| 1 | [ Titulus in codice Marietti est Incipit praefatio in Christi nomine Psychomachiae. In cod. Vat. C, Incipit liber Prudentii Aurelii Psychomachia. In Alex., Incipit Psychomachia liber IV, sed fortasse est error, nam in fine dicitur Finit liber III Psychomachia, nisi liber IV vocetur quia quartus est ordine in eo volumine, qui idem tertius est contra haereticos. Versu 1. In codicibus Vaticanis antiquissimis A et B deest Psychomachia; adest vero in aliis compluribus, quibus hoc opus separatim comprehenditur. Cum enim plura contineat, ad vitam spiritualem dirigendam valde opportuna, monachi illud prae caeteris adamarunt, et saepius exscripserunt; in aliis vero codicibus omnino Psychomachia praetermissa est, quod, ut ego arbitror, hoc carmen nimis iam vulgatum videretur. Itaque neque in Urbinate elegantissimo codice, neque in Florentino comparet. Psychomachiae codices seorsum exarati in bibliotheca Vaticana sunt ii quos distinximus litteris C, E, F, G, H, L. Cum nonnullis autem operibus Prudentii Psychomachia exstat in codd. O, BB, de quibus omnibus vide proleg. cap. 4, ubi etiam observare poteris, an et quos titulos singuli codices habuerint. De codice Psychomachiae bibliothecae Angelicae egi eod. cap. Alia huc pertinentia dedi in not. ad praefationem Prudentii vers. 39, et in not. ad titulum Hamartigeniae. In prolegom. num. 216 notavi, divisionem capitum a Barthio iudicari ex monachorum ingenio protectam, sive, ut ille ait, monachicam. De versione Psychomachiae Hispanica consule proleg. num 119, de Graeca num. 91 et 121. Psychomachiam quod alii De Pugna animi, alii De Compugnantia animi, vel animae, alii De Certamine virtutum et vitiorum Latine inscribunt, non male quidem faciunt; vide tamen an melius possit exponi Pugna spiritualis, qua inscriptione celeberrimus editus est liber Italice sine auctoris nomine saepius recusus, et in plures linguas conversus, et iam pridem suo auctori vindicatus V. P. Laurentio Scupoli ord. cler. reg. Theatinorum. Conferendi tamen sunt duo alii libri Hispanici eiusdem tituli, alter Una Lucha y Combate del alma con sos afectos desordenados, Barcinone, 1610, auctore Ludovico de Vera Carthusiano: alter De la Perfeccion de la vida Christiana, auctore Ioanne de Castaniza Benedictino: quod opus cum titulo Pugnae spiritualis Latine et Belgice redditum prodiit. Quod autem Prudentius virtutes et vitia quasi personas in hoc poemate inducit, novum non est. Vide quae I. C. Scaliger notat lib. III Poetices, cap. 3, de Quasi Personis, ut inopia, fama, luxuria, etc. Illud vero ante Prudentium ab alio factum non memini, totum carmen ex huiusmodi quasi personis componi. Legi dignus est libellus Emmanuelis Martini de animi Affectibus, quo Graeca nomina vitiorum et virtutum exponit, post eius epistolas in editione quam Petrus Wesselingius procuravit. Tractatus de Agone Christiano exstat tom. VI operum S. Augustini, et alius de Conflictu vitiorum et virtutum, qui postremus S. Isidori potius creditur esse. Alii auctorem dicunt fuisse S. Ambrosium, alii S. Leonem, Maurini Ambrosium Autpertum, quod est probabilius. Prudentius, certamen inter virtutes et vitia descripturus, exemplum vincendi nobis proponit Abrahamum senem fidelem. Primas enim partes ac postremas pariter habet fides in hoc triumpho, atque adeo congruenter de Abrahamo praefatur poeta. Sicut enim ille, quamvis senex, quia Deo