| 1 | 'Plus solito coeunt ad gaudia; dic, amice, quid sit! |
| 2 | Romam per omnem cursitant ovantque'. |
| 3 | 'Festus apostolici nobis redit hic dies triumfi, |
| 4 | Pauli atque Petri nobilis cruore. |
| 5 | Unus utrumque dies, pieno tamen innovatus anno, |
| 6 | vidit superba morte laureatum. |
| 7 | Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo, |
| 8 | binis dicatum caespitem tropeis, |
| 9 | et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem |
| 10 | bis fluxit imber sanguinis per herbas. |
| 11 | Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis, |
| 12 | pendere iussum praeminente ligno. |
| 13 | Ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis |
| 14 | ambire tanti gloriam magistri |
| 15 | exigit, ut pedibus mersum caput inprimant supinis, |
| 16 | quo spectet imum stipitem cerebro. |
| 17 | Figitur ergo manus subter, sola versus in cacumen, |
| 18 | hoc mente maior, quo minor figura. |
| 19 | Noverat ex humili caelum citius solere adiri, |
| 20 | deiecit ora spiritum daturus. |
| 21 | Ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni |
| 22 | diemque eundem sol reduxit ortus, |
| 23 | evomit in iugulum Pauli Nero fervidum furorem, |
| 24 | iubet feriri gentium magistrum. |
| 25 | Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum: |
| 26 | 'ad Christum eundum est, iam resolvor', inquit. |
| 27 | Nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense, |
| 28 | non hora vatem, non dies fefellit. |
| 29 | Dividit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa, |
| 30 | inter sacrata dum fluit sepulcra. |
| 31 | Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum |
| 32 | canens oliva, murmurans fluento; |
| 33 | namque supercilio saxi liquor ortus excitavit |
| 34 | fontem perennem chrismatis feracem, |
| 35 | nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque clivum, |
| 36 | donec virenti fluctuet colymbo. |
| 37 | Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris |
| 38 | stagnum nivali volvitur profundo. |
| 39 | Omnicolor vitreas pictura superne tingnit undas, |
| 40 | musci relucent et virescit aurum |
| 41 | cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri: |
| 42 | credas moveri fluctibus lacunar. |
| 43 | Pastor ones alit ipse illic gelidi rigore fontis, |
| 44 | videt sitire quas fluenta Christi. |
| 45 | Parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis, |
| 46 | qua stringit amnis caespitem sinistrum. |
| 47 | Regia pompa loci est, princeps bonus has sacravit arces |
| 48 | lusitque magnis ambitum talentis. |
| 49 | Bratteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta |
| 50 | lux esset intus, ceu iubar sub ortu. |
| 51 | subdidit et Parias fulvis laquearibus columnas, |
| 52 | distinguit illic quas quaternus ordo. |
| 53 | Turn camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus: |
| 54 | sic prata vernis floribus renident. |
| 55 | Ecce duas fidei summo patre conferente dotes, |
| 56 | urbi colendas quas dedit togatae. |
| 57 | Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, |
| 58 | lux in duobus fervet una festis. |
| 59 | Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, |
| 60 | et his et illis perfruamur hymnis. |
| 61 | Ibimus ulterius, qua fert via pontis Hadriani, |
| 62 | laevam deinde fluminis petemus. |
| 63 | Transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos, |
| 64 | mox huc recurrit duplicatque vota. |
| 65 | Haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum reversus |
| 66 | diem bifestum sic colas memento.' |