monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11
Prudentius, Peristephanon, X. Sancti Romani Martyris Contra Gentiles Dicta <<<     >>> XII. Passio Apostolorum Petri et Pauli

Prudentius, Peristephanon, XI. Ad Valerianum Episcopum de Passione Hippolyti Beatissimi Martyris

1 Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
2 vidimus, o Christi Valeriane sacer.
3 Incisos tumulis titulos et singula quaeris
4 nomina: difficile est, ut replicare queam.
5 Tantos iustorum populos furor inpius hausit,
6 cum coleret patrios Troia Roma deos.
7 Plurima litterulis signata sepulcra 1oquuntur
8 martyris aut nomen aut epigramma aliquod,
9 sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas
10 marmora, quae solum significant numerum.
11 Quanta virum iaceant congestis corpora acervis,
12 nosse licet, quorum nomina nulla legas.
13 Sexaginta illic defossas mole sub una
14 reliquias memini me didicisse hominum,
15 quorum solus habet conperta vocabula Christus,
16 utpote quos propriae iunxit amicitiae.
17 Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes
18 rerum apices veterum per monumenta sequor,
19 invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati
20 presbiter attigerat nostra sequenda negans,
21 usque ad martyrii provectum insigne tulisse
22 lucida sanguinei praemia supplicii.
23 Nec mirere senem perversi dogmatis olim
24 munere ditatum catholicae fidei.
25 Cum iam vaesano victor raperetur ab hoste
26 exultante anima carnis ad exitium,
27 plebis amore suae multis comitantibus ibat;
28 consultus quaenam secta foret melior,
29 respondit: 'fugite, o miseri, execranda Novati
30 scismata, catholicis reddite vos populis!
31 Una fides vigeat, prisco quae condita templo est,
32 quam Paulus retinet quamque cathedra Petri.
33 Quae docui, docuisse piget: venerabile martyr
34 cerno, quod a cultu rebar abesse dei.'
35 His ubi detorsit laevo de tramite plebem
36 monstravitque sequi, qua via dextra vocat,
37 seque ducem recti spretis anfractibus idem
38 praebuit, erroris qui prius auctor erat,
39 sistitur insano rectori christicolas tunc
40 ostia vexanti per Tiberina viros.
41 Illo namque die Roma secesserat, ipsos
42 peste Suburbanos ut quateret populos,
43 non contentus humum celsae intra moenia Romae
44 tinguere iustorum caedibus assiduis.
45 Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam
46 cerneret eluvie sanguinis affluere,
47 protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram
48 quaeque loca aequoreus proxima portus habet.
49 Inter carnifices et constipata sedebat
50 officia extructo celsior in solio,
51 discipulos fidei detestandique rebelles
52 idolii ardebat dedere perfidiae.
53 Carcereo crinita situ stare agmina contra
54 iusserat horrendis excrucianda modis.
55 Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra
56 stridere, virgarum concrepitare fragor,
57 ungula fixa cavis costarum cratibus altos
58 pandere secessus et lacerare iecur.
59 Ac iam lassatis iudex tortoribus ibat
60 in furias cassa cognitione fremens --
61 nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus
62 supplicia, auderet qui vitiare animam --
63 inde furens quaesitor ait: 'iam, tortor, ab unco
64 desine, si vana est quaestio, morte agito.
65 Huic abscide caput, crux istum tollat in auras
66 viventesque oculos offerat alitibus;
67 hos rape praecipites et vinctos conice in ignem,
68 sit pyra, quae multos devoret una reos.
69 En tibi, quos properes rimosae inponere cumbae
70 pellere et in medii stagna profunda freti.
71 Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor
72 vexerit et tumidis caesa labarit aquis,
73 dissociata putrem laxent tabulata carinam
74 conceptumque bibant undique naufragium.
75 Squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum
76 belva consumptis cruda cadaveribus.'
77 Haec persultanti celsum subito ante tribunal
78 offertur senior nexibus inplicitus.