credidit, hostes debellavit, ita nos, quamvis natura infirmi et debiles, tamen fidei scuto armati, adversarios et vitia superare poterimus. In editis ante Heinsium, Aldo, Torn., Gis., Weitzio legebatur prima credendi via est. Heinsius removit est, allegans suos codd. Favent illi Bonon., Alex. et alii. In Vat. C est abrasum verbum substantivum est. Beda de Arte metrica versum hunc exscribit sine est. Nihilominus exstat est in Mar., Rat., Vienn., Prag., Vatt. G et L, et aliis. Gallandius expunxit est, sed non agnoscit epexegesin: putat enim, haec omnia regi a verbis suasit, dedit, in versu 10, quod magis poeticum est, et ad Pindari morem expressum. Totam Abrahami historiam habes cap. XI et seqq. Genesis. 3. Loc. cit., cap. XVII, vers. 9: Nec ultra vocabi tur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. 4. Plerique editi et optimi mss., parenti. Aldus, parente, cum cod. Ang. et Vatt. O, BB, minus bene. 5. Dicare victimae est in vicem victimae. Quam locutionem confirmans Barthius lib. XXIV Adversar., cap. 5, elegantium rerum thesaurum esse Prudentium testatur, et similia dixisse Catullum, Germanicum, Martialem, Claudianum observat. Huc faciunt notanda ad hymn. 3 Peristeph., vers. 118: Aut facibus data fumificis. 6. Litare alii a luo derivant, alii verius a λιτὴ, λιτὰ. id est preces, supplicatio. ] Senex fidelis, prima credendi via, |
| 2 | Abram, beati seminis serus pater, |
| 3 | Adiecta cuius nomen auxit syllaba, |
| 4 | Abram parenti dictus, Abraham Deo. |
| 5 | Senile pignus qui dicavit victimae, |
| 6 | Docens, ad aram cum litare quis velit, |
| 7 | [ 7. Quod, sicut Abraham unigenitum, quem diligebat, obtulit, sic offerendum Deo credat fidelis, quidquid praecipuum cordis invenerit.---Cordi, scilicet est.---Pium, dilectum, I. 9. Profanis, profanae gentes sunt passiones animae, et vitia sunt portenta cordis et anima passiones, quae cupiditas, laetitia, et aegritudo; unde et Virgilius canebat: Cupiunt, gaudentque, dolentque, Iso. 10. Exemplum, sicut ille veros reges perdidit, ita nos exterminare vitia suasit, quibus in quinque sensibus subiugati sumus. Nam Abraham spiritum bellicosum significat; quinque reges quinque sensus corporis; Loth fidem captam a vitiis; quam relaxat spiritus bellicosus; CCCXVIII vernaculi fidem significat quae in Nicaeno concilio est constituta a CCCXVIII episcopis, sed X ad decalogum, VIII ad octo beatitudines pertinere possunt; qui his omnibus caret, nunquam ad praedictas beatitudines perveniet, Iso. 11. Prolem, fructum boni operis, Iso. 12. Editam, prolatam, procreatam, Iso. 13. Strage, caede.---Bellicosus spiritus, ratio, quae est in anima, pugnam exercens contra vitia ab harum servitute cum cor bellicosus spiritus liberaverit, erit consequens ut de matre virtute placens Deo proles creetur boni scilicet operis fructus, I. 14. Portenta, monstra, vel vitia, Iso. 15. Ceperant, merito capitur, qui cum criminosis moratur; imo delegerat immorari; contra quod Moyses ad populum, Discedite, inquit, a tabernaculis hominum impiorum; haud dubium quin dicat abire, ne et ipsi involvantur in peccatis eorum, Iso. 16. Immorantem, habitantem, Iso. 17. Fovebat, incolebat, diligebat, Iso. 18. Pollens, crescens, sive fulgens, vel abundans sicut scriptum est: Recordatus est Deus Abraham, e liberavit Loth de subversione urbis.