Prudentius, Peristephanon, I. Hymnus in Honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum
| 1 | Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula, |
| 2 | aureis quae Christus illic adnotavit litteris, |
| 3 | sanguinis notis eadem scripta terris tradidit. |
| 4 | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate, |
| 5 | hic locus dignus tenendis ossibus visus deo, |
| 6 | qui beatorum pudicus esset hospes corporum. |
| 7 | Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici, |
| 8 | inlitas cruore sancto nunc harenas incolae |
| 9 | confrequentant obsecrantes voce, votis, munere. |
| 10 | Exteri nec non et orbis huc colonus advenit, |
| 11 | fama nam terras in omnes percucurrit proditrix |
| 12 | hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant. |
| 13 | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces, |
| 14 | laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus |
| 15 | omne, quod iustum poposcit, inpetratum sentiens. |
| 16 | Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est, |
| 17 | non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit, |
| 18 | audiunt statimque ad aurora regis aeterni ferunt. |
| 19 | Inde larga fonte ab ipso dona tetris influunt, |
| 20 | supplicum causas petitis quae medellis inrigant; |
| 21 | nil suis bonus negavit Christus umquam testibus, |
| 22 | testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit |
| 23 | unicum deum fateri sanguinis dispendio, |
| 24 | sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior. |
| 25 | Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum viris: |
| 26 | membra morbis exedenda texta venis languidis |
| 27 | hostico donare ferro morte et hostem vincere. |
| 28 | Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati, |
| 29 | nobilis per vulnus amplum porta iustis panditur, |
| 30 | lota mens in fonte rubro sede cordis exilit. |
| 31 | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant |
| 32 | milites, quos ad perenne cingulum Christus vocat, |
| 33 | sueta virtus bello et armis nunc fidei militat. |
| 34 | Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis |
| 35 | proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis |
| 36 | praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit. |
| 37 | Vile censent expeditis ferre dextris spicula, |
| 38 | machinis murum ferire, castra fossis cingere, |
| 39 | inpias manus cruentis inquinare stragibus. |
| 40 | Forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros |
| 41 | ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat, |
| 42 | idolis litare nigris, esse Christi defugas. |
| 43 | Liberam succinta ferro pestis urgebat fidem; |
| 44 | illa virgas et secures et bisulcas ungulas |
| 45 | ultro fortis expetebat Christi amore interrita. |
| 46 | Carcer inligata duris colla bacis inpedit, |
| 47 | barbaras forum per omne tortor exercet manus, |
| 48 | veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur. |
| 49 | Tunc et ense caesa virtus triste percussit solum |
| 50 | et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit, |
| 51 | dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti. |
| 52 | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora, |
| 53 | fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas, |
| 54 | stant parati ferre, quidquid sors tulisset ultima, |
| 55 | seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam |
| 56 | verberunt post vim crepantum, post catastas igneas, |
| 57 | sive pardis offerendum pectus aut leonibus. |
| 58 | 'Nosne Christo procreati mammonae dicabimur |
| 59 | et dei formam gerentes serviemus saeculo? |
| 60 | absit ut caelestis ignis se tenebris misceat. |
| 61 | Sit satis, quod capta primo vita sub chirografo |
| 62 | debitum persolvit omne functa rebus Caesaris, |
| 63 | tempus est deo rependi, quidquid est proprium dei. |
| 64 | Ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite, |
| 65 | aureos auferte torques, sauciorum praemia! |
| 66 | clara nos hinc angelorum iam vocant stipendia. |
| 67 | Christus illic candidatis praesidet cohortibus |
| 68 | et throno regnans ab alto damnat infames deos |
| 69 | vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis.' |
| 70 | haec loquentes obruuntur mille poenis martyres, |
| 71 | nexibus manus utrasque flexus involvit rigor |
| 72 | et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis. |
| 73 | O vetustatis silentis obsoleta oblivio! |
| 74 | invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur, |
| 75 | chartulas blasfemus olim nam satelles abstulit, |
| 76 | ne tenacibus libellis erudita saecula |
| 77 | ordinem, tempus modumque passionis proditum |
| 78 | dulcibus linguis per aures posterorum spargerent. |
| 79 | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia, |
| 80 | iugibus longum catenis an capillum paverint, |
| 81 | quo viros dolore tortor quave pompa ornaverit. |
| 82 | Illa laus occulta non est nec senescit tempore, |
| 83 | missa quod sursum per auras evolarunt munera, |
| 84 | quae viam patere caeli praemicando ostenderent. |
| 85 | Illius fidem figurans nube fertur anulus, |
| 86 | hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium, |
| 87 | quae superno rapta flatu lucis intrant intimum. |
| 88 | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur |
| 89 | ac diu visum sequacem textilis candor fugit, |
| 90 | subvehuntur usque in astra nec videntur amplius. |
| 91 | Vidit hoc conventus adstans, ipse vidit carnifex |
| 92 | et manum repressit haerens ac stupore obpalluit, |
| 93 | sed tamen peregit ictum, ne periret gloria. |
| 94 | Iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas, |
| 95 | quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem? |
| 96 | credis in deum relatos hostiarum spiritus? |
| 97 | Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones, |
| 98 | qui lupino capta ritu devorant praecordia, |
| 99 | strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus. |
| 100 | Tunc suo iam plenus hoste sistitur furens homo |
| 101 | spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina, |
| 102 | expiandus quaestione non suorum criminum, |
| 103 | audias, nec tortor adstat, heiulatus flebiles, |
| 104 | scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur, |
| 105 | crescit et suspensus ipse vinculis latentibus. |
| 106 | His modis spurcum latronem martyrum virtus quatit, |
| 107 | haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit, |
| 108 | praedo vexatus relictis se medullis exuit. |
| 109 | Linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit, |
| 110 | ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia |
| 111 | confitens ardere sese; nam gehennae est incola. |
| 112 | Quid loquar purgata longis alba morbis corpora, |
| 113 | algidus cum decoloros horror artus concutit, |
| 114 | hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit? |
| 115 | Hoc bonum salvator ipse, quo fruamur, praestitit, |
| 116 | martyrum cum membra nostro consecravit oppido, |
| 117 | sospitant quae nunc colonos, quos Hiberus alluit. |
| 118 | State nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis, |
| 119 | coniugum salute laeta vox maritarum strepat, |
| 120 | sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium! |