 449. Fibula, virginale pallium, I. 451. Miles, exercitus.---Damnata, nefanda, I. 452. Severos, graves, I. 454. Avaritia, philargyria, id est avaritia aurum inter arenas legit.---Gremio, sinu, I. 455. Luxus, delectatio.---Unca, avara, I. 456. In ludibria, in risum nobis Christianis sit, vel pecunias, I. ] [431. Fuld., Widm. supra, Oxon., horrificos sapor ultimus asperet haustus. Plerique, horrifico sapor ultimus asperet haustu. Sed in Vat. H, Ald., Gis., Weitz. et aliis asperat. Sententia nota est, amaros esse voluptatis exitus. 433. In Ang., locus, corrige iocus. De nugis et acie nugatrice dictum hymn. 2 Cath. vers. 32. 434. Aliqui veteres scribunt proiciunt, ut Vienn., Mar. et alii. 435. Erfurt., Fuld., praelia. Et Iuvenalis quidem dixit meditari praelia, satyra 7, vers. 128: Statua meditatur praelia lusca. Sed in Prudentio iam praecessit bellum. De sistro vide comment. ad vers. 527 et 528, lib. II contra Symmachum. Virgilius lib. VIII de Cleopatra: Regina in mediis patrio vocat agmina sistro. 437. Weitz. cum solo Widm., et lapsum humeris arcum. Sed cur hic hiatus admittendus erit, dissentientibus caeteris codicibus? 438. Erfurt., liquit, non ita bene. 439. Rabanus Maurus de sacris Ordinibus cap. 12: Pompam ambitionem, sive iactantiam, et his similia intelligi debere propheticus sermo demonstrat, cum dicit: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae: optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israel. Sed Clemens et Prudentius, disertissimus atque Christianissimus poeta, in hac significatione pompam posuit in libro Psychomachiae: Pompa ostentatrix, etc. Theodulfus episcopus Aurelianensis de Ord. bapt. cap. 12 haec ipsa verba ante Rabanum perscripserat. 442. Fuld., concordia dissona. Heinsiani, nostri praecipui, Alex., Vien., Mar., Vat. D, turbat; alii turpat cum Aldo. 443. Barthius in suo ms. legit. artitis pedibus, quod explicat, contractis ob sensum doloris, et confirmat simili lectione in praefat. Psychom., artita colla pro attrita, quam eo loco explosimus. 444. Lucretius lib. VI de his qui exercentur in metabis eruendis, et ad id opus damnantur, Quos opere in tali cohibet vis magna. Eodem fere modo Prudentium locutum quoniam vis maior, etc., observat Gifanius Ind. Lucr. verbo VIS MAGNA, qui addit: Eum poetam Christianum, quia nunc, ut opinor, fere totum vindicavimus a mendis innumerabilibus, addamus et aliquot, ut ita dicam, manticas. Intelligit Gifanius menda quae in cit. Ind. emendare studuit. Qui asserunt Gifanium aliam operam illustrando Prudentio impendisse, fortasse ex hoc loco decepti sunt. Quid sit vis maior, explicant iurisperiti ad leg. Ex conducto; leg. Si merces, § Vis maior, ff. Locat.; leg. fluminum, § Servius quoque de damn. infect. Intelligunt, esse vim divinam, quae accidit supra omnem hominum custodiam. 446. Ang., Ald., Gifanius Ind. Lucr., Widm. a secunda manu, perdurat; alii, praedurat. Gifanius verbo PER contendit, hoc articulo iuncta fuisse apud veteres plurima quae hodie vel in prae, vel aliter sunt commutata. Sed idem posset dici de articulo prae. Vide hymn. S. Vincentii vers. 178, ubi occurrit verbum praeduro. 447. Mar., gressibus pro cursibus. 448. Vienn., non bene, crinialis. Damna intellige spolia. Pignorius, de Servis pag. 195, agit de acu qua sustinebantur et figebantur capilli, quae ab Apuleio dicitur etiam acus crinalis lib. VIII Metam. Calamistrum erat acus maior quae calefacta intorquebat capillos. 452. Fuld., non fronte; Weitz., ne fronte: neutrum placet. 453. Weitzius, flectat, quia supra ne posuit. In Mar. ex conibente emendatum conivente. Huic versui succedit in Mar. et Rat. titulus Avaritia; in Aldo Avaritiae et Largitatis pugna; in aliis Avaritia et Operatio. In Vienn. hoc loco nullus titulus. 454. Rat., avarities. Recte alii, avaritia, producta ultima. 456. Mar., Rat., Alex., Vatt. G, H, O, pulchra in ludibria. Hoc voluisse credo Vat. C, et codicem Piccarti pulchra illudibria, de qua voce amplius quaerendum censebat Weitzius. Duo Vatt. L, et BB, pulchra et ludibria. Aldus cum aliis, pulchra ad ludibria. 457. Heinsius opinatur aurique legens ramenta, et agi de auro nondum excocto. Non probo. ] Mortis, et horrifico sapor ultimus asperet haustu. |
| 432 | Caede ducis dispersa fugit trepidante pavore |
| 433 | Nugatrix acies. Iocus, et Petulantia primi |
| 434 | Cymbala proiiciunt: bellum nam talibus armis |
| 435 | Ludebant resono meditantes vulnera sistro. |
| 436 | Dat tergum fugitivus Amor: lita tela veneno, |
| 437 | Et lapsum ex humeris arcum, pharetramque cadentem |
| 438 | Pallidus ipse metu sua post vestigia linquit. |
| 439 | Pompa ostentatrix vani splendoris, inani |
| 440 | Exuitur nudata peplo, discissa trahuntur |
| 441 | Serta Venustatis, collique, ac verticis aurum |
| 442 | Solvitur, et gemmas Discordia dissona turbat. |
| 443 | Non piget attritis pedibus per acuta fruteta |
| 444 | Ire Voluptatem: quoniam vis maior acerbam |
| 445 | Compellit tolerare fugam: formido pericli |
| 446 | Praedurat teneras iter ad cruciabile plantas. |
| 447 | Qua se cunque fugax trepidis fert cursibus agmen, |
| 448 | Damna iacent, crinalis acus, redimicula, vittae, |
| 449 | Fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile. |
| 450 | His se Sobrietas, et totus Sobrietatis |
| 451 | Abstinet exuviis miles, damnataque castis |
| 452 | Scandala proculcat pedibus, nec fronte severos |
| 453 | Connivente oculos praedarum ad gaudia flectit. |
| 454 | Fertur Avaritia, gremio praecincta capaci, |
| 455 | Quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca |
| 456 | Corripuisse manu, pulchra in ludibria vasto |
| 457 | Ore inhians; aurique legens fragmenta caduci |
| 458 | Inter arenarum cumulos: nec sufficit amplos |
| 459 | [ 459. Iuvat, delectat.---Crumenis, marsupiis: crumenia sunt proprie fragmenta auri, I. 460. Fiscos, sacculos, I. 461. Laeva, sinistra, I. 464. Cura, multitudo vitiorum, quae avaritia nigro creat lacte, I. 468. Crimina, peccata.---Grassantia, vastantia, I. 469. Creata, id est vitia, vel culpae, I. 470. Fratris, sui.---Fulvis ceraunis, rubris monilibus, vel lapillis: cerauna proprium nomen gemmae, fulvum habens colorem, nam Graece fulgor, I. 472. Exerere, educere, vel eripere, I. 475. Bullis, gemmis, I. 480. Talia, avaritia plurimos sternit; alios caecos errare sinit, I. 482. Hunc, quemdam.---Adempto, ablato, I. 485. Baculo, baculum non permisit portare, I. 486. Porro, avaritia, dum aliquid ostendit, iaculo percutere vult; capit.---Intuitu, decipit visu oculorum, I. 489. Adactum, infixum, I. 490. Multos, avaritia multos praecipitat in incendium, I. 491. Focos, ignes, vel tartareas poenas Stygis.---Aestuat, coquitur, I. ] [459. Fuld., implicuisse sinus, minus bene. Pro infarcire alii infercire, pro crumenis vetusti nonnulli cruminis. Etymon crumenae dicitur esse a κρεμάω, quia sit pendula. Glossa non placet. 460. Fuld. pro fiscos habet saccos. 461. Veteres plerique legunt laterisque sinistri. Heinsius edidit laterisque ministri, sed cum nullam variantem lectionem promat, dubium est an id casu exciderit. Chamillardus Heinsio adhaesit. 462. Barthius, Heins., opermento; Ang., adoperto, quod postremum aperte mendosum est. Plerique nostri oprimento. 465. In Rott. priore, insomnia, sortes. Alii, sordes. Prudentius sortes egregie dicere potuit, si ludus iste quem lotto vulgo appellant, tunc temporis viguisset: cui non inepte accommodes hos duos versiculos: Corruptela, dolus, commenta, insomnia, sortes, Eumenides variae monstri comitatus aguntur. 466. Ald., Eumenides furiae; alii, Eumenides variae, et in Mar. furiae est glossema. Pro variae Fabr. et Gis. varie. Gallandius edidit variae, sed in notis putat esse vitiosam repetitionem variae, cum eae singillatim prius recenseantur. Verum id nihili est: nam Eumenides illae dicuntur esse variae, hoc est inter se diversae. Poeta imitatur Virgilium XII Aeneid. vers. 336: Iraeque, insidiaeque dei comitatus aguntur. 467. Boetius, fortasse imitatus Prudentium, avaritiam lupo comparavit lib. IV, prosa 3. 468. In Ald. et Mar. a prima manu error est crassantia, ut in Vat. C, cessantia; lege grassantia. 479. Sive pigneribus, sive pignoribus scribas, antiquos duces sequeris. Idem de fames, et famis assero. Scribunt fames Vatt. C, F, G, L, O, BB. Neque obiicias versum non constare: nam Gifanius, qui Ind. Lucr. ex vet. cod. legit fames, inde colligit Prudentium in es finita saepe facere brevia. Heinsius famis magis approbat. Contra Giselinus reprehendit Aldum, quod aliquando huiusmodi nomina in is terminaverit, ut hymn. S. Hippolyti vers. 190, omnis adorat Pubis, eunt, redeunt. Quippe negat Giselinus, Prudentium ad consuetudinem veterum respexisse, qui istiusmodi nominativos per es et is aliquando extulerint. Pro impia Pal. improba. Albertus Eyb., qui in Margarita poetica locum poetae nostro dedit, legit fames inopia, quod mendum est carmini repugnans. 480. Vienn., generabat pro edebat ex aliquo insulso glossemate. 481. In Rat. ex avaritia recenti manu factum avarities, frustra. 484. In Put. et Ang., offendicula. Alii melius offensacula: nam, ut observat Heinsius, lex metri reiicit offendicula: quod enim idem putat, Prudentium de his non fuisse valde sollicitum, qui priorem in mitra corripuerit, et in rubigine primam, id non est satis idonea causa ad lectionem regulis contrariam admittendam, relicta meliori: neque prima in mitra necessario est producenda. Cauchianus codex habet secum errare facit, non sinit. 487. In Mar. erat quod cum petit. 491. Ang., male, auram pro aurum. 492. Heinsius iterum e duobus vetustissimis defendere conatur peculator contra carminis leges, asseritque vix locum habere speculator. Verum non video cur ei non placeat Nebrissae interpretatio: qui videt res pretiosas incendio perire. Iam pridem Ricciolus in Indic. syllab. controvers. monuit, ex mss. codd., teste Vossio, legendum speculator, non peculator. Aldus, Gis., Weitz., recentiores praeterea cum nostris omnibus codd. Mar., Rat., Vienn., Alex., Ang., Vatt. C, D, F, G, H, L, O, BB, habent speculator. Bonon., mendose, speculatum. ] Implevisse sinus: iuvat infarcire crumenis |
| 460 | Turpe lucrum, et gravidos furtis distendere fiscos: |
| 461 | Quos laeva celante tegit, laterisque sinistri |
| 462 | Velat oprimento: velox nam dextra rapinas |
| 463 | Abradit, spoliisque ungues exercet aenos. |
| 464 | Cura, Fames, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor, |
| 465 | Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes, |
| 466 | Eumenides variae, monstri comitatus aguntur. |
| 467 | Nec minus interea rabidorum more luporum |
| 468 | Crimina persultant toto grassantia campo, |
| 469 | Matris Avaritiae nigro de lacte creata. |
| 470 | Si fratris galeam fulvis radiare ceraunis |
| 471 | Germanus vidit commilito, non timet ensem |
| 472 | Exerere, atque caput socio mucrone ferire, |
| 473 | De consanguineo rapturus vertice gemmas. |
| 474 | Filius exstinctum belli sub sorte cadaver |
| 475 | Aspexit si forte patris, fulgentia bullis |
| 476 | Cingula, et exuvias gaudet rapuisse cruentas: |
| 477 | Cognatam civilis agit Discordia praedam, |
| 478 | Nec parcit propriis Amor insatiatus habendi |
| 479 | Pignoribus, spoliatque suos Fames impia natos. |
| 480 | Talia per populos edebat funera victrix |
| 481 | Orbis Avaritia, sternens centena virorum |
| 482 | Millia vulneribus variis: hunc lumine adempto, |
| 483 | Effossisque oculis velut in caligine noctis |
| 484 | Caecum errare sinit, perque offensacula multa |
| 485 | Ire, nec oppositum baculo tentare periclum. |
| 486 | Porro alium capit intuitu, fallitque videntem, |
| 487 | Insigne ostentans aliquid: quod dum petit ille, |
| 488 | Excipitur telo incautus, cordisque sub ipso |
| 489 | Saucius occulto ferrum suspirat adactum, |
| 490 | Multos praecipitans in aperta incendia cogit, |
| 491 | Nec patitur vitare focos, quibus aestuat aurum, |
| 492 | Quod petit arsurus pariter speculator avarus. |
| 493 | [ 493. Mortalia, homines, I. 494. Violentius, fortius, Iso, Mar. 501. Fors, forsitan, Mar. 504. Alumnos, filios, I. 505. Tuti, securi.---Ope, adiutorio, I. 507. Paucos, de militibus, Iso. 509. Iugulis, pectoribus, I. 510. Ingemit, stupuit, vel ingemuit, I. 515. Formavit, duravit.---Rigor, duritia, I. 517. Ingenium, hominum.---Tenera, omnem aetatem dicit, I. ] [493. Vienn., male, omnem hominem rapit. 494. In vulg., neque enim est. Heinsius aliquando putaverat neque ea violentius ullum. Postea ex scriptis agnovit hiatum. Giselinus, neque enim est, quod placet. Ald. et Weitz. cum mss., neque est. 497. Si credere dignum est ex Virgilio III Georgic. 498. Erfurt., fortes, non male, pro forte. Nescio cur Nebrissa dubitaverit de quibus sacerdotibus veteris legis poeta loquatur: nam clarissimum est de sacerdotibus novae legis sermonem esse, cum pugna virtutum et vitiorum in anima Christiana describatur. At Chamillardus de ecclesiastico ordine mentionem haberi lubentius autumat, quod Prudentius in luxuriae pugna obiurgaverit Hispanorum fastum, qui consiliis sacerdotum non obtemperabant. Equidem nihil video in ea pugna ex quo argui possit, Prudentium obiurgasse Hispanorum fastum, aut Hispanos sacerdotum consiliis non obtemperasse, nisi forte quod animadversum est ad versum 310. Sed aliud est in Hispania ob regionis ubertatem collocari posse organa, ut dicebat Giselinus, luxuriae, aliud quod Prudentius luxuriam Hispanis potissimum exprobraverit, quod non nisi temere affirmabitur. Chamillardus vero cum videret vulgo obiici Hispanis fastum, Prudentium, de luxuria loquentem, interpretatus est ad fastum Hispanorum respexisse. Atque fastus sive superbiae vitium non eo loco a Prudentio exagitatur, sed luxuria et quae inde nascuntur vitia, iocus, petulantia, lascivus amor. Nemini autem venerit in mentem, haec vitia Hispanorum fuisse aut esse propria, cum in omnibus aeque terris dominentur. Imo qui geographicas institutiones tradunt, quamvis faciles sint in vitiis virtutibusque pro libitu unicuique genti assignandis, tamen virtutem luxuriae eiusque vitiis contrariam, nullius gentis propriam esse iactant. 499. Widm. supra, primi ante aciem. Neque id displicet. 501. Post hunc versum Mar. et Rat. pro titulo Ratio. 502. Weitzius ex M. Bergio observat, fortasse alludere poetam ad rationale Mosaicum, quod erat in pectore pontificis, suo ornatu induti. Ego nihil aliud hoc loco reperio, nisi Prudentium ecclesiasticorum famae consuluisse, etiam dum avaritiae crimen eis aliquatenus obiicit. Sane de ratione, et mente, quibus sacerdotes sui temporis praestabant, multa vere poterat praedicare, cum nullo tempore doctiores in Ecclesia viri floruerint. Qui hac tempestate nostra passim, et licenter adversus ecclesiasticum ordinem debacchantur, Prudentii exemplo moniti, modestiam in eius ordinis vitiis obiurgandis poterant discere. Avaritiam vero sacerdotibus tanquam vitium eorum magis peculiare plures affingunt, certe vehementer reprehendunt. Hieronymus iure suo acrius in avaritiam ecclesiasticorum invehitur epist. 52 ad Nepotianum de vita clericorum et monachorum, quem legere iuvabit. Nam quod Ammianus lib. XXVII ostentationem cupiditatemque Romanis pontificibus saeculi IV obiicit, id ab homine ethnico confictum liquet, ut detraheret auctoritati, qua potiuntur aeternae urbis episcopi, ut loquitur lib. XV. 503. Erfurt., obiectaret; sed obiectasset poscit sensus, et postea sequitur texisset. 506. Fuld., fortesque animo; elegantius est animi. 507. Meliores Heinsiani, Barthius, Egm., Fuld., Widm., praestringens cum Rat., cuius glossa est parum vulnerans, Weitzio, et aliis. Ald., Gis., Ang., Mariett., Vat. C. aliique, perstringens. Utrolibet modo recte dixeris, et fortasse Prudentius alio loco praestringo, alio perstringo scripsit, ut nihil dicam de exscriptoribus etiam vetustissimis, qui saepius scribendi rationem arbitratu suo reformabant. 508. Vienn., cassis mendum pro castis. De lues sive luis vide vers. 479 in fames. 510. Fuld., inquit; caeteri, infit. 511. Giselinus, cum Ald. et ed. Daventriensi praefert melius putat quam perfert. Sed Aldus Weitzio, Heinsio, et mihi ait perfert. Hoc quoque argumentum est duplicis editionis Aldinae. Verum Weitzius nunc lectionem eamdem ac nos exhibet, aliis in locis diversam. Saepe quidem accidit, aliquam lectionem cuidam auctori attribui, cuius vere non est: sed eius nomen excidit, cum alius esset nominandus. Weitzius habet refert cum Widm. In Fuld., profert; in Cauch., praefert. Heinsiani omnes, Fabr. Widm. supra, nostri plerique, perfert, quod bene cum sententia procedit. 515. Erfurt., Vat. C a prima manu, duravit. In hoc Vat. supra formavit. Giselinus ad oram, duravit. In Fuld., vigor aera. Giselinus ex plerisque mss. praefert rigor: nam dura rigere, non vigere dicuntur, 517. Imitatio Maronis III Georg., Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum. Sententiam eamdem amplexus est Horatius lib. II, sermone 3: Omnis enim res, Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris Divitiis parent. ] Omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta cuncta |
| 494 | Occupat interitu: neque enim est violentius ullum |
| 495 | Terrarum vitium, quod tantis cladibus aevum |
| 496 | Mundani involvat populi, damnetque gehennae. |
| 497 | Quin ipsos tentare manu, si credere dignum est, |
| 498 | Ausa sacerdotes Domini: qui praelia forte |
| 499 | Ductores primam ante aciem pro laude gerebant |
| 500 | Virtutum, magnoque implebant classica flatu. |
| 501 | Et fors innocuo tinxisset sanguine ferrum, |
| 502 | Ni Ratio armipotens, gentis Levitidis una |
| 503 | Semper fida comes, clypeum obiectasset, et atrae |
| 504 | Hostis ab incursu claros texisset alumnos. |
| 505 | Stant tuti Rationis ope, stant turbine ab omni |
| 506 | Immunes, fortesque animi: vix in cute summa |
| 507 | Praestringens paucos tenui de vulnere laedit |
| 508 | Cuspis Avaritiae, stupuit lues improba, castis |
| 509 | Heroum iugulis longe sua tela repelli: |
| 510 | Ingemit, et dictis ardens furialibus infit. |
| 511 | Vincimur, heu! segnes, nec nostra potentia perfert |
| 512 | Vim solitam; languet violentia saeva nocendi, |
| 513 | Sueverat invictis quae viribus omnia ubique |
| 514 | Rumpere corda hominum: nec enim tam ferrea quemquam |
| 515 | Formavit natura virum, cuius rigor aera |
| 516 | Sperneret, aut nostro foret impenetrabilis auro, |
| 517 | Ingenium omne neci dedimus, tenera, aspera, dura, |
| 518 | [ 518. Bruta, stulta, I. 519. Incesta, immunda, I. 520. Styx, infernus, ad infernum vadit, I. 521. Gurgitibus, fluminibus, I. 523. Quod miscet, quod agit mundus mali, I. 524. Vires, virtutes suas, I. 525. Cassos, inutiles.---Ludit, delusa est.---Fortuna, felicitas nostra, I. 526. Fulva, rubra, I. 527. Emblemata, figurae, vel abundantiae, I. 528. Nigrante, dispecto, I. 532. Haudquaquam, nequaquam, I. 533. Flammante, ardente, I. 534. Infamem, detestabilem, I. 535. Numinis, deifici, I. 539. Succubuit, scilicet nostra suggestione, I. ] [522. In Mar., retinet, recenti manu scite correctum per retinent. 523. In Rat. desideratur est, ut in plerisque editis et mss. In Ald. et Ang. exstat nostrum est eodem modo ac in versu superiori. 524. In Rat. fuit quid fit, sed factum est qui fit. In Mar., qui; ad oram, vel quid est. Sich., editi nonnulli, quid, cum Bong., ubi quid sit. Plerique, qui fit. Ang. et Vat., C, quid fit. 526. Ang., forma monetae; lege fulva. 528. Weitz., migrante, ex Piccarti cod.; alii omnes, nigrante, quae verior est lectio. 529. Ang., fastigia, non absurde, pro fastidia. Nebrissensis explicat homines, qui thesauros fastidiunt. Intelligi potest docta fastidia, docti homines, scilicet sacerdotes, de quibus nunc agitur, fastu, et superbia ob doctrinam elati, aut etiam pecuniam fastidientes. Ald., Alex., Vatt. E, O, Mar., Rat., Vienn., Weitz., praecipui Heinsiani, aliique, nonne triumphum Egimus ex Schariot. In quibusdam egimus e Scharioth. Mendose in Vat. G, egimus Excarioth; et in Ang., Ex Scharioth egimus. Giselinus nescio quo auctore in textu, nonne triumpho Egimus Ischarioth. Idem in marg. 2 edit., et in textu 1 edit., nonne triumphum Egimus e Scharioth. Gifanius, triumphos egimus ex Scariot: nam ita veteres locutos affirmat. Vide Indicem Lucretii verbo VESTIS. 530. Weitz., Vatt. C, G, O, Pal. a secunda manu, summus, cum Sich., Vienn., et Mar. a secunda recenti manu. Caeteri nostri et praestantiores Heinsiani cum Aldo, Giselino et aliis, magnus. Casus gignendi cum magnus, ut notatum est hymno 12 Cath., vers. 77. Heinsius observat Iudam non fuisse summum discipulum Christi, adeoque penitus explodendam lectionem summus. Sed cum avaritia hoc loco orationem habeat, fortasse poeta eam inducere voluit falsis laudibus suum praeclarum alumnum cumulantem. Ex Weitzii opinione, qui summus edidit, id ironice dici, ubi legerit Teolius, non invenio. 531. Vienn., Fuld., Widm., foedera mensae. 532. Ita habent vetustiores Heinsiani. In Put., dextraque parabside iungit; et sic multi scribunt parabside. Nostri etiam, Mar., Rat., Alex., Vatt. C, D, G, O, dextramque parapside iungit. In Vienn. eodem modo, sed desideratur coniunctio que post dextram. Consonant nostris Gifanius Ind. Lucr. in VESTIS, et Weitzius. Ald. et Fabr., dextramque parapside tingit. Giselinus, dextramque paropside iungit, ad oram tingit. Multa Heinsius de orthographia huius vocis parapsis, quam praefert paropsidi, quamvis fateatur quosdam ita distinguere, ut paropsis sit scutella escaria, parapsis ἐμβάφιον vel ὀξυβάφιον. In glossariis veteribus parapsis est acetabulum maius et suffusorium, quod aliqui catinum appellant. Apud S. Isidorum, Etymol. lib. XX, cap. 4, est quadrangulum et quadrilaterum vas, id est, paribus absidis. Alii scribunt absidibus, et Paulinus dubitabat, absis an absida dici deberet. Barthius ex suo codice legit paropside iungit, ac negat legi posse tingit: non enim manum tingebat in patina, sed huic utique iungebat. Sed fortasse argute diceretur, Iudam manum ipsam in patina tinxisse, ut sordes hominis notarentur. 534. Iudae ascribit, mercatum fuisse agrum de sanguine amici, quod acceptis ab eo argenteis principes sacerdotum, et seniores illum fuerint mercati. Notandum etiam est loqui avaritiam, ex cuius ore, non mirum est, si diverso modo, ac evenerunt, res enarrentur. Sed Prudentius potius respexerit locum ex Act. apostol. I, 18: Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius. Ubi Iudas dicitur figurate possedisse agrum, quia pretio, quod ipsi datum est, emptus est ager. 535. Aldus, eliso; alii, obliso. Vide supra comm. ad vers. 331. 537. Rat., decidit; alii, concidit. Pro Achan vel Achar nonnulli Acham. 538. Ang., murali strage sine et. 539. Historiam hanc de Achar, sive, ut in Vulgata editione legitur, Achan, lege cap. VII Iosue, vers. 1 et seqq. 540. De voce anathema et quantitate penultimae magna est controversia. Alii censent semper corripiendam, sive donarium sacrum, sive excommunicationem significet. Alii corripiendam docent, cum accipitur pro excommunicatione, producendam, quando rem quae Deo consecrata est significat: nam tunc Graece per η scribitur, ut cap. cit. Iosue aliisque in locis sacrae Scripturae. Ricciolius Ind. syllab. controv. cum Carolo Stephano et Suida tenet, utrovis sensu corripi et produci posse, cum utrovis sensu per η et per ε possit scribi. 541. Vienn., festa; alii, moesta. Non absurde festa dici possunt spolia quae tulit de anathemate, etc.; moesta vero ex effectu. ] Docta, indocta simul, bruta, et sapientia, necnon |
| 519 | Casta, incesta meae patuerunt pectora dextrae. |
| 520 | Sola igitur rapui, quidquid Styx abdit avaris |
| 521 | Gurgitibus: nobis ditissima tartara debent, |
| 522 | Quos retinent, populos: quod volvunt saecula nostrum est: |
| 523 | Quod miscet mundus, vesana negotia, nostrum. |
| 524 | Qui fit, praevalidas quod pollens gloria vires |
| 525 | Deserit, et cassos ludit fortuna lacertos? |
| 526 | Sordet Christicolis rutilantis fulva monetae |
| 527 | Effigies, sordent argenti emblemata, et omnis |
| 528 | Thesaurus nigrante oculis vilescit honore. |
| 529 | Quid sibi docta volunt fastidia? Nonne triumphum |
| 530 | Egimus e Scariot? magnus qui discipulorum |
| 531 | Et conviva Dei, dum fallit foedere mensae |
| 532 | Haudquaquam ignarum, dextramque parapside iungit, |
| 533 | Incidit in nostrum flammante cupidine telum, |
| 534 | Infamem mercatus agrum de sanguine amici |
| 535 | Numinis, obliso luiturus iugera collo. |
| 536 | Viderat et Iericho propria inter funera, quantum |
| 537 | Posset nostra manus; cum victor concidit Achan, |
| 538 | Caedibus insignis, murali et strage superbus, |
| 539 | Succubuit capto victis ex hostibus auro: |
| 540 | Dum vetitis insigne legens anathema favillis, |
| 541 | Moesta ruinarum spolia insatiabilis haurit. |
| 542 | [ 543. Christo, adventum Christi dicit, I. 544. Nepote, Christo, Iso. 545. Generis, male operandi, I. 546. Exitii, perditionis.---Eadem, una, I. 549. Fraude, in fabricatione vituli.---Impar, id est, Levita pugnare non debuit, I. 550. Nil refert, nulla discretio est, I. 553. Severa, gravis, I. 554. Parce vivere, vel filiis servare, I. 556. Artis, parcitatis, Iso. 557. Coaptat, coniungit, I. 560. Obtegit, renitens paulisper avaritia.---Anguinos, serpentinos.---Latentem, sub specie bonitatis, I. 561. Rabiem, formam, I. 562. Clepere, cleps fur dicitur: inde clepere, id est furari.---Parta, parata, I. 565. Imaginibus, formis.---Ferale, mortale, Iso. 566. Capit, decipit, I. 568. Attonitis, virtutum acies dubitat, avaritiam non plene cognoscens.---Ducibus, virtutibus.---Maniplis, vexilliferis, I. ] [543. Fuld., propinquus, minus bene. Adnotator edit. Colon. in Iuda advertit correctum a Sichardo, sed legi non potuisse. In edit. Basil. anni 1527, ubi ad oram inveniuntur omnes correctiones Sichardo ascriptae, invenio iura ad marginem pro Iuda. 545. Vienn., placet his quoque forma. Sensus magis postulat placeat quoque. 548. Avaritia Christianos sacerdotes vocat populares Aaron eodem iure quo diaconi vocantur levitae. Confer ea quae contra avaritiam profert operatio vers. 606 seq. 550. Vienn., nil distat; quae est glossa in Marietti codice. Avaritia, Martis congressibus impar, ad dolum convertitur. Sententia Virgiliana est lib. II Aeneid., Dolus, an virtus, quis in hoste requirat? Dolus ipse ex eodem Maronis loco adumbratus est, ubi Troiani sua arma cum Graecorum armis commutarunt, ut inter hos admixti facilius stragem ederent. Vitia autem specie virtutum saepe fallere notius est quam ut probari debeat. In Vat. C corrige mendum nil referet. 553. In Mar. et Rat., cultuque, et veste severa. Weitzius cum Erf. et Widm. vultuque, et voce servera: sed in Erf. et Widm. supra, veste severa. Heinsius putavit Weitzium ex Egmondano protulisse et voce, eumque falli, cum in Egm. sit vultuque, et veste, cum Aldo et reliquis Heinsianis, excepto priore Rott., in quo est et voce. Sed in eo errat Heinsius, quod Erfurtensem codicem, a Weitzio laudatum per E, crediderit esse Egmondanum, qui per Eg. a Weitzio laudari solet. Heinsius praefert vultuque, et voce severa, quia haec duo Prudentius amat coniungere, ut in hymno S. Romani, vers. 720. Vultu, et severis vocibus sic increpat. Exemplum non placet, quia res est valde diversa; et Prudentius videtur prae oculis habuisse Iuvenalis locum satyra 14: Fallit enim vitium specie virtutis, et umbra, Cum sit triste habitu, vultuque, et veste severum. Quod cum Weitzius adverterit, non video cur ipse legerit vultuque, et voce severa. Cell. et Teol. ab Heinsio recedunt. In margine edition. Colon. ex cod. ms. voce est pro diversa lectione. 554. Rat., memorent. 555. Iuvenalis satyra cit., Nec dubie tanquam frugi laudatur avarus, Tanquam parcus homo, et rerum tutela suarum. 556. Ang., mendose, ceu scedula. 557. Avaritiam Bellonam vocat tanquam huius belli deam; mendacem vero, quia facta est virtus specie. 560. Apud alios anguineos reperies, apud alios anguinos. 561. Bong. et Erf., formam; supra rabiem. Ald., intenta furori. 562. Vienn., et rapere est. Graecis κλέπτης est fur, a quo κλέπτειν, et Latine clepere. 563. Vienn., contra legem carminis, iacit. Ald. et Vat. C, iactat. Mar., Rat., Widm., lactet; plerique iactet. 565. Vienn., Ang., Vat. C, obsistente metro, monstrumque ferale: quod Weitzius edidit secutus solum Bong., ac professus, in reliquis esse monstrum ferale. 566. In re simili Hamartig. vers. 427: Sub foedere falso Tristis amicitiae primum socia agmina credunt, ex Virg. lib. II Aeneid. In Aldo error est caput pro capit. 571. Ald. et Fabr., vocet; alii, notet. Vienn., notet laevum, non bene. Nebrissa in anceps notat scilicet erat. Alii cum Giselino aliter distinguunt, ut lethum lubricet inosrtos visus. ] Non illum generosa tribus, non plebis avitae |