---Honore, ob honorem patrui Loth pollebat, sicut scriptum est, etc., vel certe quia apud omnes Abraham propheta Dei habebatur.---Patruelis, Abrahae, Iso. 19. Sinistris, contrariis; sinister nuntius erat qui adversa captivitatis nepotemque captum servire barbaris nuntiabat.---Excitatus, conturbatus, Iso. 21. Barbarorum, gentilium, Iso. 22. Terque senos, XVIII, Iso. 24. Quem, euntem hostem divitis gazae copia impeditum fecerat, Iso. 25. Impeditum, hostem pro hostibus posuit, singulare pro plurali, ut est illud: Venit musca gravissima.---Copiis, divitiis, Iso. 26. Stringit, evaginat.---Plenus Deo, quoniam plenus Deo erat, ideo adversas acies facile superabat, Iso. 27. Mole, magnitudine, Iso. 28. Pellit, hic invenitur schema, quod hypozeuxis appellatur; videlicet ubi diversa verba singulis quibusque clausulis proprie iunguntur.---Sauciatos, vulneratos, Iso. 30. Monilia, ornamenta, pro omni ornatu, Iso. 31. Buculas, vaccas, greges vaccarum, armenta boum, Iso. 32. Expeditus, liberatus, velox. vel solutus, Iso. ] [7. In Vat. D, contra metrum, quod est dulce cordi. Ald., Gis. et alii vulg., quod dulce cordi est. A veteribus libris Heinsianis, a Mar., Rat., Weitz., Vatt., C, F, G, L, et aliis plerisque abest verbum substantivum est per epexegesin, ut in versu primo. 8. Scholiastes Persii ad illud Lusca sacerdos satyra 5 ait: Solent mulieres deformes et aliqua corporis parte mancae ad deorum ministeria se conferre. Contra faciendum exemplo suo docuit Abrahamus. 10. Ald., mendose, suasit, et suum. 12. Mar., Rat., Weitz. cum aliis, Gis.. parente. Heinsiani omnes, Alex., Vatt. F, G, et plerique alii, placentem. Fuldens. male, placente. Heinsius ait in suis esse Deo placentem cum Aldo; addit Teolius, editiones omnes Heinsio anteriores, Aldina excepta, habere Deo parente. At non solum in Aldina editione, sed in aliis etiam antiquis invenio Deo placentem, ut in Basileensi anni 1540, Coloniensi 1594, et aliis. Sichardo placet parente, quia sequitur matre virtute, ut Cicero gloriabatur, se suae nobilitatis parentem habere laborem. Virtus mater dicitur, ut castitas mater hymno 11 Cathem. vers. 14. 14. Ald., Gis., Erfurt., Bong., Ang. cum Vatt. C, G, O, R, BB, et aliis, saevientis. Put., Oxon., Egm., Widm., Bonon., Alex., Mar., Rat. a prima manu, et alii servientis, quo verbo simili ratione saepe usus est Prudentius. Barthius, lib. XLIII, cap. 7 Advers., in quodam ms. invenerat saevientis, quod optimum putat; sed fatetur in plerisque codd. esse servientis, et explicat, nisi cor redegerit in servitutem, et ita portenta eius, sive malignas cogitationes vicerit. 15. In Mar. error est ceperit, correctum supra ceperant. Simile mendum in Vat. C, ceparat. 22. Pignorius, de Servis pag. 22 et seqq., de vernae et vernulae appellatione edisserit: ita vocabant antiqui servos domi natos. Sed aliquando vernae vox latiore notione pro quibuslibet servis accipiebatur, ut exemplis confirmat Pignorius. 23. Mar., pergat; supra pergant, recte. 24. Sichardus, perperam, triumphator pro triumphus. Triumphus nobilis dicitur, ut oda 1 Horatii: Palmaque nobilis. 25. Scripti Heinsiani, Alex., Vat. F, Ald., Bonon., Egm. et alii, captis tenebant. Weitzius, Gis., Mar., Rat., Vatt. C, F et alii, captis tenebat. Viennensis, captum tenebat. 26. Vienn., tunc ipse; alii, quin ipse. Erfurt. a prima manu, strinxit pro stringit. 31. Elmenhorstius in Arnobium pag. 16, buculam pro bove, iuvenca, bacca ex glossis veteribus, Virgilio, Aldhelmo dici comprobat. Ald. et Ang., vestes; alii, vestem. 32. Mar. et Bonoa. cum Heinsianis, praeter Puteanum, expeditus vinculis, quos sequi noluit Heinsius. Rat., expeditur vinculis. Plerique, expeditus nexibus. ] Quod dulce cordi, quod pium, quod unicum, |
| 8 | Deo libenter offerendum credito. |
| 9 | Pugnare nosmet cum profanis gentibus |
| 10 | Suasit, suumque suasor exemplum dedit: |
| 11 | Nec ante prolem coniugalem gignere, |
| 12 | Deo parente, matre virtute editam, |
| 13 | Quam strage multa bellicosus spiritus |
| 14 | Portenta cordis servientis vicerit. |
| 15 | Victum feroces forte reges ceperant |
| 16 | Loth, immorantem criminosis urbibus |
| 17 | Sodomae et Gomorrhae, quas fovebat advena, |
| 18 | Pollens honore patruelis gloriae. |
| 19 | Abram, sinistris excitatus nuntiis, |
| 20 | Audit, propinquum, sorte captum bellica, |
| 21 | Servire duris barbarorum vinculis: |
| 22 | Armat trecentos, terque senos vernulas, |
| 23 | Pergant ut hostis terga euntis caedere: |
| 24 | Quem gaza dives, ac triumphus nobilis |
| 25 | Captis tenebant impeditum copiis. |
| 26 | Quin ipse ferrum stringit, et plenus Deo |
| 27 | Reges superbos mole praedarum graves |
| 28 | Pellit fugatos, sauciatos proterit, |
| 29 | Frangit catenas, et rapinam liberat, |
| 30 | Aurum, puellas, parvulos, monilia, |
| 31 | Greges equarum, vasa; vestem, buculas. |
| 32 | Loth ipse ruptis expeditus nexibus |
| 33 | [ 33. Boiis, boia est apta catena colli. BACCAS nominat vincula ob rotunditatem; sed et teretes gemmae BACAE dicuntur; ut illud: Oneretque bacis colla rubri littoris: nam et oleae fructus, sive lauri bacas vocamus. BAGA ferru n dicitur, quo captiva saepe mancipia strictis collis, et manibus aguntur, Iso.---Bacis, catenis, Vat. T. 34. Hostici, hostilis. 36. Quam, aliquam.---Sanguinis, cognationis.---Prosapiam, posteritatem, progeniem; indignum quippe erat ut progeniem fidelis sanguinis pessimi possiderent principes, Iso. 37. Vis, potestas, Iso. 39. Fercutis, cibis; metaphora: escis, vel mensis, Iso. 40. Sacerdos, Melchisedech.---Praepotens, valde potens, Iso 42. Secreta, scriptura, ut Apostolus ait: Sine patre, sine matre, sine genealogia, neque enim initium dierum, neque finem vitae habens; nihil enim eorum scriptura refert: assimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum et figuram Dei tenuit, qui sine initio vel principio fuit, Iso. 43. Melchisedech interpretatur rex iustitiae: nam Graece melchos rex salech iustitia, et iure, quia ipse significat Christum, qui est rex iustitiae.---Queis maioribus, quibus antecessoribus natus, id est patribus, Iso. 45. Triformis, triplex, Iso. 46. Magalia, mapalia et magalia idem sunt, id est casae pastorum, quae et tugurium, Iso. 47. Quietam, a partubus, id est sterilis. VIETA dicitur curva; unde et vimina a curvando.---Sara, nam Sarai ante vocabatur, quae interpretatur princeps mea, id est gentis Iudaeorum; postea mutato nomine Sara dicta est, id est princeps, absolute subauditur, omnium gentium, Iso.---Quietam scilicet a partubus exsanguis: desierant enim ei et muliebria. Vat. T. ] [33. Weitzius amplexus est coniecturam Gruteri artita, quasi ab arto, seu arcto. Antiqui dicebant quidem artita pro artata seu arctata, impetrita pro impetrata, dolita pro dolata. Aliqui sumunt etiam artitus pro bonis artibus instructus. Sed hoc loco attrita ab attero verum est, et a pluribus similiter usurpatum. Alcimus lib. I, Oppressos cophinis humeros, attritaque colla, ut Virgil., Ovid. aliosque praeteream. Egm. scribit adtrita. Idem dicendum hymno 1 Peristeph., vers. 72: Et chalybs attrita colla, gravibus ambit circulis. De bacis magna est dissensio. Ita scribunt Ang., Alex., Vatt. F, G, L, Egm., Pal., apud Weitzium Aldus (nam is mihi baccis), Put., Teol. et vetustiores Heinsiani. In Aldo, Vatt. D, BB, baccis, quod perinde est, quamvis orthographia bacis magis probetur. In Rottendorpio priore est glossa: Bacae proprie dicuntur fructus lauri, sive racemi hederarum, sed hic pro modis catenarum ponuntur. Baccae vero per duo CC ministrae Bacchi sunt. Gifanius Ind. Lucret., verbo VESTIS ex veteribus libris legendum ait bacis, aut, quod perinde est, bagis. Et bagis quidem habet Vat. O cum Erfurt. Fabricius vero vel baiis, vel boiis. Sed vocem baia praefert ex cod. ms. Borneri, et baias interpretatur folia palmarum ex S. Hieronymo, aut ramos palmarum ex veteri interprete apud Ioannem evangelistam, e quorum surculis suspicatur facta fuisse vincula, quibus colla captivorum includerentur. Sich., Vienn., bogis. Mar., boiis vel bois. Rat., boiis. Vat. R, bois. Thuan., boigis. Weitzius et Giselinus, boiis. Giselinus advertit, Iacobum Meyerum in primo hymno Peristeph., ab eo perpurgato, voculam hanc, Plauto in Asinaria non incognitam, Prudentio restituisse: et recte quidem Giselinus reiicit lectionem baccis, si intelligatur, colla attrita baccis fuisse, quia monilia baccata, seu gemmata gestabant, antequam caperentur; quae quidem est interpretatio Nebrissae. Latinius etiam in Bibl. select. pro baccis. in Torn. posuit boiis. In Glossario Ducangii boia est compes, aut torques vinctorum; ex quo coniicitur carnifices boias ab Italis vocari, quamvis alii dissentiant; pro eodem vero sumitur boga, bogia, baga, bodia. S. Hieronymus lib. V in Ierem. cap. XXVI, ad vers. Fac tibi vincula, et catenas, ait, vincula et catenas illas, seu furcas ligneas, quae collo imponendae erant, sermone vulgari boias dici. Et observandum Ieremiam quoque loqui de captivis. Mariettus sine dubio corrigendum ait bogis, quod adhuc apud Insubres remaneat vocabulum boghe de iugo boum, quo eorum colla atteruntur. Isidorus lib. V, cap. 27: Boia, inquit, torques damnatorum, quasi iugum boum (al. in bove) ex genere vinculorum est. Agit eo cap. de poenis in lege constititutis. Aliqui scribunt boya in S. Isidoro. Festus docet, boias fuisse tam ligneas, quam ferreas, et vinculorum genus esse. Existimo, rem eamdem diversis nominibus fuisse vocatam, ut assolet, et de bacis innuit Hieronymus. Itaque sive boiis, sive bacis, sive alio quovis modo scribas, intellige catenas collo impositas, tum hoc loco, tum hymno 1 Peristeph., vers. 46: Carcer illigata duris colla boiis impedit. Mariettus ex hoc versu suspicabatur, legendum Astricta boiis colla liber erigit, scilicet colla antea boiis astricta, impedita et illigata. Nihil mutandum, nam concinnius est attrita, ut eodem hymno 1 Peristeph., vers. 71: Et chalybs attrita colla gravibus ambit circulis. Notandum etiam, versum, quem Iso allegat, Oneretque baccis colla rubri littoris esse, Boethii lib. III de Consolatione, metro 3, ubi legitur baccis in editione qua utor, et sermo est de gemmis. 34. Ald., Abraham; alii, Abram. 36. Mar. a prima manu, Vatt. C, F, L, cum Ald., nequa, quod approbavit Gifanius ex vet. lib. Idem exstat in Oxon. Sed Alex., Bonon., Vat. G et alii, necnon Heinsiani, Weitz., Gis., nequam. Weitzius, prosapiem scripsit. Non placet. 39. Vocantur panis et vinum fercula coelestia, quia ea obtulit Melchisedech, et sacramentum eucharistiae eis significabatur, ut intelliges ex glossis seqq. 41. Hic et sequens versus desunt in Put. 43. Vienn., Melchisech. Metrum exigit Melchisedech. Hoc nomen regem iustitiae significat, ut ait Iso, sed ex origine Hebraica, non Graeca ut ille existimat. 44. Bonon. contra carminis leges, uni tantum Deo cognitus. 45. Peccat idem Bonon. contra metrum et sensum, mox et informis pro mox et triformis. De hoc angelorum hospitio vide Dittochaeum tit. 4. 46. Mar., Rat., omnes 11 insiani, Weitz., magalia, Alex., Gis., et alii, mapalia, cum Ald., et Bonon. Alii scribunt mappalia, ut Bong. et Vat. C. Sed a primum breve est apud Virg. et alios. Vide Savaronem de mapaliis Afrorum casis, ad Sidonium pag. 120, vel ex correctione 111. 47. Ald., Gis. in contextu, Vat. F et alii, Et iam vieta Sara in alvo fertilis Munus iuventae mater exsanguis stupet. Videlicet, et Sara mater exsanguis stupet in alvo iam vieta munus fertilis iuventae. Heinsius ex suis scribendum ait, Et iam vietam Sara in alvum fertilis Munus iuventae mater exsanguis stupet, quod explicat, Saram esse fertilem in alvum iam vietam, ut praefat. Arotheos. vers. 47, ex quibusdam mss., fertilis in herbam. Ego quidem ingens discrimen esse puto inter has duas locutiones, fertilis in herbam, et fertilis in alvum vietam, quarum primam non respuo, alteram non probo. In membranis magna est varietas. Vienn., Et iam quieta Sara in alvum fertile Munus venire mater exsanguis stupet. Mar., Et iam quietam Sara in alvum fertilis Munus venire. Rat., Et iam quietam Sara in alvum fertile Munus venire, quod Weitzius expressit. Alex., Et iam vieta Sara in alvum fertilis Munus iuventae. Benon., Et iam vietam Sara in alvum fertilis; sed mendose postea, maius iuventae, uti etiam perperam Fuld., Et iam fetam. Palat. et Oxon. faciunt cum Alex. In Thuan. est quietam; caetera, ut in Alexandrino. Fabricius Aldo assentitur. In margine quarumdam editionum, Et iam quietam Sarae in alvum fertile Munus venire. Iso quietum et vietam videtur legisse. Munus iuventae pro facultate pariendi ponitur, ut a Paulino in carm. de S. Ioan. Baptista: Et venit effeto munus iuvenile sub aevo. Multi scribunt Sarra. ] Attrita pons colla liber erigit. |
| 34 | Abram triumphi dissipator hostici. |
| 35 | Redit, recepta prole fratris inclytus, |
| 36 | Ne quam fidelis sanguinis prosapiam |
| 37 | Vis pessimorum possideret principum. |
| 38 | Adhuc recentem caede de tanta virum |
| 39 | Donat sacerdos ferculis coelestibus. |
| 40 | Dei sacerdos, rex et idem praepotens, |
| 41 | Origo cuius fonte menarrabili |
| 42 | Secreta nullam prodit auctorem sui |
| 43 | Melchisedech, qua stirpe, queis maioribus |
| 44 | Ignotus, uni cognitus tantum Deo. |
| 45 | Mox et triformis angelorum trinitas |
| 46 | Senis revisit hospitis mapalia. |
| 47 | Et iam vieta Sara in alvo fertilis |
| 48 | [ 48. Exsanguis, sicut scriptum est: Desierant Sarae fieri muliebria, Iso. 49. Cachinni, de risu patris, non matris, dictus est Isaac, quoniam iste venerat ex dubitatione, propter quod et mulier reprehenditur; ille vero de gaudio, Iso. 50. Linea, umbra, figura, forma, ut pictorum est, futuras imagines quibusdam prius lineis adumbrare: ita omnia in figura contingebant illis, scripta autem sunt propter nos; quae utique rectis gressibus adimplenda sunt, Iso. 51. Quam, lineam.---Resculpat, renovet.---Pede, tramite, sensu, Iso. 52. In armis, armis scilicet lucis induti portionem nostri corporis, quae per Loth, qui interpretatur declinans, accipitur, a foedae libidinis servitute cohibeamus, adunatis introrsum viribus, ut illud: Quodcunque invenerit manus tua, constanter operare, quia neque opus, neque ratio, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas.---Arma, arma pectorum virtutes sunt, Iso. 54. Capta, apprehensa.---Serviat, pro serviebat, Iso. 55. Domi, in te: domus nostra est mens nostra.---Coactis, collectis, congregatis, Iso. 56. Nos, scilicet docet.---Large, abundanter. Abunde domesticorum divites sumus, si CCCXVIII fidem Patrum inconcussam tenuerimus.---Vernularum, bonarum virtutum, virtutibus, I. 57. Trecenti, isti trecenti mysterium significant, scilicet crucis. Tau enim, qui figuram sanctae crucis, trecentos significat. Si vis scire de decem et octo, lege arithmeticae minorem numerum intra novem computabis; significat in templo Constantini CCCXVIII episcopos defendisse Ecclesiam Dei contra haeresim Arianorum, I. 58. Figura, in figura, Iso. 59. Mox ipse, per fidem igitur perturbationibus superatis, sensibusque corporis libertate donatis, nihilque de nobis vindicante peccato; tum demum Christus, qui sacerdos verus seipsum obtulit immaculatum Deo, victoribus dignanter occurrens, panem corporis, vinumque sui sanguinis offert, I. 60. Parente, ut ait propheta: Generationem eius quis enarravit? Iso. 61. Cibum, aeternam refectionem, Iso. 62. Pudici, cordis etiam pudici humilem mentem hospita Trinitas intrare dignabitur iuxta illud: Ego et Pater veniemus et mansionem apud eum faciemus.---Casam, mansuetudinem; iustitiam scrutans uniuscuiusque cordis, I. 63. Hospitae, si nos bellum contra vitia gesserimus, tunc intrabit Trinitas habitaculis nostris, et fecundabit ea filiis virtutum; hospita apud veteres feminini generis; apud nos communis generis, I. ] [50. Nebrissa lineam interpretatur semitam angustam, quam vita nostra debet recto pede resculpere, hoc est, atterendo dilatare. Confer Isonis glossam. Sculpere artis statuariae proprium verbum est. Resculpo iterum sculpo, seu fingo, et renovo. Eo verbo usi sunt Tertullianus, Augustinus, Ruffinus. Vide Rigaltium ad cap. 5 Tertull. de Ieiuniis: Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen. 51. Fabr. rescalpit pro resculpit. 52. S. Prosper prope fin. Epigrammat.: Nunquam bella bonis, nunquam certamina desunt, Et quocum certet, mens pia semper habet. 53. Egm., Widm., Pal., Mar., Rat., pectoris. Alii cum editis, corporis. In Viennens., Omnemque docet nostri portionem corporis. Deest verbum docet in aliis, neque stare potest cum metro. 54. Ald. et Weitz. foede, adverbium. Alii editi, foedae libidini. E mss. alii habent diphthongum in ultima, alii non habent. Sed in multis omnino desunt diphthongi. 56. Hunc locum fuse explicuimus cap. 20 proleg. Eis, qui in 318 vernaculis Abraham Patres Nicaenos interpretantur, annumerandus est S. Marcus monachus saeculo IV, opusc. 10, num. 8, tom. VIII Bibliothecae Gallandianae. Barthius observat mendum esse in suo vet. libro non esse pro nos esse. 57. Viennens., mendose, trecentis. In nonnullis vulg., his novenis additis, non bene. In glossa post verba figuram sanctae crucis supple habet, vel quid aliud simile. 58. Barthius coniicit prosint pro possint. Sed optime possint, aut si quid velis mutare, possunt, ut Virgilius lib. IX Aeneid: Si quid mea carmina possunt. 59. In Vat. C traiectio praepostera Mox ipse Christus, qui verus est sacerdos. Has non dicimus varietates lectionum, sed exscriptorum errata. 60. Plerique, ut Ald., Erfurt., Widm., Bong., Gifanius Ind. Lucret., de hiatu, pag. mihi 437, Putean., Sich., Mar., Rat., Viennens., Vatt. D, F, L, O, BB, Parente natus alto, et ineffabili. Magis placet Alex., Parente inenarrabili, atque uno satus, cum Gis. et Pal. a prima manu. Vat. G. Fuld., Parente inenarrabili, atque alto satus. Fabricius, Parente natus alto, et inenarrabili. Prima lectio proba est, ut putat Heinsius, et quartus pes tribrachys, exclusa elisione. Giselinus ex hac diversitate duas editiones operum Prudentii arguit. 62. Ang., non bene, pudici pectoris. ] Munus iuventae mater exsanguis stupet, |
| 49 | Haerede gaudens, et cachinni poenitens. |
| 50 | Haec ad figuram praenotata est linea |
| 51 | Quam nostra recto vita resculpat pede; |
| 52 | Vigilandum in armis pectorum fidelium, |
| 53 | Omnemque nostri portionem corporis, |
| 54 | Quae capta foedae serviat libidini, |
| 55 | Domi coactis liberandam viribus. |
| 56 | Nos esse large vernularum divites, |
| 57 | Si quid trecenti, bis novenis additis, |
| 58 | Possint, figura noverimus mystica. |
| 59 | Mox ipse Christus, qui sacerdos verus est |
| 60 | Parente inenarrabili, atque uno satus, |
| 61 | Cibum beatis offerens victoribus. |
| 62 | Parvam pudici cordis intrabit casam, |
| 63 | Monstrans honorem Trinitatis hospitae. |
| 64 | [ 64. Animam, quam Sara significat.---Spiritus, per spiritum intelligere vult Abraham, per animam Saram, I. 65.Maritam, syncopa, id est coniunctam, quasi maritatam, a verbo, quod est, marito, as.---Prolis, virtutum spiritualium.---Expertem, ignotam, I. 66. Fertilem, fructiferam cum bonis operibus.--- Semine, si semen est verbum Dei, consequenter et filii opera sunt, quorum utique mercede in fine dominabimur; non feminam, id est non molle quid ac resolutum, sed puerum, id est, forte ac solidum parientes, ut illud: cum autem pepererit puerum, etc., I. 67. Dotem, scilicet virtutum, vitam beatam, vel iustam vitam; hos sinit intrare quos dignos probat.---Puerpera, puerum pariens, Iso. 68. Haerede digno, secundum illud: Filii tui, sicut novellae olivarum, et alibi: Dirige filios eorum; ac paulo post: Et opera manuum nostrarum dirige super nos.---Patris, ostenditur per divinitatem et humanitatem; quae cum sint duo, non tamen duo, sed unus est Christus, Iso. ] [64. Ald., Gis. in contextu 1 ed., connexibus; alii melius complexibus. 65. Aldus, piae, minus bene, pro pie. In nonnullis vulg., expertam; corrige expertem. Cauchius ex codice scripto malebat pie maritans. 67. Ald., Nebr., et alii vulg., Sarra. Plerique editi et mss., sera, ut ante vers. 2, Abraham serus pater dicitur. In Vat. C, sera prima manu, Sarra supra. 68. Palat., implevit; melius implebit. ] Animam deinde spiritus complexibus |
| 65 | Pie maritam, prolis expertem diu, |
| 66 | Faciet perenni fertilem de semine. |
| 67 | Tunc sera dotem possidens puerpera, |
| 68 | Haerede digno patris implebit domum. |