79 Stipati circum iuvenes clamore ferebant
80 ipsum christicolis esse caput populis:
81 si rorer extinctum propere caput, omnia vulgi
82 pectora Romanis sponte sacranda deis.
83 Insolitum leti poscunt genus et nova poenae
84 inventa, exemplo quo trepident alii.
85 Ille supinata residens cervice: 'quis', inquit,
86 'dicitur?' adfirmant dicier Hippolytum.
87 'Ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales
88 intereatque feris dilaceratus equis.'
89 Vix haec ille, duo cogunt animalia freni
90 ignara insueto subdere colla iugo,
91 non stabulis blandius manu palpata magistri
92 imperiumque equitis ante subacta pati,
93 sed campestre vago nuper pecus e grege captum,
94 quod pavor indomito corde ferinus agit.
95 Iamque reluctantes sociarant vincula bigas
96 oraque discordi foedere nexuerant:
97 temonis vice funis inest, qui terga duorum
98 dividit et medius tangit utrumque latus,
99 deque iugo in longum se post vestigia retro
100 protendens trahitur transit et ima pedum.
101 Huius ad extremum, sequitur qua pulvere summo
102 cornipedum refugas orbita trita vias,
103 crura viri innectit laqueus nodoque tenaci
104 adstringit plantas cumque rudente ligat.
105 Postquam conposito satis instruxere paratu
106 martyris ad poenam verbera, vincla, feras,
107 instigant subitis clamoribus atque flagellis
108 iliaque infestis perfodiunt stimulis.
109 Ultima vox audita senis venerabilis haec est:
110 'hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam!'
111 Prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,
112 qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.
113 Incendit feritas, rapit impetus et fragor urget
114 nec cursus volucer mobile sentit onus.
115 Per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat
116 fluminis aut torrens oppositus cohibet,
117 prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,
118 prona, fragosa petunt, ardua transiliunt.
119 Scissa minutatim labefacto corpore frusta
120 carpit spinigeris stirpibus hyrtus ager.
121 Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,
122 parte rubent frondes, parte madescit humus.
123 Exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo
124 multicolor fucus digerit omne nefas,
125 picta super tumulum species liquidis viget umbris
126 effigians tracti membra cruenta viri.
127 Rorantes saxorum apices vidi, optime papa,
128 purpureasque notas vepribus inpositas.
129 Docta manus virides imitando effingere dumos
130 luserat et minio russeolam saniem.
131 Cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo
132 membra per incertos sparsa iacere situs.
133 Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,
134 devia quo fractum semita monstrat iter.
135 Maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant
136 inplebantque sinus visceribus laceris.
137 Ille caput niveum conplectitur ac reverendam
138 canitiem molli confovet in gremio;
139 hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas
140 et genua et crurum fragmina nuda legit.
141 Palliolis etiam bibulae siccantur harenae,
142 ne quis in infecto pulvere ros maneat.
143 Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis
144 insidet, hunc omnem spongia pressa rapit.
145 Nec iam densa sacro quidquam de corpore silva
146 obtinet aut plenis fraudat ab exequiis.
147 Cumque recensetis constaret partibus ille,
148 corporis integri qui fuerat numerus,
149 nec purgata aliquid deberent avia toto
150 ex homine extersis frondibus et scopulis,
151 metando eligitur tumulo locus, ostia linquunt,
152 Roma placet, sanctos quae teneat cineres.
153 Haud procul extremo culta ad pomeria vallo
154 mersa latebrosis crypta patet foveis.
155 Huius in occultum gradibus via prona reflexis
156 ire per anfractus luce latente docet.
157 Primas namque fores summo tenus intrat hiatu
158 inlustratque dies limina vestibuli.
159 Inde ubi progressu facili nigrescere visa est
160 nox obscura loci per specus ambiguum,
161 occurrunt celsis inmissa foramina tectis,
162 quae iaciant claros antra super radios.
163 Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus
164 arta sub umbrosis atria porticibus,
165 at tamen excisi subter cava viscera montis
166 crebra terebrato fornice lux penetrat.