| 543 | Iuvit Iuda parens, Christo quandoque propinquo |
| 544 | Nobilis, et tali felix patriarcha nepote. |
| 545 | Queis placet exemplum generis, placeat quoque forma |
| 546 | Exitii: sit poena eadem, quibus et genus unum est. |
| 547 | Quid moror aut Iudae populares, aut populares |
| 548 | Sacricolae summi (summus nam fertur Aaron) |
| 549 | Fallere fraude aliqua, Martis congressibus impar? |
| 550 | Nil refert, armis contingat palma, dolisve. |
| 551 | Dixerat, et torvam faciem, furialiaque arma |
| 552 | Exuit, inque habitum sese transformat honestum. |
| 553 | Fit virtus specie, vultuque, et veste severa, |
| 554 | Quam memorant frugi, parce cui vivere cordi est, |
| 555 | Et servare suum: tanquam nil raptet avare, |
| 556 | Artis adumbratae meruit, ceu sedula, laudem. |
| 557 | Huius se specie mendax Bellona coaptat, |
| 558 | Non ut avara lues, sed virtus parca putetur: |
| 559 | Necnon et tenero pietatis tegmine crines |
| 560 | Obtegit anguinos, ut candida palla latentem |
| 561 | Dissimulet rabiem, diroque obtenta furori, |
| 562 | Quod rapere, et clepere est, avideque abscondere parta, |
| 563 | Natorum curam dulci sub nomine iactet. |
| 564 | Talibus illudens male credula corda virorum |
| 565 | Fallit imaginibus; monstrum ferale sequuntur, |
| 566 | Dum credunt virtutis opus: capit impia Erinnys |
| 567 | Consensu faciles, manicisque tenacibus arctat. |
| 568 | Attonitis ducibus, perturbatisque maniplis, |
| 569 | Nutabat virtutum acies errore biformis |
| 570 | Portenti, ignorans, quid amicum credat in illo, |
| 571 | Quidve hostile notet: lethum versatile, et anceps |
| 572 | [ 573. Operatio, largitas pugnat contra avaritiam, et spolia eius pauperibus erogat, I. 574. Pugnam, bellum, I. 575. Militiae, exercitus, I. 576. Triste, acerbum, I. 578. Induviis, indumentis, I, Mar. 583. Fenore, pignore, I. 584. Virtutis, operationis, I.---Impos, impotens, Mar. 585. Haesit, dubitavit, I. 587. Calcatrix, operatio.---Fatiscat, deficiat, I. 590. Nodis, brachiis.---Obliso, arctato, I. 591. Gulam, guttur, I. 593. Rapta, rupta, I. 596. Illa, largitas avaritiam genibus, et calcibus perfodit, I. ] [572. Fabr., Egm., Bong., incertus; tunc distinctione Nebrissae utendum est, quanquam ipse Nebrissa intelligit, aciem lubricare incertos visus. Post hunc versum in Mar. et Rat. titulus est Operatio. 573. Ald., dum subito. Fuld., tum subito. In antiquis editis, miseratio; in mss., operatio. Sichardus ante Giselinum hanc vocem restituit. Alcimus Avitus de Laude virginitatis eadem voce utitur, et alii antiquiores, Tertullianus, Cyprianus, Optatus Milevitanus, Paulinus; de qua voce confer Rosweydum in not. ad S. Paulinum pag. 763 et seqq. ad verba FIDELIUM OPERATIO. Hinc opera misericordiae, et titulus libri S. Cypriani de Opere et Eleemosynis. Origo nominis, ut nonnulli putant, ex Marci XIV, 6: Bonum opus operata est. 574. Weitzius cum Bong. et Erf., capescit. Scribendum cum caeteris capessit. 575. In vetustiore Boh., prima duello, quod Gallandius in notis sibi placere ait, quod praecesserit postrema. 576. Fabr., tam triste. Barthius, lib. XII Advers., cap. 41, ex hoc loco observat, Christianos manum imponere simpliciter usurpasse pro absolvere: Extremam manum imponere veteres dicebant, vel summam, aut supremam. 577. Vienn., deiecerat; melius reiecerat. 578. Ald., Fuld., Vat. C, exuviis pro induviis, cuius glossa in Mar. est indumentis. Bong., Vat. C, multo se fasce levarat. Vat. H, male, induviis, multo et fasce levarat; nec melius Vat. G, induviis, et multo se fasce levarat. Imitatio est Maronis ecl. 9, Ego hoc te fasce levabo. 580. Ald., Widm. supra, Bong., miserendo In nonnullis vulg., inopes. 581. Vienn., male prodiga. Sensus omnino postulat bene prodiga. 582. Put. et Thuan., ditata fidem, quem Graecismum nostri praecipui, Alex., Mar., Rat., aliique non agnoscunt: neque agnoverant alii ante Heinsium, qui illum expressit. In Erfurt., aspectabat inanes. 583. Rat., aeternam memorans. Weitz. cum solo Erfurt. a vet. manu, reddendo, minus bene. De fenore in coelis redituro vide Matth. XIX, 21 et 29. 584. Ald. et vett. edd., fulmen inopsque, quod in Erfurt. glossam refert pro impos. In Vat. C et Sich., fulmen et inops, quod respuit ratio carminis. In aliis impos, cuius glossa in Mar. impotens. 585. In Rat. corrector aliquis inepte avara lues pro avaritia; putaverat fortasse, ultimum a in avaritia carmini obstare. 586. Erfurt., fraudi, quod non displicet Heinsio, qui eam lectionem ex Egmondano petit, nisi male intellexerit Weitzium, qui solum Erfurtensem per E allegat. Vid. not. adversus 555 et 593. Aluds, Gis., Bong., Ang., Vat. C, restat. Heinsiani, Mar., Rat., Alex., Weitz. aliique, restet. 587. Calcatrix ut ama rix, et similia. Calpurnius usurpavit calcator. Apud Weitzium in glossa mendum est speratio pro operatio. 590. Aldus, eliso gutture. Weitzius, obliso robore, cum Widm., in quo supra est gutture. Legere praestat cum aliis obliso gutture. 591. Erfurt., compressa ligabat Vincla lacertorum sub mentum faucibus arctis. Bong., Ang., compressa ligabant. 593. Vienn., sanguine rupto; Rat., Boher. vetustior, Widm. a secunda manu, rupta. Weitz. cum Erfurt. (non Egmond., ut Heinsius putavit) scribere voluit rumpta, quod abhorret. Egmondanus et alii Heinsiani, rapta, quod habet Mar., Ald., Gis., Vat. C et alii. Pal., Barth., raptam, velut dicat (inquit Barthius) instar talis, quomodo saepissime loquitur Apuleius. 594. Veu. Beda, lib. de Arte metrica, asserit veteres extulisse interecepto, ut quinta sede dactylus locaretur, quod non persuadet. Vide not. ad vers. 98. 596. Erf., Vienn., genibus, et calcibus. 598. Nostri praestantiores. Alex., Mar., Rat., aliique, exstincto, probe. In Put., exuncto, in Erf., exuto, quod in Egm. exstare ait Heinsius, qui fortasse deceptus est Egmondanum accipiens pro Erfurtensi, quem Weitzius laudat. Fallitur etiam Chamillardus, qui exstincto legi in ms. regio Parisiensi, sive Put. affirmat. Heinsius putat legendum exuto, quia Prudentius eo verbo in re simili usus est, et idem Paulinus, et Tertullianus usurparunt. Sed ea ratio non est satis efficax: siquidem similia exempla in exstincto possent proferri. Barthius legit exuncto. Cellarius ex Heinsii coniectura exuto. Suspicor antiquum esse verbum exucto, quod etiam lego in Helpidio: Curva nec exucto sulcabitur ore senectus; et fortasse inde Hispani dicunt eniuto id quod siccum est, et quasi sine succo. Fortasse etiam exucto est quasi exsucto ab exsugo. ] Lubricat incertos dubia sub imagine visus. |
| 573 | Cum subito in medium frendens Operatio campum |
| 574 | Prosilit auxilio sociis, pugnamque capessit |
| 575 | Militiae postrema gradu, sed sola duello |
| 576 | Impositura manum, ne quid iam triste supersit. |
| 577 | Omne onus ex humeris reiecerat, omnibus ibat |
| 578 | Nudata induviis, multo et se fasce levarat: |
| 579 | Olim divitiis gravibusque oppressa talentis, |
| 580 | Libera nunc miserando inopum, quos larga benigne |
| 581 | Foverat, effundens patrium bene prodiga censum. |
| 582 | Iam loculos ditata fide spectabat inanes, |
| 583 | Aeternam numerans redituro fenore summam. |
| 584 | Horruit invictae virtutis fulmen, et impos |
| 585 | Mentis Avaritia stupefactis sensibus haesit, |
| 586 | Certa mori: nam quae fraudis via restet, ut ipsa |
| 587 | Calcatrix mundi, mundanis victa fatiscat |
| 588 | Illecebris, spretoque iterum sese implicet auro? |
| 589 | Invadit trepidam virtus fortissima duris |
| 590 | Ulnarum nodis, obliso et gutture frangit |
| 591 | Exsanguem, siccamque gulam: compressa ligantur |
| 592 | Vincla lacertorum sub mentum, et faucibus arctis |
| 593 | Extorquent animam: nullo quae vulnere rapta |
| 594 | Palpitat, atque aditu spiraminis intercepto |
| 595 | Inclusam patitur venarum carcere mortem. |
| 596 | Illa reluctanti genibusque, et calcibus instans, |
| 597 | Perfodit et costas, atque ilia rumpit anhela. |
| 598 | Mox spolia exstincto de corpore diripit, auri |
| 599 | [ 601. Nummos, denarios, I. 603. Tenues, pauperes, I. 606. Procinctum, parationem belli, vel conventum, I. 609. Postulet, indiget, I. 611. Recreet, sustinet, I. 614. Tunicae alterius, significant igitur duae tunicae dubitationem fidei; ut qui Christum induit, vestimenta perfidiae non attingat, I. 615. Nec te sollicitet, sufficit diei sua malitia, I. 617. Ut, quomodo, I. 622. Facies, imago, I. 625. Lucifluum, luciferum, Iso. 626. Invitiabilis, inviolabilis vitae, Iso. 628. Suppeditare, dare.---Indiga, egentia.---Fovere, refocillare, I. 630. Inficiatrix, negatrix, corruptrix, I. 631. Depulsae, omnes.---Solum, pulverem terrae, Iso. 632. Discingitur, discessit, I. ] [599. Erf., Barthii codex, Palat., recocta, minus bene. 600. Put., materiam. Idem et Egm., tiniis, quod alias in optimis exemplaribus ita exaratum Heinsius invenerat. Puteanus etiam scribit marsuppia. Nos orthographiam communiorem sequimur. Aldus, mendose, cinctis, pro tineis. Idem Ald., Gis., Weitzius, etiam, neque dissentit Heinsius. Fortasse verior est lectio Vienn. et aliorum, tineis et iam marsupia; saepe in codicibus veteribus dictiones coniunguntur, ut non facile appareat quandoque, sitne una, an duplex. 601. Fuld., Widm. supra, subducta aerugine. 604. Bong., Sich., multum exsultante, nullo sensu. Ex Fuld., tum pro tunc notat Weitzius. 606. Rat., iusti discedite sine et. 607. Codex Barthii mendosus hoc loco causa militanti. 608. Mar., Sich., Bong., illuvie; rectius, ingluvie. 609. Weitz., supra quam. Ald., Gis., Ang., alii, postulat. Vide Columbanum carmine contra Avaritiam. Sententia aurea est, sed pervulgata, magisque in ore hominum quam in vita conspicua. 610. Ald., et simplex. Votum hoc est Pauli epist. I ad Timoth. VI, 8: Habentes autem alimenta, etc. Vestis una etiam exprimitur ex consilio evangelico Matthaei X, 9 et 10. 612. In Fuld., non trahat ultra. In edit. Coloniensi ad marginem lego Ald. naturam. Explicari potest, Non trahat extra naturam. Sed Aldus meus habet naturae. Rursus duplex editio Aldina coniici potest. 613. Erf., non tollito. Fuld., nec tollito, non ita bene. Expressa sententia est ex Evangelio Matth. loc. cit.; Marc. VI, 8 et 9; Luc. IX, 3; et XXII, 35. 614. Heinsiani, et nostri praecipui, ito, cum Sich., Weitz, et aliis. Ald., Gis. in textu, esto, quod est glossema in Erfurt. Weitzius excudit tonicae, quia ita legit in Bong., quod ridiculum est. 615. Aemulatus est nostrum Columbanus: Nec te sollicitet circumflua copia rerum. Albertus. Eyb non bene, ne te sollicitet, peius vero vers. seq. deserit pro defuerit. 616. Egm., Erf., Palat., Barthius, cum sole diurno. 619. Oxon., non defore vitae. Vide Matth. VI, 26, et X, 29. 623. Tres vetustiores Heinsiani, Pal., Weitz., Barthius, Vat. II, addubitas. Ald., Gis., Ang., Vatt. C, F, G, O, et Albertus Eyb., an dubitas. Mar., Rat., Alex., Sich., Bong., Widm., at dubitas. Fuld., ast dubitas. Vienn., nec te, male, pro ne te. Idem deseret pro deserat. 624. Ald., Bong., vitae dator est dator escae. Ita Eyb in Margarita poetica. In Aldo male interpungitur vitae dator, est dator escae. In Vat. C, vitae dator, et dator escae deest verbum substantivum est. 625. Weitzius cum solo Widm. a prima manu, quaerite lucifluum. Glossa Isonis diversa est lectio. 626. Erfurt., Ald., alit. Mar., Rat., Alex., Vat. H, Barthius, Put., Weitzius, Heins., Widm. a prima manu invitiabilis. Rott. prior. Vienn., Sich., insatiabilis. Heinsiani plerique, Ald., Erfurt., Widm. supra, Ang., Vat. G, Eybelius, Torn. inviolabilis. In Vat. BB, inviolabilis orbis, supra aliter aevi. Sententia horum versuum ex Matth. VI, 33: Quaerite ergo primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis. 630. Heinsiani meliores, Alex., Mar., Weitz. aliique, placitae. Aldus, Gis., Vat. C aliique, placidae. 631. Fuld., evertere solum. Legendum vertere. Isonis glossa est pulverem pro solum. Vide quae notavi ad Cathem. hymnum 3, vers. 129. 632. Ald., Vat., C, Fabr., Bong. a secunda manu discinditur. Ita etiam in vet. lib. legit Gifanius: Sed ex versu sequenti patet praeferendum discingitur. ] Sordida frusta rudis, nec adhuc fornace recoctam |
| 600 | Materiem: tineis etiam marsupia crebris |
| 601 | Exesa, et virides obducta aerugine nummos |
| 602 | Dispergit servata diu, victrix et egenis |
| 603 | Dissipat, ac tenues captivo munere donat. |
| 604 | Tunc circumfusam vultu exsultante coronam |
| 605 | Respiciens, alacris media inter millia clamat. |
| 606 | Solvite procinctum, iusti, et discedite ab armis: |
| 607 | Causa mali tanti iacet interfecta, lucrandi |
| 608 | Ingluvie pereunte, licet requiescere sanctis. |
| 609 | Summa quies nil velle super, quam postulet usus |
| 610 | Debitus: ut simplex alimonia, vestis et una |
| 611 | Infirmos tegat, ac recreet mediocriter artus, |
| 612 | Expletumque modum naturae non trahat extra. |
| 613 | Ingressurus iter peram ne tollito, neve |
| 614 | De tunicae alterius gestamine providus ito: |
| 615 | Nec te sollicitet res crastina, ne cibus alvo |
| 616 | Defuerit: redeunt escae cum sole diurnae. |
| 617 | Nonne vides, ut nulla avium cras cogitet, ac se |
| 618 | Pascendam, praestante Deo, non anxia credat? |
| 619 | Confidunt volucres victum non defore viles, |
| 620 | Passeribusque subest modico venalibus asse |
| 621 | Indubitata fides, Dominum curare potentem, |
| 622 | Ne pereant: tu cura Dei, facies quoque Christi, |
| 623 | An dubitas, ne te tuus unquam deserat auctor? |
| 624 | Ne trepidate, homines; vitae dator, et dator escae est. |
| 625 | Quaerite luciferum coelesti dogmate pastum, |
| 626 | Qui spem multiplicans alat invitiabilis aevi, |
| 627 | Corporis immemores: memor est, qui condidit illud, |
| 628 | Suppeditare cibos, atque indiga membra fovere. |
| 629 | His dictis curae emotae, metus, et labor, et vis, |
| 630 | Et scelus, et placitae fidei fraus inficiatrix, |
| 631 | Depulsae vertere solum. Pax inde fugatis |
| 632 | Hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis |
| 633 | [ 633. Ilia, intestina.---Zonis, cingulis, I. 635. Privata, specialis, I. 636. Cornicinum, tubae silent: gladii reconduntur in vaginas, I. 638. Suda, serena.---Sine nube diei, perturbationis; sine vindicta; dies diei eructat verbum, I. 639. Purpuream, virtutum legio gaudet, victo certamine, I. 643. Profundum, altitudinem, I. Sublimitatem, Mar. 644. Dat, concordia iubet reducere vexilla in castra, I. 645. Aquilas, vexilla.---Cogi, congregari, I. 646. Nunquam, turmae psallentium equitum, ac pedestrium, I. 647. Bifida, bina, I. 651. Ponti, maris.---Minacis, perturbationem semper imminentem significat, I. 653. Extima, exteriora, I. 655. Nilicolas, Aegyptiacos, qui Nilum colunt. Aegyptii significant diaboli instigationes, I. 656. Unda, gratia divina, per quam evaserant, Iso. 663. Resultant, exsultant, I. 667. Astu, ferro, vel astutia, I. 668. Tempestas, persecutio, I. 671. Stipata, circumdata, I. ] [633. Pro exfibulare solum Prudentium laudat Forcellinus. Otium indicatur. 634. Weitzius cum Gifanio, vestis et usque non vestis ad usque. Gifanius verbo DISCINDO affirmat, usque pro ad usque eleganter dici; et verbo VESTIS asserit, veteres ita usurpasse cuius ignoratio mendum in Prudentio pepererit. Displicet id Heinsio, nec mihi sane placet. 635. Erfurt., temperat et rabidum. 637. Giselinus, sedato pulvere sine et. 638. In Erf., nuda; ad marg., suda. 640. In nonnullis vulg. agmina casta simul, cum Egm. 642. Apocalypsis III, 21: Qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno eius. In Mar. et Alex., arce, cum tribus veterrimis Heinsianis, quod placet: hoc est, in arce aetheris. Heinsius nescio cur suspicatur arces, cum habeat arcem in plerisque. Barthius, lib. V, cap. 12, legit arcem, et affert glossam, id est imperium. 643. Ald., Fabr., portum; et Nebrissa interpretatur pro regno coelesti, quia portus quo profundior, eo securior. Vera lectio patrium profundum, cuius glossa in Mar., id est sublimitatem. Vide Gifanium Ind. Lucret., verbo PROFUNDUM. Post hunc versum in Mar. inscriptio Concordia. 646. Aldus excuderat spes; emendavit recte species. Idem, Deus ulli. Ang., decus unquam. Verior lectio nec par decus ulli. 648. In Vat. II, mendose Duceret hordinibus peditum stupere catervas. 650. Giselinus monet hunc versum non esse sententiae superiori annectendum, ut alii inepte fecerant. Historiam sacram habes cap. XIV Exodi. 651. In nonnullis vulg., minantis. 653. Erfurt., callis; supra, calcis. 654. Weitzius cum Erf., Widm., repulso, supra relapso tam in Erf. quam in Widm. Caeteri, relapso; Put., relaxo. 655. Erf., Niliacos; idem et Barthius, dependeret imo. 656. Natatus nomine usus est Apoth. vers. 684. Eodem nomine substantive utitur Statius Silv. lib. I, silv. 3 et 5. 662. Actum hac de re hymno 5 Cath., vers. 65 et seqq. 664. Piccarti codex, multimodis. 665. Ang., ad belli fauces castrensis. Ex his carminibus colligit Barthius, militem fuisse Prudentium. vel certe ab eo scite describi portam castrensem ait, quia in castris militaverat. Confer vitam Prudentii in prolegom. Plures erant portae in castris; de quibus Turnebus lib. XXX Advers., cap. 24, Lipsius de Militia Rom. lib. V, dial. 5. Post hunc versum in Mar. titulus Discordia, et charactere minuto cognomento haeresis. Ita etiam in Rat. 667. In quibusdam vulg., hinc pro hic. 669. Ald., vexavit; alii, vexaret. Apud Aldum et alios hoc loco titulus Concordiae et discordiae pugna. 670. Erf., non bene, inter consertos ] Terror, et avulsis exfibulat ilia zonis, |
| 634 | Vestis ad usque pedes descendens defluit imos, |
| 635 | Temperat et rapidum privata modestia gressum. |
| 636 | Cornicinum curva aera silent: placabilis implet |
| 637 | Vaginam gladius: sedato et pulvere campi |
| 638 | Suda redit facies liquidae sine nube diei, |
| 639 | Purpuream videas coeli clarescere lucem. |
| 640 | Agmina casta super vultum sensere Tonantis |
| 641 | Arridere hilares, pulso certamine, turmae, |
| 642 | Et Christum gaudere suis victoribus arce |
| 643 | Aetheris, ac patrium famulis aperire profundum. |
| 644 | Dat signum felix Concordia, reddere castris |
| 645 | Victrices aquilas, atque in tentoria cogi. |
| 646 | Nunquam tanta fuit species, nec par decus ulli |
| 647 | Malitiae, cum dispositis bifida agmina longe |
| 648 | Duceret ordinibus, peditum psallente caterva, |
| 649 | Ast alia de parte equitum resonantibus hymnis. |
| 650 | Non aliter cecinit respectans victor hiantem |
| 651 | Israel rabiem ponti post terga minacis, |
| 652 | Cum iam progrediens calcaret littora sicco |
| 653 | Ulteriora pede, stridensque per extima calcis |
| 654 | Mons rueret pendentis aquae, nigrosque relapso |
| 655 | Gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, |
| 656 | Ac refluente sinu iam redderet unda natatum |
| 657 | Piscibus, et nudas praeceps operiret arenas. |
| 658 | Pulsavit resono modulantia tympana plectro |
| 659 | Turba Dei, celebrans mirum, ac memorabile saeclis |
| 660 | Omnipotentis opus, liquidas inter freta ripas |
| 661 | Fluctibus incisis, et subsistente procella |
| 662 | Crescere, suspensosque globos potuisse teneri. |
| 663 | Sic, expugnata vitiorum gente, resultant |
| 664 | Mystica dulcimodis virtutum carmina psalmis. |
| 665 | Ventum erat ad fauces portae castrensis, ubi arctum |
| 666 | Liminis introitum bifori dant cardine claustra. |
| 667 | Nascitur hic inopina mali lacrymabilis astu |
| 668 | Tempestas, placidae turbatrix invida Pacis, |
| 669 | Quae tantum subita vexaret clade triumphum. |
| 670 | Inter confertos cuneos Concordia forte, |
| 671 | Dum stipata pedem iam tutis moenibus infert, |
| 672 | Excipit occultum vitii latitantis ab ictu |
| 673 | [ 673. Mucronem, sicut sicarii habent breves gladios.---Squalentia, nitentia, Iso. Splendentia, Mar. 675. Hamis, circulis, I. 676. Tenacia, firma, I. 678. Rara, parva, vel tenuis, I. 679. Commissura, coniunctura, vel flexura, Iso. 689. Sicam, gladius est, in medio capulum habens, et hinc inde acutus, I. 691. Vitalia, viscera, I. 692. Extima, extrema, I. 697. Bello, ferro, I. 702. Cominus, iuxta, vet propius.---Ore, in facie, I. 706. Exquirens, interrogans, Iso. 707. Sectam, doctrinam, dogma, I. 708. Cuiatis, de qua gente missa esset; vel cuius gentis, I. ] [673. In Rat. corrector poetices ignarus pro laevo in latere posuit latere in laevo, non advertens, postremum e recte in latere produci posse ob duas consonantes dictionis sequentis, quod familiare est Prudentio. 674. Alii, subtegmine; alii, subtemine. Vide scriptores rei orthographicae, sive lexicographos. 675. In Erf., mendum ambierent. 679. In edit. Colon. ad oram, Ald. coniunctura. Aldus meus, commissura. 681. Mar. a secunda manu, intulit huc vulnus, a prima manu hoc vulnus. 683. Fabr., laetos; melius nostros. Gifanius Fabricio consonat Indic. Lucr. 684. Innuit Prudentius, latenter irrepere interdum discordiam sub amicitiae simulatione. Observat Weitzius, poetam attingere morem militiae, ut diversa diversi milites veste uterentur; uti alios non paucos militiae mores hoc carmine exposuit. 685. Virgilius lib. VIII Aeneid., vers. 702: Et scissa gaudens vadit discordia palla, Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. Petronius in Satyrico: Et moerens lacera concordia palla. Heinsiani, Alex., Vatt. G, O, Ald., Rat. a prima manu structum et serpente, quasi instructum a struo. Usus etiam est in hymno S. Laurentii, vers. 176: Structos talentis ordines. Mar., Rat. a secunda manu, Ang., Weitz., strictum et serpente. Vat. C, palla structum serpente. Vat. BB, et structum serpente. Gifanius apud Heinsium, et structum. 686. Mar., medio, perperam. Vetustiores Heinsiani, Alex., Vienn., Rat., Mar., Gis., Weitz., aliique, iacebant. Aldus, Fuld., Vat. C, iacebat. 687. Widm., oleo; supra olea. Pacis insigne olea est, qua discordia praecingitur sociam mentita figuram. Secunda in redimitos producitur, raro, et haud scio, an unico hoc exemplo. Posset legi coronatos, nam saepe alias Prudentius corripit secundam in redimire. Sed nihil mutandum. 688. Ald., Fabr., Widm., Ang., respondit. 690. Ald., tanto in numero. Mar., tanto ex numero. Rat., et solam tanto e numero. Vienn., te solam e tanto numero. Plerique, te solam tanto e numero. 695. Giselinus in vetustis omnibus, quos vidit, invenit prospera nostra. Idem Heinsiani, et nostri. Ald. et alii vulg., pectora. Barthius quoque legit prospera nostra vulnerat, et observat. vulnerare ad res etiam inanimas trahi, ex Eutropio lib. X de Iuliano: Fuerunt nonnulli, qui vulnera eius gloriae inferrent, et Symmacho lib. II, epist. 30: Siciliense negotium vulneratum. Similia exempla quivis poterit invenire. 697. Mar., ferro sedasse fortasse melius, quam bello. Intelligo tamen idem esse ferro sedasse ac bello sedasse; alioquin bene est bello, praesertim cum sequatur pace. 699. Widm. supra, castos pro moestos. Arator lib. II: Sed et acrior hostis Intus erit, graviusque malum discordia portat, Quae vulnus sub pace creat. 704. Vienn., et deprensa fuit. Ald., Gis., Weiz., Ang., Vat. C, Rat., et deprensia tremit. Mar., Ang. cum tribus vetustioribus Heinsii, et deprensa tremunt. Id tenent recentiores. 708. Ald., et iussu. In Vat. C abrasum est unum verbum, sive iussu, sive potius missu, quod exstat in omnibus aliis. Ang., venerat ipsa; Mar., Rat., a prima manu, venerat illa. Caeteri, venerit illa. 709. Vienn., male, discordia discors. 710. In Rat., corrector, de quo saepe, a Styge duco genus, prioribus abrasis, ne scilicet prima in heresis corripiatur, quam toties noster corripit. ] Mucronem laevo in latere, squalentia quamvis |
| 674 | Texta catenato ferri subtemine corpus |
| 675 | Ambirent, sutis et acumen vulneris hamis |
| 676 | Respuerent, rigidis nec fila tenacia nodis |
| 677 | Impactum sinerent penetrare in viscera telum. |
| 678 | Rara tamen chalybem tenui transmittere puncto |
| 679 | Commissura dedit, qua sese extrema politae |
| 680 | Squama ligat tunicae, sinus et sibi conserit oras. |
| 681 | Intulit hoc vulnus pugnatrix subdola victae |
| 682 | Partis, et incautis victoribus insidiata est. |
| 683 | Nam, pulsa culparum acie, Discordia nostros |
| 684 | Intrarat cuneos, sociam mentita figuram. |
| 685 | Scissa procul palla, structum et serpente flagellum |
| 686 | Multiplici, media camporum in strage iacebant. |
| 687 | Ipsa redimitos olea frondente capillos |
| 688 | Ostentans, festis respondet laeta choreis: |
| 689 | Sed sicam sub veste tegit, te, maxima virtus, |
| 690 | Te solam tanto e numero, Concordia, tristi |
| 691 | Fraude petens, sed non vitalia rumpere sacri |
| 692 | Corporis est licitum: summo tenus extima tactu |
| 693 | Laesa cutis, tenuem signavit sanguine rivum. |
| 694 | Exclamat virtus subito turbata: Quid hoc est? |
| 695 | Quae manus hic inimica latet? quae prospera nostra |
| 696 | Vulnerat, et ferrum tanta inter gaudia vibrat? |
| 697 | Quid iuvat indomitos bello sedasse furores, |
| 698 | Et sanctum vitiis pereuntibus omne receptum, |
| 699 | Si virtus sub Pace cadit? Trepida agmina moestos |
| 700 | Convertere oculos: stillabat vulneris index |
| 701 | Ferrata de veste cruor, mox et pavor hostem |
| 702 | Cominus astantem prodit: nam pallor in ore, |
| 703 | Conscius audacis facti, dat signa reatus, |
| 704 | Et deprensa tremunt languens manus, et color albens. |
| 705 | Circumstat propere strictis mucronibus omnis |
| 706 | Virtutum legio, exquirens fervente tumultu |
| 707 | Et genus, et nomen, patriam, sectamque, Deumque, |
| 708 | Quem colat, et missu cuiatis venerit. Illa |
| 709 | Exsanguis, turbante metu, Discordia dicor, |
| 710 | Cognomento Heresis: Deus est mihi discolor, inquit. |
| 711 | [ 711. Nunc, interdum.---Modo, interdum, Iso. 717. Pilo, mucrone, Iso. 718. Cuspide, hasta, I. 722. Coeno, luto.---Exhalante, fetente.---Cloacis, fossis, lacubus vel latrinis; lacus, excipiens sordes in medio civitatis, cloaca dicitur, Iso. 726. Secundis, prosperis, I. ] [712. Vat. L et Fuld., complacet, male; nec melius Vat. D, Cum placet aerius est, et de phantasmate visus. 713. Vienn., Fuld., haut innata; alii, aut innata. Apud Heinsium Thuan. a manu secunda, animam, nullo sensu; Rott., haut innata. Mar., Rat. a prima manu, nomen, minus bene. Discordia argute ait, sibi Deum esse numen, hoc est, verum Deum, quoties vult ludere, non cum serio agit. Alii distinguunt ludere numen. 714. Ita Mar., Barthius, Put., et Thuan. cum tribus Weitzii, Egm., Erfurt. et Widm., quos ipse sequitur. Aldus, Ang., Vatt. C, G, L, Praeceptor Belial mihi est, domus est plaga mundi. In priore Rott., Praeceptor Belial mihi sit, domus, et plaga mundus. In altero, Praeceptor Belial mihi adest, domus, et plaga mundi. Vat. D cum priore Rott. facit. Vatt. F, O, Praeceptor Belial mihi, domus, et plaga mundus. In quibusdam vulg., Praeceptor Belial mihi fit, domus est plaga mundi; in aliis, Est mihi praeceptor Belial, domus est plaga mundi. Chamillardus edidit, repugnante metro, Praeceptor Belial mihi, domus et plaga mundus. Idem a Gallandio exscriptum, cui tamen magis placebat telestichium Aldi in hoc versu, Praeceptor Belial mihi est: domus est plaga mundi. At vitium carminis in principio versus, quem excudit, deprehenditur. In Rat. corrector improbus, Est mihi praeceptor Belial, abrasis prioribus: tum prisca manu, domus et plaga mundus. Giselinus 2 edit. primum excudit, Est mihi praeceptor Belial, domus est plaga mundi; postea in emendatis ex unico ms. optimum putavit, Praeceptor mihi Belial, domus et plaga mundi. 715. Fabr., blasphemica monstri. Certe blasphemia in plurali numero est: formandum ergo erit nomen blasphemium. Commodianus dixit etiam blasphemium, ignominium, infamium. 716. Fidei laudes egregias habes toto cap. XII Pauli ad Hebraeos. Intellige nihilominus, maiorem esse charitatem. 719. Weitzius cum solo Fuld., furialis bestia. Habebat hoc omnino Weitzius, ut saepe lectionem deteriorem eligeret, ex unico codice desumptam. 721. Aldus, corvisque edacibus. Alii melius, corvis quod educibus. Barthius, ultor pro ultro; non placet. 723. Mar. et Widm., quod trudat, in Mar. supra charact. minut., tradat. In Put. et caeteris Heinsianis, trudat, excepto Thuan., ubi tradat, quod in plerisque mss. et editis retinetur, nisi quod Teolius quatuor Vatt. pro trudat allegat. 724. Vienn., contra metrum, discissum feris; in Rat. idem, sed additum recenti manu, que; Weitzius temere amplexus est discissum feris, nostra lectione praetermissa, aut hac alia non mala discissumque feris cum Mar., Rott., Ang. In Vat. C error metri, discissumque foedis. 725. Aldus ediderat ruptis haeresis perit horrida membris, recte, nisi quod haeresis cum diphthongo scripsit. Correxit male secundis curis ruptis perit haeresi horrida membris: quae correctio Galiandium alios que fugit, qui contendunt Aldum legisse heresis perit. In Rat. eadem correctio recenti manu Giselinus poetam defendit contra Nebrissam, qui eum accusaverat, quod eamdem syllabam nunc longam, nunc faciat brevem: quippe Nebrissa cum Aldo legerat perit haeresis. Praeposterum verborum ordinem esse cum Giselino consentio ex mss., non ea ratione quam adducit, casum nominandi suo verbo debuisse praeponi. Post hunc versum Mar. et Rat. pro titulo, De fide et concordia. 726. Inter tot varias lectiones quae hic occurrunt difficile est quaenam verior sit definire. Lectionem quam damus tenent Heins., Gis., Chamillardus, aliique vulgati, et magna ex parte consentiunt libri veteres. Aldus, Compositis igitur rerum, morumque secundis In commune bonis tranquillae plebis ad unum Contigit hac statione frui, valloque foveri Pacificos sensus, et in otia solvere curas. Exstruitur. Vienn. cum Aldo, sed postquam intra tuta morari pro tranquillae plebis ad unum. Mar., Ang., Compositis . . . . . in commune bonis tranquillae plebis ad unum Sensibus in tuta valli statione locatis, Contigit hac statione frui, valloque foveri, Exstruitur. Ratisbonensis, Composito tandem postquam requiesse tumultu, quod est ab inepto correctore, prioribus erasis, ita tamen, ut appareat fuisse prius compositis; aliorum nullum vestigium. In commune bonis postquam intra tuta morari (corrector hunc versum induxit, non erasit) Contigit ac statione frui, valloque teneri (totus versus est a vetere librario, excepta voce teneri, quae est recenti manu), Pacificas virtutum acies, quas pestis iniqua Turbarat meditata dolos, et solvere curas In commune datum tranquillae plebis ad unum, omnia ab inepto correctore, prioribus erasis, praeter partem primae dictionis pacific. Nihil aliud notat Mariettus ex hoc codice Rat., in quo, ut puto, sequitur exstruitur, etc. Put., Rott., In commune bonis tranquillae plebis ad unum Sensibus in tuta valli statione locatis, Exstruitur. Egmondanus cum Giselino, sed a manu interpolatrice, tum in margine, Alius liber habet, In commune bonis, etc. (ut in Put.). Thuan. et Oxon. cum Giselino, sed post solvere curas addunt Sensibus in tuta valli statione locatis. Weitzius Giselino adhaeret, sed ait, valloque fovere pro valloque foveri. Heinsio placet Graecismus valloque foveri pacificos sensus. Widm., Compositis . . . . . In commune bonis tranquillae plebis ad unum In commune bonis, postquam intra tuta morari Contigit, ac statione frui, valloque fovere Pacificos sensus, et in otia solvere curas Sensibus in tuta valli statione locatis, Exstruitur. Versus Sensibus in tuta in Fuldensi ad oram notatus est. In Erfurth., In commune bonis postquam intra tuta morari Contigit, ac statione frui, valloque fovere Pacificos sensus, et in otia solvere curas, Compositis igitur rerum, morumque secundis, Exstruitur. Codex Piccarti, In commune bonis tranquilla et pace solutis Sensibus ut tuta valli statione locari Contigit, ac statione frui, valloque foveri, Exstruitur. Vat. C. In commune bonis tranquillae plebis ad unum Sensibus in tuta valli statione locatis In commune bonis postquam intra tuta morari. Reliqua, ut in Giselino. Vatic. D, In commune bonis tranquillae plebis ad unum (quod est a secunda manu; sequitur a prima): Contigit, ac statione frui, valloque foveri Pacificos sensus, et in omnia solvere curas Sensibus locatis valli in tuta statione (qui ordo verborum praeposterus est, et contra metrum) Exstruitur. Vat. F, Compositis . . . . . In commune bonis tranquillae plebis ad unum Sensibus in tuta valli statione locatis Contigit, ac statione frui, valloque foveri Pacifico sensus, et in otia solvere curas, Exstruitur. Vat. G cum Aldo, sed inserit versum Sensibus in tuta valli statione locatis inter versus Pacificos, et Exstruitur. Vat. L ut Vat. F, sed hac statione, et curam pro curas, et mendose sensus in otia. Vat. BB ut Vat. F, sed curam pro curas. Vat. O cum Giselino, addito versu Sensibus, etc., ante Exstruitur. Bonon., tranquillae plebis ad unum Sensibus in tota vallis statione locatis, Exstruitur, etc. Quis tantam in codicibus varietatem crederet? Heinsius duplicem editionem operum a Prudentio factam ex hoc loco suspicatur. ] Nunc minor, aut maior: modo duplex, et modo simplex: |
| 712 | Cum placet, aerius, et de phantasmate visus, |
| 713 | Aut innata anima est, quoties volo ludere, numen, |
| 714 | Praeceptor Belia mihi, domus, et plaga mundus. |
| 715 | Non tulit ulterius capti blasphemia monstri |
| 716 | Virtutum regina Fides: sed verba loquentis |
| 717 | Impedit, et vocis claudit spiramina pilo, |
| 718 | Pollutam rigida transfigens cuspide linguam. |
| 719 | Carpitur innumeris feralis bestia dextris: |
| 720 | Frustatim sibi quisque rapit, quod spargat in auras. |
| 721 | Quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro |
| 722 | Offerat, immundis coeno exhalante cloacis |
| 723 | Quod tradat, monstris quod mandet habere marinis. |
| 724 | Discissum foedis animalibus omne cadaver |
| 725 | Dividitur: ruptis Heresis perit horrida membris. |
| 726 | Compositis igitur rerum, morumque secundis |
| 727 | [ 727. Ad unum, ad unitatem, I. 731. Editiore, excelsiore, vel altiore, I. 732. Excitat, extollit, I. 744. Carbasa, pallia, I. 745. Stertens, dormiens, Iso. 746. Auribus, caritas virtutum turmas alloquitur.---Concio, congregatio.---Quidnam, cur, Iso. 753. Barbaries, gentilitas, I. 754. Premebat, ira et libido, I. 755. Privatis, specialibus.---Rure, foroque, in villis et civitatibus, I. ] [727. Glossa aliam lectionem respicit. 730. Fuld., construito media, perperam. Mos Romanorum exprimitur exstruendi in castris tribunal imperatoris cespititium: de quo Lipsius de Milit. Rom., Tacitus Annal. I: Simul congerunt cespites, exstruunt tribunal. Confer Vopiscum in Probo. Alii aggerem vocant, et poeta noster infra vers. 738. Pal. pro castrorum habet camporum, non ita bene. 731. Vienn., quod, id est, tribunal; alii, quem locum. 732. Mar., Angel., in speculum, non probo. Uterque, inde omnia, non male. 733. Heinsius probat circuminspicit ex Put. Sequor reliquos, qui bene referunt circumspicit cum Alex., Vat. C, Prag., Rat., Vienn. Teolius ait mss. habere circuminspicit, sed non explicat quinam sint, et an omnes ita habeant. 734. In Put. et Egm., huc; in Oxon., hinc: neutrum arridebat Heinsio. Barthius etiam legebat in suo ms. huc, sed sincerius putabat hunc, quod tenent nostri cum Aldo et aliis. Erfurt., tunc. 737. Cham., mendose, per sanctum. 738. Dictum ad vers. 730 de aggere, et tribunali cespititio. Huiusmodi tribunalium imagines exhibet Montfauconius tom. IV Antiq., pag. 103, qui aliquando pro opportunitate fuisse lapidem existimat. 739. In Vat. O deest que in populosque. In Fuldensi, conspicuaeque iubent populos, quod Weitzio placuit. 740. Rat., alacres e castris omnibus. 743. Weitzius, unum Fuldensem secutus, degenerem. 746. Heinsius cum Put. et Thuan. praetulit exspectant, qualia multa se restituisse ait apud priscos auctores ope membranarum. Sed cum utrumque recte dicatur, et nostri omnes Mar., Rat., Vienn., Alex, Ang., Vatt. C, F, G cum aliis mss. et editis ante Heinsium habeant exspectat, nihil mutandum est. 748. Vienn., victoribus addere. 749. Vienn., erupit, Ald., Fabr., primam in vocem. Ang., prima se voce, contra carminis rationem, et insolita phrasi. 750. In priore Boher., sat gloria; alii, iam gloria. 752. Heinsius Weitzium arguit, quod pro contigit intempestive huc revocaverit hoc habet, de quo ad vers. 53. At Weitzius praeter Widm. a prima manu, quem allegat, e nostris habet sibi consentientes Mar., Vienn., Rat. Gifanius Ind. Lucr. pag. 436, de incisione, sive inciso ex vet. lib. legit, Contigit exstincta multo certamine saeva. Cum Gifanio facit Vat. C. Non placet. 753. In editione Aldi, qua utor, nota est Marietti, ut opinor, quod urbs sancta videtur hic intelligi Roma, ex qua fugatam poeta dicit universam barbariem, seu gentilitatem. Confer initium lib. II adversus Symmach., Credebam vitiis, etc., et proleg. num. 69 et seqq. 755. Fuld., publica iam requies. Praeclara sententia, quippe evangelica, ex Matth. XII, 25: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. ] In commune bonis, postquam intra tuta morari |
| 728 | Contigit, ac statione frui, valloque foveri |
| 729 | Pacificos sensus, et in otia solvere curas: |
| 730 | Exstruitur media castrorum sede tribunal |
| 731 | Editiore loco: tumulus quem vertice acuto |
| 732 | Excitat in speculam, subiecta unde omnia late |
| 733 | Liber inoffenso circumspicit aere visus. |
| 734 | Hunc sincera Fides, simul et Concordia, sacro |
| 735 | Foedere iuratae Christi sub amore sorores, |
| 736 | Conscendunt apicem: mox et sublime tribunal |
| 737 | Par sanctum, carumque sibi supereminet aequo |
| 738 | Iure potestatis: consistunt aggere summo |
| 739 | Conspicuae, populosque iubent astare frequentes. |
| 740 | Concurrunt alacres castris ex omnibus omnes, |
| 741 | Nulla latet pars mentis iners, quae corporis ullo |
| 742 | Intercepta sinu per conceptacula sese |
| 743 | Degeneri languore tegat: tentoria apertis |
| 744 | Cuncta patent velis: reserantur carbasa, ne quis |
| 745 | Marceat obscuro stertens habitator operto. |
| 746 | Auribus intentis exspectat concio, quidnam |
| 747 | Victores post bella vocet Concordia princeps, |
| 748 | Quam velit atque Fides virtutibus addere legem. |
| 749 | Erumpit prima in vocem Concordia tali |
| 750 | Alloquio: Cumulata quidem iam gloria vobis, |
| 751 | O Patris, o Domini fidissima pignora Christi, |
| 752 | Contigit, exstincta est multo certamine saeva |
| 753 | Barbaries, sanctae quae circumsepserat urbis |
| 754 | Indigenas, ferroque viros, flammaque premebat. |
| 755 | Publica sed requies privatis rure, foroque |
| 756 | [ 756. Domestica, civilis, I. 757. Rem, statum, I. 759. Exotica, mortifera.---Tectis, coopertis, I. 760. Fissa, divisa vel separata, I. 761. Arcana, secreta.---Biformia, divisa.---Fibris, nervis, cogitationibus, I. 763. Conspiret, confirmet, I. 773. Probat, placet, I. 776. Servans, habens contra fratrem,---Votum, voluntatem, Iso. 777. Bile sub obliqua, felle sub obscuro, I. 778. Impendisse, dare, I. 781. Donat, dimittit, I. 782. Praecurrere gestit, praevenire festinat, I. 788. Tradit, docuit.---Columbis, Christianis, I. 789. Colubrum, diabolum, I. 790. Innocuis, virtutibus, vel columbis, I. ] [759. Ald., Gis., in vestris. Heinsiani et nostri cum Weitzianis, in nostris. In Mar., nec secta; alii, ne secta. Vox exotica Plautina est, ab aliis revocata. 760. Alex., Mar., Vatt. F, G, Giselinus ad marg., Heinsiani, fissa, excepto Thuan., in quo a manu prima, fusa, et Rott. priore, ubi fixa. Barthius quoque et Weitzius, fissa. Vat. C. scisa. Erfurt., Angel., Ald., Gis. a prima manu, scissa. Fissum appellabatur iecur caesae victimae, quo fortasse respicit vox fibris. 761. Widm. ad oram, infundit variis, minus bene. 762. Weitz. cum solo Erfurt., coniunctet. Cur non potius cum aliis coniungat? 764. Ald., medium intervenit. Legendum medius intervenit. Corrector ridiculus codicis Rat. fecit genus intervenit: siquidem arbitrabatur carmen non alio modo constare. Fuld., atque homini, atque Deo medius: non displicet. Ex huiuscemodi loquendi formula, atque sententia natum est vocabulum mediator de Christo. Vide Cath. hymn. 11, vers. 16. 765. Carneus nomine usus etiam est in Apoth. 771. Boetius imitatus videtur Prudentium lib. IV, metro 6: Si vis celsi iura tonantis Pura solers cernere mente, Aspice summi culmina coeli. Illic iusto foedere rerum Veterem servant sidera pacem . . . . Haec concordia temperat aequis Elementa modis. etc. 773. Testis huius rei Matthaeus, cap. V, vers. 23. Plerique, probat. Heinsius cum Thuan. rectius putat, et tenet probet. 775. Ald., flammivomis. Melius flammicomis cum scriptis. Sic Marius Victor lib. II in Genesim: Crinita incendia late Extendens. Et Iuvencus lib. IV: Ignicomaeque ruent stellae, et paulo post: Ornatu accinctae taedarum flammicomantum. In editione Parmensi mendum est flammicolis, quod in nota repetitur. 777. Bilis obliqua est perfida, dolosa, ut carmen obliquum. Consule lexica. Sententiam vide apud Paulum, I ad Corinth. XIII, 3. In Ald., Fabr. et Rat manu correctoris improbi, prosit Iesu. In not. ad vers. 764 observavi correctoris Ratisbonensis audaciam, qui genus pro medius invexit, ut Iesus esset trisyllabum. 779. Pergit poeta sententiam Apostoli ex eodem capite complecti. 781. Egm. et Pal., contra offensacula. Barthius, qui ita in suis membranis reperit, Non puto, inquit, CONTRA a librariis excogitatum. 782. Rursus Apostoli expositionem vides ex cap. IV Ephes. vers. 26. 783. Fuld., concitus; rectius, conscius. 784. Giselinus hoc loco monet, particulam quisqui, ut ipse scribit, facilioris intelligentiae causa ita a se fuisse positam, quamvis putet, Prudentium scriptum reliquisse quisque. Sane praestitisset non mutare, quod Prudentium scripsisse fatetur Giselinus: et mihi quidem difficilius intellectu videtur quisqui, quam quisque. Adisis not. ad hymn. VII Cathem., vers. 216. 786. Giselinus edit. 1 ad oram, facta ad donaria: et advertit in Commentariis edit. 2, donaria esse vel munera Deo consecrata. vel loca his muneribus destinata: loca dici posse sancta, dona vero non item, quod commendari debeant ab integritate et innocentia offerentis, adeoque hoc sensu facta ad donaria legi posse. Nihil moveor ea distinctione: etiam dona sancta dici valent non per se, sed quia Deo dicata. 787. Put., puro pro liquido. 789. Gifanius Ind. Lucr., verbo VESTIS. observat Lucretium dixisse vestis araneae, vestis anguis, ut Virgilius mira venustate exuviae anguis, et non minore elegantia Prudentius hoc loco vestis plumarum; quam tribuit draconi, sive serpenti aligero, hoc est daemoni. 790. Hoc etiam ex Matth. VII, 15: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Vide etiam cap. X, 16: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, etc. Quod autem Pal. legit ovibus pro avibus, falso id legit: nam illud pertinet ad sententiam priorem de avibus innocuis, et dracone. ] Constat amicitiis: scissura domestica turbat |
| 757 | Rem populi, titubatque foris, quod dissidet intus. |
| 758 | Ergo cavete, viri, ne sit sententia discors |
| 759 | Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis |
| 760 | Nascatur conflata odiis: quia fissa voluntas |
| 761 | Confundit variis arcana biformia fibris. |
| 762 | Quod sapimus, coniungat amor: quod vivimus, uno |
| 763 | Conspiret studio: nil dissociabile firmum est. |
| 764 | Utque homini, atque Deo medius intervenit lesus. |
| 765 | Qui sociat mortale Patri, ne carnea distent |
| 766 | Spiritui aeterno, sitque ut Deus unus utrumque: |
| 767 | Sic, quidquid gerimus mentisque, et corporis actu, |
| 768 | Spiritus unimodis texat compagibus unus. |
| 769 | Pax plenum virtutis opus, pax summa laborum, |
| 770 | Pax belli exacti pretium est, pretiumque pericli. |
| 771 | Sidera pace vigent, consistunt terrea pace: |
| 772 | Nil placitum sine pace Deo, non munus, ad aram |
| 773 | Cum cupias offerre, probat, si turbida fratrem |
| 774 | Mens impacati sub pectoris oderit antro: |
| 775 | Nec si flammicomis Christi pro nomine martyr |
| 776 | Ignibus insilias, servans inamabile votum |
| 777 | Bile sub obliqua, pretiosam proderit lesu |
| 778 | Impendisse animam: meriti quia clausula pax est. |
| 779 | Non inflata tumet, non invidet aemula fratri, |
| 780 | Omnia perpetitur patiens, atque omnia credit. |
| 781 | Nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat. |
| 782 | Occasum lucis venia praecurrere gestit |
| 783 | Anxia, ne stabilem linquat sol conscius iram. |
| 784 | Quisque litare Deo mactatis vult holocaustis, |
| 785 | Offerat imprimis pacem: nulla hostia Christo |
| 786 | Dulcior: hoc solo sancta ad donaria vultum |
| 787 | Munere convertens, liquido oblectatur odore. |
| 788 | Sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis |
| 789 | Pennatum tenera plumarum veste colubrum |
| 790 | Rimante ingenio docte internoscere, mixtum |
| 791 | Innocuis avibus: latet et lupus ore cruento |
| 792 | [ 795. Produnt, ostendunt, I. 796. Recensque, factus a discordia, I. 797. Furtiva, occulta; hoc ideo dixit, quia discoria latenter eam vulnerabat, I. 798. Casu, concordiae, I. 799. Secundis, prosperis, I. 800. Cesset, nunc, I. 802. Sua, propria, I. 804. Opus, domus.---Restat, nobis faciendum, I. 805. Proceres, virtutes,---Tandem, olim, I. 806. Belligeri, David, I. 807. Instituit, carnaliter.---Genitoris, David, I. 808. Regum, gentilium, I. ] [793. Vienn., anguineos; Ang. a prima manu, anguinos. Legendum agninos ab agno; qua voce utuntur Horatius, Plautus et alii. Barthius observat, funera esse caedes, latrocinia et pestilentiam apud L. Septimium de Bello Troiano. Lactantius, sive alius de Passione dominica: Sum factus homo, atque horrentia passus Funera. 794. In Rat., sese ostentant: quae lectio Marietto non displicebat, quia supra etiam vers. 688 de discordia ostentans, etc., cum tamen se occultaret. Argutius ista quam verius dicuntur, nisi fallor. Discordia ostentabat capillos olea frondente redimitos, quamvis falsam virtutis speciem induerit. Arius et Photinus hac arte feritatem suam occultabant. 798. Virgilius lib. V, vers. 700: Casu concussus acerbo, et vers. 869: Casuque animum concussus amici. Ut autem ego puto, poeta Hieronymi verba legerat dialog. adv. Lucif. num. 19: Ingemuit totus orbis, et Arianum se esse miratus est. Ponitur a Prudentio scite populus pro quacunque multitudine. Exempla vide in Lexicis. 799. Vienn. cum generosa; Aldus, tunc cum aliis. In nonnullis, tum. 801. Ex Heinsianis solus Thuan., sed defensa fide; caeteri, fides. Non intelligo cur recentiores, Chamillardus aliique vulg. amplexi fuerint fide: nam concinnior est sententia Concordia laesa est, sed defensa fides; quin et concordia sospes germanam comitata fidem sua vulnera ridet. Et fides quidem legitur in Mar., Alex., Weitzio cum suis, Sich., Rat., quamvis non ita clare, aliisque. In Vatt. C, G, fide, quod exstat in Vat. F a manu secunda. Giselinus, Aldum et Nebrissensem secutus, legit fide, etsi alii haberent sed defensa fides, quia, inquit, fides iam victrix defensione hic non indigebat, quam rationem arripuit etiam Teolius, putans probatiores Vatt. habere fide. Sed nihil inde conficiunt: nam asseritur, defensam ab omni vulnere esse fidem, laesa concordia; ideoque sequitur quin et concordia, etc. 803. Aemulatus est Maronem lib. IX, vers. 262: Nihil illo triste recepto. 804. Praestantiores Heins., Rat, a prima manu, Fabr., Vat. G, Picc., Alex., egregio, cum Gis. et aliis, Rat. supra, Mar., Vienn., Ald., Weitz., Vatt. C, F, et alii egregium. Utrumlibet teneas, licet, sive opus egregium, sive egregio labori. 805. Vienn., tantum: melius, tandem. 806. Vienn., belliger, mendose. Sermo est de Salomone pacifero haerede regni sub Davide belligeri. In duobus veterrimis Heins., in Egm. et Pal., quos Weitzius est secutus, inermus. Idem in Vatt. F, L, et Alex., ubi exaratur inhermus: et in codice Barthii, qui inermus scitius esse dicit quam inermis. Equidem inermus libenter ego, ut apud Virgilium vulgus et pectus inermum, non tamen improbaverim inermis in Ald., Mar., Rat., Vienn., plurimis Heinsianis, Gis., Vatt. C, BB. 807. In nonnullis vulg. ad marg., instruxit Salomon. 809. Erf., iam terso. Vat. C, traiecit verba; metrumque evertit, fundatur templum, et ara. 811. Alii scribunt Ierusales, alii Ierusalem, alii Hierusalem, sive Hierusales. Cauchius ex suo codice annotarat Ierusale, quod probare videbatur; Aldus, tunc hic Ierusalem. Giselinus, tunc et Ierusalem. Optimi et plerique sine et, et sine hic. Aldus, lustrata pro illustrata, Alex., Vat. O, Mar., Rat., Heinsiani, quietum, cum Weitzio et Giselino. Alii, quieto. Giselinus 1 edit. et ad oram 2 ed., Hierusalem templo tunc illustrata quieto. De quantitate syllabarum in Ierusalem non disputo. Barthius singularem lectionem ex suis membranis profert, Tunc templo Hierusalem illustratura quieto Suscepit iam diva Deum. Fridericus Besselius, Miscellan. syntagm.. pag. 31, legit quietum, et recte explicat de arca, quae a Salomone primitus illata templo est, ut sedem ibi fixam haberet, lib. I Reg., cap. 4, vers. 7: Timuerunt Philisthiim dicentes: Venit Deus in castra. Arcam, a Ieremia sepultam, nondum inventam esse, neque in secundo templo fuisse, neque a Tito in triumpho portatam, plerique interpretes affirmant. Eam intra arcum Titi esse expressam non solum aliqui interpretes Prudentii docuerunt ad vers. 538 Apoth., sed multi etiam scriptores antiquitatum Romanarum, ut alios omittam. Sed diligentissimus Villalpandus, re accuratius inspecta, deprehendit, arcam in arcu Titi non exhiberi: eos, qui aliter scripserunt, deceptos fuisse aut falsis aliorum narrationibus, aut quia ipsi arcum videntes mensam, quae ibi cernitur, putarunt esse arcam. Nonnulli non in parte, in qua est mensa, sed in parte adversa arcam collocant. Nihilominus Villalpando assentior: nam in recentioribus imaginibus arcus Titi arca nusquam describitur. Vide Riberam in Haggaeum, cap. 1, num. 15 et seqq., qui ipse videns arcum, aliquando deceptus est. ] Lacteolam mentitus ovem sub vellere molli, |
| 793 | Cruda per agninos exercens funera rictus. |
| 794 | Hac sese occultant Photinus, et Arrius arte, |
| 795 | Immanes feritate lupi: discrimina produnt |
| 796 | Nostra, recensque cruor, quamvis de corpore summo, |
| 797 | Quid possit furtiva manus. Gemitum dedit omnis |
| 798 | Virtutum populus, casu concussus acerbo. |
| 799 | Tum generosa Fides haec subdidit: Imo secundis |
| 800 | In rebus cesset gemitus: Concordia laesa est, |
| 801 | Sed defensa Fides: quin et Concordia sospes, |
| 802 | Germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet. |
| 803 | Haec mea sola salus: nihil hac mihi triste recepta. |
| 804 | Unum opus egregio restat post bella labori, |
| 805 | O proceres: regni quod tandem pacifer haeres |
| 806 | Belligeri, armatae successor inermus et aulae |
| 807 | Instituit Salomon: quoniam genitoris anheli |
| 808 | Fumarat calido regum de sanguine dextra. |
| 809 | Sanguine nam terso, templum fundatur, et ara |
| 810 | Ponitur, auratis Christi domus ardua tectis. |
| 811 | Tunc Ierusalem templo illustrata, quietum |
| 812 | [ 812. Diva, divina, I. 813. Arca, quae signat carnem Christi, I. 815. Cuius, templi.---Sancta, sanctas animas, I. 816. Phalangas, vitia, multitudines, I. 817. Filius, Christus, I. 818. Purgati, in baptismo, I. 819. Egenus, carens, I. 820. Sudatum, dimicatum est.---Cominus, iuxta, I. 821. Munia, cantica, officia domus.---Agitet, faciat.---Tacitae, tranquillae, I. 822. Sacris, Christi.---Properet, acceleret.---Discincta, a bello, I. 823. Regina, fides.---Superbis, gloriosis, vel pulchris, I. 824. Desiluit, a solio, I. 825. Fundamine, aliud fundamentum nemo ponere potest, etc., I. 826. Planitiem, campum templi, I. 827. Frontes, quatuor anguli, I. 828. Commissuris, coniunctionibus.---Distantibus, imparibus mensuris, I. 829. Argutam, subtilem, angustam.---Mutilet, corrumpat.---Semetra, semis mensura; pendens lapillus, I.---Dissona, dissonantia.---Semetra, mensuras, Vat. T. 830. Aurorae, oriens significat pueros, auster iuvenes, occidens maturitatem, aquilo decrepitam, I. 831. Austrum, meridiem, I. 835. Solidum, soliditatem.---Multo, in alto.---Dolatu, foramine, I. ] [815. Post hunc versum in Erf. collocatur vers. 820: Hactenus alternis, etc., postea Nam quid terrigenas. 816. Rat. a prima manu, Egm., nunquid. Giselinus ediderat nunquid, sed in Emendatis reposuit nam quid, quod non videtur advertisse Heinsius. Plerique veteres habent phalangas. Nihilominus lego phalanges in Alex., Vatt. C, F et aliis. Fuld., phalanga. 818. Mendose Vienn., illapsum. 819. Rat., intrat; alii, intret. Lactantius in Epit. divinar. institut., cap. 8: Evacuetur omni labe pectus, ut templum Dei esse possit, quod non auri, nec eboris nitor, sed fidei et castitatis fulgor illustrat. Confer hymnum S. Romani, vers. 341. Haeretici locis huiusmodi abutuntur, ut ornatum templorum refellant: ineptissime, non enim quia melior est ornatus cordis quam templi, continuo colligas reiiciendum ornatum templi, quem Prudentius noster saepius laudat. 820. In vulg. nonnullis, hactenus alterius. 821. Gifanius Ind. Lucr., pag. 362, in verbo MOENERA, asserit, studiosissimum fuisse antiquitatis Prudentium: et ex quodam vet. lib. legit moenia nunc agitet pro munia, ut in Lucretio moenera pro munera. Alii melius munia. In Vat. F, Menia nunc agitet. Egm., munia nunc agit en, quod Barthius, in suo ms. repertum, putabat optimum. 822. Ald., Alex., Mar., Rat., Vienn., Vat. F, Ang., Widm., Weitz., duo veterrimi ex Heinsianis, atque sacris sedem. Sich., adque sacri sedem. Pal., adque sacris sedem. Oxon., atque sacri sedem. Gis., atque sacris aedem; qui Giselinus asserit, antea legi adque sacri sedem. Ridicule (inquit). Sedes enim nondum erat delecta: ecquo igitur properaretur? Pro discincta multi veteres apud Heinsium non bene distincta. Barthius legit properat discincta iuventus; Prudentius, ait, felicitatem suorum temporum alludit, et indicat . . . . . ipse nullo non nomine, tempore, loco, studio commendabilis. Intellige felicitatem, de qua mentio recurrit I contra Symmach., vers. 545 et seqq. Post hunc versum titulus in Mar. et Rat., Aedificium fidei et concordiae: de quo vide proleg. num. 65. Weitzius eamdem inscriptionem apposuit. 824. Heinsiani, Aldus, Gifanius Ind. Lucret., verbo DISSILUIT, Mar., Weitz., desiluit vel dissiluit. Giselinus, Rat., Cellar., Teol., desiliit. Mar., concors pro consors, quod postremum verius est. 825. Vienn., male, meditatura novum. Rat. non melius, metitura. Thuan., laeto pro iacto. Mihi haec lectio non arridet; et lato fundamine suspicatur Heinsius. Quanto melius iacto, quod est in reliquis omnibus? Vide Apocalyps. cap. XII. 827. Vat. D, ridicula traiectione, frontes undique. 829. Vienn. et Rat., mutilet argutam. Magis congruit metro argutam mutilet. Giselinus et Aldus, symmetra, quod sequi maluit Gallandius et Fabricius explicat distantiam eamdem habentia. Heinsiani fideliores semetra: et, ut observat Heinsius, semetra videtur poeta symmetris contraria facere. Vocabulum est dimidia ex parte Latinum, ut primoplastus. In Fuld., semeta; in Rat., semitra; in Ang., argutam normam mutilet per dissona, ubi aliquid desideratur. Mar., Alex., Vatt. C a secunda manu, D, F, L, O, BB, Argutam mutilet per dissona semetra normam. Nebrissa docet normam Hispanis esse el cartabon, non carbaton, ut alicubi mendose editum est. 832. In Rat. imperitissimus corrector pro occidualibus posuit qua sol occidit. 833. Fabr., totidemque aquilonis. 834. In Egm., strictile saxum, crediderim mendum. Thuan., nullum hic cum hiatu. 835. Chamillardus nomen dolatus, dolatus, apud veteres inauditum asserit. Sed audivitne ipse omnes veteres? legitne omnia quae scripserunt? Apulcius dixit dolamen eadem significatione. In Erfurt., dolata foratu pro forata dolatu. In Vat. G a secunda manu, forata dolatu, prioribus abrasis. ] Susce it iam diva Deum, circumvaga postquam |
| 813 | Sedit marmoreis fundata altaribus arca. |
| 814 | Surgat et in nostris templum venerabile castris: |
| 815 | Omnipotens cuius sanctorum sancta revisat, |
| 816 | Nam quid terrigenas ferro pepulisse phalangas |
| 817 | Culparum prodest, hominis si filius arce |
| 818 | Aetheris illapsus, purgati corporis urbem |
| 819 | Intret inornatam, templi splendentis egenus? |
| 820 | Hactenus alternis sudatum est cominus armis: |
| 821 | Munia nunc agitet tacitae toga candida pacis, |
| 822 | Atque sacris sedem properet discincta iuventus. |
| 823 | Haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis |
| 824 | Desiluit, tantique operis Concordia consors, |
| 825 | Metatura novum iacto fundamine templum. |
| 826 | Aurea planitiem spatiis percurrit arundo |
| 827 | Dimensis, quadrent ut quatuor undique frontes, |
| 828 | Ne commissuris distantibus angulus impar |
| 829 | Argutam mutilet per di sona semetra normam. |
| 830 | Aurorae de parte tribus plaga lucida portis |
| 831 | Illustrata patet: triplex aperitur ad austrum |
| 832 | Pertarum numerus: tres occidualibus offert |
| 833 | Ianua trina fores, toties aquilonis ad axem |
| 834 | Panditur alta domus: nullum illic structile saxum; |
| 835 | Sed cava per solidum, multoque forata dolatu |
| 836 | [ 836. Limen, introitum.---Arcu, fornice, I. 839. Senatus, nominibus apostolorum; per quorum praedicationem Spiritus sanctus amplectitur arcana cordis, Iso. 840. Titulis, nominibus apostolorum.---Recondita, occulta hominum, I. 841. Ambit, circumdat, intrat.---Praecordia, in anima, I. 842. Natura, hominis, I. 843. Quadrua, quatuor elementa, quae animant hominem, ignis, aer, terra, aqua: quatuor partes mundi.---Vis animae, status vitae.---Trinis, sancta Trinitas, vel triplicis naturae est, id est, rationabilis, concupiscibilis, irascibilis.---Aram, sedem. Iso. 845. Agat, nutriat: qui in pueritia sunt.---Ephebos, iuvenes, qui in iuventute sunt, I. 846. Aevi, qui in senectute sunt, I. 849. Occurrit, his singulis.---Numen, trinus Deus, per quatuor latera domus, I. 850. Disponit, ordinavit.---Duodenis, quos in quadratum orbem misit, I. 851. Insignia, ornamenta, I. 852. Animasque, splendores, qui figurant animas.---Colorum, diversorum, I. 853. Evomit, emisit, Iso. 855. Hinc, ex uno latere, I. 856. Honores, sapphiri et berylli, I. 857. Hebes, in splendorem, I. ] [836. Mar., lumen; supra charactere minori, limen. Apocalyps. XXI, 11, dicitur: Et lumen eius simile lapidi pretioso, tanquam lapidi iaspidis, sicut crystallum: Giselinus ait, videri poetam legisse: Et limen eius simile lapidi pretiosissimo, tanquam iaspidi, crystallizanti; caeteroquin de suo ianuae descriptionem affinxisse. Praemiserat vero Giselinus, vix esse ,qui hanc allegoriam rectius et venustius accommodarit. Pro arcu Put. actu. Non placet relucenti actu; et arcu habent Mar., Rat., Vienn., Alex., Vatt. C, D, F, aliique praeter editiones veteres. Sermo est de duodecim portis coelestis Hierusalem Apocal. loc. cit., vers. 21: Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Itaque singulae portae ex singulis margaritis ingentibus constabant, quae margaritae perforatae adituin praebebant. Huc respexit Prudentius, non ad vers. 11, ut putavit Giselinus. Vide comment. Ludovici ab Alcazar. 838. In quibusdam vulg., summus; legendum summis. 840. Hic locus ex Pauli verbis intelligitur ad Ephes. II, 18 et seqq.: Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Ergo iam non estis hospites, et advenae; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei: superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu. In quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in spiritu. 841. Prior Boeh., intrat, et electos. 842. Erf., qua hominis. Weitzius, qua corpore, cum Mar. et Rat. 843. Mar., Rat., Sich., vis animae: ita Weitzius, qui propterea legit qua corpore toto. Tunc quadrua vis animae aram cordis adit. Nebrissa quadruam hanc vim interpretatur quatuor hominis aetates. 845. Egm., mendose, seu pueros sub primus agat. 847. Erf. a prima manu, lux alta, non absurde. Duo vetustiores Heinsiani, Alex. a prima manu, Ald., Mar., Weitz., borrae: idem fere est borrhae in Gis., borreae in Vat. L et Ang. Alii, boree, ut Erf., Fabr., Egm., tres Heinsiani. Vatt. C, F, et alii. In Widm., borrae et boreae; in Vat. D, borae; in Vienn. et Rat., boreae; in Mar. algidae borrae; supra bene correctum algida Gronovius, Observat. eccles. cap. 5, plorare iubet nescio quem codicem, ex quo ostentatur boreae algida sive; Graeci et βό;sb;ρῥης et βορέας dicunt. In Teolio mendum puto seu pro sive algida borrae. Idem Teolius videtur sensisse, in nullo ms. Vat. exstare borreae, quod falsum est. Carmini magis consonat borrae: et ita legitur apud Paulinum in oda ad Nicetam: Te patrem dicit plaga tota borrae. 848. Vienn., fovet pro vocet. 849. Potiores ex Heinsianis cum Aldo, Vatt. F, L, G, a prima manu, nomen. Gis., Weitz., Mar., Rat., Vienn., Alex., Vat. C, numen, quod Iso amplectitur. Heinsio rectius videtur nomen, quod mihi etiam placet. In Vat. O, Occurrit numen quadrina ad compita trinum. 852. Nove et mire dictum animae colorum viventes pro vivis coloribus. 853. Gifanius Ind. Lucr. ait Prudentium sine dubio Virgilii locum ex lib. II Georg. imitatum: Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit aedibus undam. Sic lux evomit. 854. Weitzius scribit chrisolitus, quia ita reperit in Widm. Sed nonne fuisset melius chrysolithus cum caeteris? 855. Corrector audacissimus in Rat., abrasis prioribus, substituit et beryllum, ne prima in beryllum corriperetur. Eam corripuit Fortunatus, et Fridegodus in Vita S. Wilifridi num. 46, Protinus admisso micuit syntagma beryllo. 856. Fuld., Pal., variarat pro variabat. Heinsius edidit variarat, sed varias lectiones non adnotavit, ut solet, cum a vett. edd. recedit. Heinsium Chamillardus, et Teelius secuti sunt; Cellarius et Gallandius restituerunt variabat. 857. Ratisbonensis corrector de quo nuper, iterum inscitiam suam prodit Chalcedon hebes hinc perfunditur. Weitz., scripti Heinsiani, Pal., Alex., hic chalcedon. Ald., Gis., Mar., Rat., Vienn., Vat. F, Gall. et alii, hinc chalcedon. De his gemmis vide interpretes. ] Gemma relucenti limen complectitur arcu, |
| 837 | Vestibulumque lapis penetrabile concipit unus. |
| 838 | Portarum summis inscripta in postibus auro |
| 839 | Nomina apostolici fulgent bis sena senatus. |
| 840 | Spiritus his titulis arcana recondita mentis |
| 841 | Ambit, et electos vocat in praecordia sensus, |
| 842 | Quaque hominis natura viget, quam corpore toto |
| 843 | Quadrua vis animat, trinis ingressibus aram |
| 844 | Cordis adit, castisque colit sacraria votis: |
| 845 | Seu pueros sol primus agat, seu fervor ephebos |
| 846 | Incendat nimius, seu consummabilis aevi |
| 847 | Perficiat lux plena viros, sive algida borrae |
| 848 | Aetas decrepitam vocet ad pia sacra senectam: |
| 849 | Occurrit trinum quadrina ad compita nomen, |
| 850 | Quod bene discipulis disponit rex duodenis. |
| 851 | Quin etiam totidem gemmarum insignia textis |
| 852 | Parietibus distincta micant, animasque colorum |
| 853 | Viventes liquido lux evomit alta profundo. |
| 854 | Ingens chrysolithus, nativo interlitus auro, |
| 855 | Hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, |
| 856 | Distantesque nitor medius variabat honores, |
| 857 | Hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi |
| 858 | [ 858. Propter, iuxta cyaneum stagnum, in quo iste lapis invenitur, I. 859. Stagna, aquas.---Lapis, hyacinthus.---Cohibens, coagulans.---Ostro, nam purpureum colorem habet, I. 862. Species, colores.---Smaragdina, smaragdas viret, I. 863. Voluit, facit.---Fluctus, splendores, I. 864. Structura, lapidum, I. 866. Funalis, in fune pendens.---Machina, domus, I. 867. Fastigia, ad coelum: nam aedificatam domum ad coelum trahebant, I. 869. Recisis, sectis, I. 870. Quarum, columnarum.---Calculus, corona, I. 871. Capita, summitates, I. 873. Margaritum, calculus, I. ] [861. Egm., Pal., Alex., Put., Sardium, quod vix hoc loco ferri posse pronuntiat Heinsius, qui praefert Sardoum cum Thuan., nam a Sardinia sardous lapis, et Sardoa herba dicuntur. Heinsium ex cod. Regio edidisse Sardoum affirmat Teolius; sed animadvertendum, regii codicis nomine apud Heinsium intelligi Puteanum, ubi est Sardium. In Ang., Sordonium. Ald., Gis., Weitz. cum Mar., Rat., Vienn. et aliis, Sardonium. In altero Rott., Sardon ibi appositum. Pro appositum Gis. et Fabr. appositus. Gifanius ex vet. lib. tuetur topazion, per episynaloepham; posse id stare non nego, sed male in aliis legi topazon, non assentior. Apud Venantium Fortunatum lib. I de partu Virg., Quando pavimentis alba topazus inest. Fortasse Prudentius dixerit masculino genere topazus, vel topazos. 862. Hic quoque Weitzius singularem unius codicis Egm. lectionem voluit tenere, scilicet zmaragdina. 863. Ang., vomitque vagos. Metrum reiicit vomit. Herbidus pro colore herbeo, seu viridi apud Ovidium, Columellam, Plinium, Plautum, Sidonium, Paulinum et alios. 865. Pal., Vat., C et nonnulli ex vetustioribus Heinsianis, saxis stillantibus, quos audiendos non esse, monet Heinsius. Alii chrisoprase, alii crysoprase scribunt. Venantius Fortunatus lib. III Vitae S. Martini ait: Quae palla ex humeris mixto chryso prasoberyllis. In Glossario Cangii, aucto et illustrato opera Maurinorum, dubitatur an mixto auro, seu chryso cum prasoberyllis, an vero unica vox chrysoprasoberyllis. In codice ms. S. Germani Parisiensis ita legitur: Quae palla ex humeris mixto chrysophara beryllis: quo pacto obscurior est versus. Ego opinor, Venantium loqui de chrysopraso, sed ita ut inflectat chrysoprasis, is: adeoque verba ita sunt separanda mixto chrysoprase beryllis. In quantitate syllabarum discrepant Prudentius et Fortunatus, quod in huiusmodi nominibus Graecis minime est mirandum. In postrema editione Fortunati Romae procurata legitur mixto chrysopraso beryllis. Sed o in auferendi casu a Venantio corripi, quis credat? 866. Post hunc versum nihil est aliud in exemplari bibliothecae Viennensis, quocum Mariettus superiora contulit: qui asserit, hoc Psychomachiae fragmentum satis corruptum, et negligenter scriptum, neque alia Prudentii carmina in eo codice inveniri. 868. Virgilius I Aen., vers. 641: At domus interior, etc. Cap. IX Proverb., vers. 1: Sapientia aedificavit sibi domum; excidit columnas septem. 869. Weitzius ridicule, ut solet, cristalli edidit, solius Widm. auctoritate permotus, cum in aliis scribatur crystalli. In Mar., Rat., Palat., Widm., Egm. supra albentis. Aldus cum aliis algentis: quod magis placet, nam statim versu proximo calculus albens. Crystallus algens, quia ex gelu concrescere dicitur. Vide Cath. hymn. 2, in not. ad vers. 71. 870. Heinsius cum Egm., et Pal., quadrum pro quarum, scilicet quadrum in conum, uti etiam in cod. vet. legisse Barthium Heinsius affirmat. Barthii locum non invenio: et quamvis Heinsius ex Paschasio Radberto proferat quadro sub cardine coeli, et ex Herico Altissiodorensi lib. II de Vita S. Germani, quadrum lignum, quadrus orbis, nihilominus sequor codices optimos, Heinsianos, omnes, Mar., Rat., Alex., Vatt. C, F, G, Ald., Gis., Weitz. aliosque, quarum tegit, etc. Sensus vero optimus est quarum (columnarum) edita capita tegit calculus albens in conum caesus. Iso nobiscum facit: QUARUM, columnarum. Recentiores, Cham., Cell., Teol. Heinsium ducem sunt secuti. Gallandius vero mendum putavit in Chamillardo quadrum. 871. Pal. scribit in quonum. Conus est cacumen, sive capitellum mavis dicere, cum scilicet ex peripheria in unum punctum plures lineae assurgunt. Ald. et Vat. C, sinuamina. 872. Ald., subductum conchae in speciem; alter Rott., ducto concharum in speciem, Weitzius, ductus concharum in speciem, cum Erfurtensi. Communior et verior lectio, subductus conchae in speciem; in Vat. C, in specie. 873. In Aldo error margaritarum pro margaritum. Margaritum neutro genere recte dici ex Servio, Varrone, fragmento epistolae Augusti, aliisque probat Burmannus tom. I Antholog., pag. 413. S. Hieronymus saepe ita locutus est. Giselinus e duobus Pulmanni apographis restituit opibusque, et censibus hastae Addictis, neque reiiciendam censet aliam lectionem in suo opibusque, et viribus arcae Adductis. Prius illud approbat Heinsius cum Put. et Egm. In caeteris eius erat opibusque, et viribus hastae, vel arte, vel haustae: unde coniiciebat Cauchius opibusque, et iure sub hastae Addictis, merito improbante Heinsio. Weitzius in Egm. legit hasta, non hastae. Fuld. et Widm., viribus haustae; ita etiam Erf., supra hausta, quod exstat in Palat. Fabr., arte adductis. Ald., opibus et viribus arte adductis. In quibusdam apud Weitz., arcae adductis. Mar. et Rat., opibusque, et viribus hauste addictis. Alex., opibusque, et iuribus hastae addictis, cum glossa IURIBUS, hoc est belli, vel victoriae; HASTAE, scilicet renditioni, vel captioni. Vat. C, opibusque, et viribus arte adductis: idem subobscure in Vat. D. Notandum enim est, in codicibus mss. veteribus saepe non satis distingui, legendumne sit iuribus an viribus. Vat. F, opibusque, et iuribus arte additis; ita etiam Vat. G a prima manu. Vatt. L, BB, opibusque, et viribus arte additis. Ex his omnibus reiici certe debet additis, quod metro adversatur. Gifanius ex vet. lib. praefert opibusque et viribus hastae addictis, et censibus glossam sapere affirmat. Heinsius contra pulcherrimum putat censibus. Mihi non displicet iuribus. Existimo praeterea omnino legendum hastae: in Ang. erat viribus . . . . . additis, et desiderabatur ea vox. In Bonon., viribus astu et addictis. De verbo addicere pro vendere vide comment. ad vers. 77 hymni 2 Perist. ] Lumine vicino: nam forte cyanea propter |
| 859 | Stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso. |
| 860 | Sardonychen pingunt amethystina: pingit iaspis |
| 861 | Sardonium iuxta appositum, pulcherque topazon. |
| 862 | Has inter species smaragdina gramine verno |
| 863 | Prata virent, volvitque vagos lux herbida fluctus. |
| 864 | Te quoque conspicuum structura interserit, ardens |
| 865 | Chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit. |
| 866 | Scridebat gravidis funalis machina vinclis, |
| 867 | Immensas rapiens alta ad fastigia gemmas. |
| 868 | At domus interior septem subnixa columnis |
| 869 | Crystalli algentis, vitrea de rupe recisis, |
| 870 | Construitur, quarum tegit edita calculus albens |
| 871 | In conum caesus capita, et sinuamine subter |
| 872 | Subductus conchae in speciem, quod mille talentis |
| 873 | Margaritum ingens, opibusque, et censibus hastae |
| 874 | [ 875. Solio, calculo.---Sapientia, Deus, I. 878. Dominae, sapientiae.---Non arte, non aureum fuit, I. 882. Miscet, huic sceptro ad ornamentum affixit, I. 883. Florem, proprium.---Collo, summitati, I. 885. Trudens, emittens, I. 886. Spe, florendi, I. 891. Pericula, vitia.---Operti, occulti, I 893. Ancipites, humanos.---Nebuloso, obscuro, I. 895. Indole, spe vincendi.---Dextram, nostram, Iso 896. Cervicibus, virtutibus, I. 900. Tepefactum, defectum, I ] [874. Salmasius, qui in Iul. Capit. pag. 90 ex codice Put. legit etiam opibusque, et censibus hastae addictis, explicat deinde, quid sit animosa fides: scilicet quae pretio non parcit, et impensas minime veretur, ut animosus homo in cod. Theod., et animose comparare apud Suetonium. Weitz., Mar., Rat., parabat. Prudentius attingit parabolam ex cap. XIII Matth., vers. 45 et 46: Simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Hinc intelligitur quid sit opibus, et censibus hastae addictis, seu venditis, nimirum homo fide animosus vendidit omnia quae habuit, et emit illud margaritum, sive regnum coelorum. 876. In altero Rott., concilium. 878. Ang., nec arte; lege non arte. Paschalius, de Coronis cap. 8, lib. III, notat, in sceptris apponi consuevisse lilia, aut rosas, aut utrumque. 879. Ita Heinsiani, Erfurt., Widm., Weitz., Alex., Vat. O, Mar., Rat. et Bononiensis. In Ald., Gis., Vatt. C, L, Sed lignum vivum est, viridi quod stirpe recisum; quam lectionem admittendam negat Gallandius, quia vers. 881 dicitur Fronde tamen viret incolumi. Fuld., Pal., Sed lignum vivum, viridi est quod stirpe recisum. Vat. C, Sed lignum vivum viride est, quod stirpe recisum. Vat. F, Sed lignum vivum viridi de stirpe recisum. Ang., Sed lignum vivum, viridi quod stirpe recisum est. In Put., mendose, recisos; in Thuan. et Oxon., Sed lignum vivum viridi est, quod stirpe reciso. Salmasius, teste Heinsio, locum veteris grammatici codici Put. ascripserat, quem opinatur ad haec ipsa Prudentii allusisse: Stirps in significatione sabolis feminino genere dicitur. Sed cum materiam significat, masculino modo stirpem recisum dixerunt. Quod ego non puto. Quintilianus lib. I, cap. 6, ait poetas metri necessitatem excusare, nisi siquando variant, nihil impediente in utroque modulatione pedum, qualia sunt. Imo de stirpe recisum. Locus indicatur Virgilii XII vers. 208: Cum semel in silvis imo de stirpe recisum. Virgilium, qui de sceptro quoque loquitur, aemulatur Prudentius. 881. Ald., tunc sanguine; alii tum. Vat. C, perperam, te. 882. In Widm. supra, intertexta, ut in caeteris; in textu, intertecta, quod nescio cur Weitzio arriserit. 884. Crucem Domini (nam hoc est sceptrum hactenus descriptum) virgae Aaron comparat S. Augustinus serm. 31 append.: Omnes ergo principes tribuum habeant necesse est virgas suas; sed unus est solus, sicut Scriptura dicit, verus pontifex ille, cuius Aaron sacerdos praeferebat figuram. Huius ergo virga germinavit. Sicut enim virga Aaron germinavit in populo Iudaeorum, ita crux Christi floruit in populo gentium. Plura in eamdem rem egregie Augustinus, sive potius Origenes. De virga Aaron vide Numeror. cap. XXII. In Aaron duas primas ex Hebraeo idiomate corripi, plerique aiunt. Ricciolius credit secundam a Prudentio produci, quia Hebraice minus est brevis quam prima; siquidem secunda est patach, sive a breve, prima chatef patach, scilicet a brevissimum. De his uberius in Proleg. 885. Gis., Weitz., Vat. F, florigerum. Heinsiani et plerique nostri, floriferum. Pro germina habent germen Thuan., Oxon., Erf., Egm., Fuld. 887. Ald., viruit virga, cum nonnullis vulg. Post hunc versum in Mar. et Rat. titulus Gratiarum actio. 893. Ang., nebuloso pectore sine in. 895. Giselinus suspicabatur dextra, quamvis edidisset dextram; ac reipsa invenit dextra in codice Pulmanni. Confirmant dextra Put., Thuan., duo Rott., Cauch., Egm. Sed nostri plerique cum Aldo et Weitzio, dextram; sic Mar., Ratt., Alex., Vat. C, F, Ang. Praefero dextra, scilicet indole. Iso mavult dextram, ut ex glossa colliges. 896. Put., Egm., Palat., Vatt. G, H, L a prima manu, virtutibus, quod supra est in Widm., et glossae vicem subit. Editi et plerique mss., cervicibus. 897. Fuld., flammis; caeteri, noxis. 899. Weitz., revulsa, non male; sed plerique alii, repulsa, melius. 900. Egm., mendose, inclausisse Deo. Fabr., tepefactus, male. ] Addictis, animosa fides mercata pararat. |
| 875 | Hoc residet solio pollens Sapientia, et omne |
| 876 | Consilium regni celsa disponit ab aula, |
| 877 | Tutandique hominis leges sub corde retractat. |
| 878 | In manibus dominae sceptrum, non arte politum: |
| 879 | Sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum, |
| 880 | Quamvis nullus alat terreni cespitis humor, |
| 881 | Fronde tamen viret incolumi: tum sanguine tinctis |
| 882 | Intertexta rosis candentia lilia miscet, |
| 883 | Nescia marcenti florem submittere collo. |
| 884 | Huius forma fuit sceptri gestamen Aaron |
| 885 | Floriferum: sicco quod germina cortice trudens, |
| 886 | Explicuit tenerum spe pubescente decorem, |
| 887 | Inque novos subito tumuit virga arida fetus. |
| 888 | Reddimus aeternas, indulgentissime doctor, |
| 889 | Grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores |
| 890 | Ore pio: nam cor vitiorum stercore sordet, |
| 891 | Tu nos corporei latebrosa pericula operti, |
| 892 | Luctantisque animae voluisti agnoscere casus. |
| 893 | Novimus, ancipites nebuloso in pectore sensus |
| 894 | Sudare alternis conflictibus, et variato |
| 895 | Pugnarum eventu, nunc indole crescere dextra, |
| 896 | Nunc inclinatis cervicibus ad iuga vitae |
| 897 | Deteriora trahi, seseque addicere noxis |
| 898 | Turpibus, et propriae iacturam ferre salutis. |
| 899 | O quoties animam, vitiorum peste repulsa, |
| 900 | Sensimus incaluisse Deo: quoties tepefactum |
| 901 | [ 902. Bella, virtutum et vitiorum, Iso. 903. Ossibus, humanis, I. 906. Editus, emissus vel factus; spiritus hominis.---Cordis, carnis, I. 908. Lux, atque tenebrae, spiritus et vitia, I. 910. Praesidio, ad praesidium, I. 912. Ubi, prius, I. De 12 lapidibus.---In iaspide ergo fidei viriditas, in sapphiro spei coelestis altitudo, in chalcedone flamma charitatis internae figuratur. In smaragdo autem eiusdem fidei fortis inter adversa confessio, in sardonico sanctorum inter virtutes humilitas, in sardio reverendus martyram cruor exprimitur. In chrysolitho vox spiritalis inter miracula, in beryllo praedicantium perfecta operatio, in topazio eorumdem ardens contemplatio monstratur. Porro in chrysopraso beatorum martyrum opus pariter et praemium, in hyacintho doctorum coelestis ad alta sublevatio et propter infirmos humilis ad humana discensio, in amethisto coelestis semper regni in humilium animo memoria designatur. Singulique lapides pretiosi singulis sunt fundamentis deputati; qui licet omnes perfecti, quibus civitas Dei nostri in monte sancto eius ornatur atque fundatur, spiritalis gratiae sunt luce fulgentes: alii tamen per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii gratia sanitatum, alii genera linguarum, alii fides in eodem spiritu, etc., ISO. ] [901. Weitzius e ms. Piccarti notat post gaudia candida retro. 902. Ald. et nonnulli vulgati cum Picc., cessisse e stomacho. Vera lectio est cessisse stomacho, neque ullum codicem dissentientem reperimus. 903. Simili ratione Ald., Giselin. et alii, ossibus, atque inclusa fremit. Heinsiani, Erf., Egm., Widm., Pal., Mar., Rat., Ang., Alex., Vatt. F, G, H, L, Ossibus inclusa: fremit et discordibus armis. Fuld. et Palat. distinguunt, Ossibus, inclusa fremit et discordibus armis. 905. De verbo effigio vide hymnum 10 Cathem., vers. 4, circa exsequias. Put., animam, cui adhaeret Vat. C. Alii, animum. 906. Ang., male, nigrantis in carcere cordis. Vat. C, nigranti carcere cordis. Alii, nigrantis carcere cordis. 909 Erf., distantes animo. In Vatt. L, O, distantes animat. In Vat. D est locus vacuus duobus versibus post hunc idoneus; tum sequitur Donec praesidio. 910. Paschalius, de Coronis pag. 124, lib. II, cap. 15, intelligit flores mystico sensu esse has gemmas virtutum. 911. Picc., Gis. ad oram, sede beata. Vat. O. male, sede privata. Confer pulcherrimum hymnum, Coelestis urbs Hierusalem. 915. In Vatt. F, L, regnat; alii, regnet. In Marietti codice, Explicit liber Prud. de Psychomachia. In Vat. C, Explicit liber Prudentis. In Vat. F, Explicit liber Prud. de Sichomachia. In Vat. D, Explicit liber. ] Coeleste ingenium post gaudia candida tetro |
| 902 | Cessisse stomacho! fervent bella horrida, fervent |
| 903 | Ossibus inclusa: fremit et discordibus armis |
| 904 | Non simplex natura hominis: nam viscera limo |
| 905 | Effigiata premunt animum: contra ille, sereno |
| 906 | Editus afflatu, nigrantis carcere cordis |
| 907 | Aestuat, et sordes arcta inter vincla recusat. |
| 908 | Spiritibus pugnant variis lux, atque tenebrae. |
| 909 | Distantesque animat duplex substantia vires: |
| 910 | Donec praesidio Christus Deus adsit, et omnes |
| 911 | Virtutum gemmas componat sede piata. |
| 912 | Atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi |
| 913 | Atria constituens, texat spectamine morum |
| 914 | Ornamenta animae: quibus oblectata decoro |
| 915 | Aeternum solio dives Sapientia regnet. |