167 Sic datur absentis per subterranea solis
168 cernere fulgorem luminibusque frui.
169 Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
170 propter ubi adposita est ara dicata deo.
171 Illa sacramenti donatrix mensa eademque
172 custos fida sui martyris adposita
173 servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro,
174 pascit item sanctis Tibricolas dapibus.
175 Mira loci pietas et prompta precantibus ara
176 spes hominum placida prosperitate iuvat.
177 Hic corruptelis animique et corporis aeger
178 oravi quotiens stratus, opem merui.
179 Quod laetor reditu, quod re, venerande sacerdos,
180 conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,
181 Hippolyto scio me debere, deus cui Christus
182 posse dedit, quod quis postulet, adnuere.
183 Ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,
184 aedicula argento fulgurat ex solido.
185 Praefixit tabulas dives manus aequore levi
186 candentes, recavum quale nitet speculum,
187 nec Pariis contenta aditus obducere saxis
188 addidit ornando clara talenta operi.
189 Mane salutatum concurritur: omnis adorat
190 pubis, eunt, redeunt solis adusque obitum.
191 Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos
192 permixtim populos religionis amor.
193 Oscula perspicuo figunt inpressa metallo,
194 balsama defundunt, fletibus ora rigant.
195 Iam cum se renovat decursis mensibus annus
196 natalemque diem passio festa refert,
197 quanta putas studiis certantibus agmina cogi
198 quaeve celebrando vota coire deo!
199 Urbs augusta suos vomit effunditque Quirites,
200 una et patricios ambitione pari
201 Confundit plebeia falanx umbonibus aequis
202 discrimen procerum praecipitante fide.
203 Nec minus Albanis acies se candida portis
204 explicat et longis ducitur ordinibus,
205 exultant fremitus variarum hinc inde viarum,
206 indigena et Picens plebs et Etrusca venit.
207 Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae
208 Campanus Capuae iamque Nolanus adest,
209 quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum
210 pigneribus rapidum carpere gestit iter.
211 Vix capiunt patuli populorum gaudia campi
212 haeret et in magnis densa cohors spatiis.
213 Angustum tantis illud specus esse catervis
214 haud dubium est, ampla fauce licet pateat.
215 Stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum
216 tunc adeat cultu nobile regifico,
217 parietibus celsum sublimibus atque superba
218 maiestate potens muneribusque opulens.
219 Ordo columnarum geminus laquearia tecti
220 sustinet auratis suppositus trabibus.
221 Adduntur graciles tecto breviore recessus,
222 qui laterum seriem iugiter exsinuent,
223 At medios aperit tractus via latior alti
224 culminis exsurgens editiore apice.
225 Fronte sub adversa gradibus sublime tribunal
226 tollitur, antistes praedicat unde deum.
227 Plena laborantes aegre domus accipit undas
228 artaque confertis aestuat in foribus
229 maternum pandens gremium, quo condat alumnos
230 ac foveat fetos adcumulata sinus.
231 Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma
232 Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat
233 prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,
234 annua festa inter dinumerare velim.
235 Crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus
236 lucis honoratae praemia restituens.
237 Inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni
238 Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
239 Sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,
240 orantem Christus audiat omnipotens;
241 sic tibi de pleno lupus excludatur ovili
242 agna nec ulla tuum capta gregem minuat;
243 sic me gramineo remanentem denique campo
244 sedulus aegrotam pastor ovem referas;
245 sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis,
246 raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.
Prudentius HOME

bbb264.148 bnf8084.157 bsb36896.172 cec81.70 csg135.275 csg136.146 hab5618.164 uldBURQ03.90

Prudentius, Peristephanon, X. Sancti Romani Martyris Contra Gentiles Dicta <<<     >>> XII. Passio Apostolorum Petri et Pauli
monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64 > 5 > 4 > 4 > 5 > 3 > 10 > 5 > 3 > 3 > 8 > 6 > 1 > 7 > 4 > 2 > 11 > 9 > 12 > 10 > 2 > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik