| 1 | [ 1. Cain, Marcionita, I. 3. Liquet, manifestatur, patet.---Lucis, oculorum, Iso. 4. Insincera, impura, non pura.---Acies, visus.---Divortia, deviamina, diverticula, I. 5. Frustrata, ipsa acies, I. ] [1. Argumentum operis titulo exprimitur Adversus Marcionitas, qui duos deos esse affirmant, in Rat., Prag., Thuan., Oxon., Alex. In Aldo, affirmabant; Vat., A, asserunt. Gis. 2 edit., Hamartigenia, aliis omissis, et ad oram Duitae. 2. Lupus Ferrariensis epist. 20 ad Altuinum hunc versum et eius auctorem hoc elogio prosequitur: Graecus quidam Graecos BLASPHEMUS dicere correpta penultima mihi constanter asseruit . . . . . Tamen Aurelius Prudentius, qui apud plerosque vehementissime celebratur, id nomen sic posuit, DIVISOR BLASPHEME DEI. Hinc igitur longe lateque manavit, ut BLASPHEMUS, et BLASPHEMO accentum in penultima syllaba sortirentur. Lupus accentum cum syllabae quantitate confundit: nam penultima in blasphemus est longa, accentus vero est in antepenultima. Vide Proleg. 5. Ex Tertull. lib. I adversus Marcion., cap. 2. Quo facilius duos deos caeci perspexisse se existimaverunt. Unum enim non integre viderant. Lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est. ] Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain, |
| 2 | Divisor blaspheme Dei? tibi conditor unus |
| 3 | Non liquet, et bifidae caligant nubila lucis. |
| 4 | Insincera acies duo per divortia semper |
| 5 | Spargitur, in geminis visum frustrata figuris. [ 6. Obludit, illudit.---Excors, stultus, sine corde, I. 8. Glomerat, colligit.---Discrimina, discretiones, I. 11. Agitantia, moventia, I. 13. Coniicit, divinat, I. 15. Itidem, iterum, I. 16. Dispare, separata, I. 18. Ab arce, a dignitate, I. Principio, Vat. A. 19. Apicum, celsitudinum summitatum. I. 21. Aut quae, nihil summum, nisi unum, Vat. A.---Summo, summitate, Mar.---Dispare summo, separata summitate, I. 22. Unum, fuerit, I. 23. Revulso, separato, I. 24. Vindicat, usurpat.---Omnia, scilicet facere, vel esse, Iso. 25. Varium, duorum, I. 26. Cumulum, plenitudinem, vel summitatem, I. 29. Viget, vigorem tenet, I. 30. Collato, coniuncto.---Foedere, amicitia, I. 31. Summa, summitas est ille, sublimitas.---Simplex, unica, I. 33. Apex, summitas capilli, et ponitur pro omni summitate, I. 35. Aliquid, unitatem.---Secundum, id est filium, et angelos, et homines, I. ] [6. Bong., obludit; supra, illudit. 9. Aldus male interpungit hic mundus domino pro hic mundus: domino. 11. Bong., nonnulli vulg., duo sint. 14. Rat., effinxerat; alii, effinxerit. 17. Gis. 1 edit. ad oram, Sich., Widm. supra, Bong. ad marg., constare biformis; caeteri, consistere duplex. 19. Apices pro summo honore. Horatius, lib. III, oda 21, Trementi regum apices, neque militum arma. 20. En nervosum argumentum quo SS. Patres, theologi et philosophi Dei unitatem demonstrant. Deus aut unus est, aut si plures sunt, iam non sunt dii. Chamillardus frustra laborat id explicare: nam clarius Prudentius carmine, quam ipse interpretatione, aut commentariis rem conficit. Quod si SS. Patrum auctoritates desideras, theologos poteris consulere, qui eas exscribunt. Egregie S. Athanasius orat. adversus idola, multitudo numinum, nullitas numinum, a Prudentio adhibetur subtile argumentum, in scholis usitatum: quod si plures dii essent, unicuique deesset perfectio, quae in omnium collectione reperitur. S. Irenaeus, lib. II, cap. 1, eadem ratione utitur: Deerit enim unicuique eorum partem minimam habenti, ad comparationem omnium reliquorum; et solvetur omnipotentis appellatio. 21. Gis., Bongar., Rat. a prima manu, aut qui. Alex., Sich., Rat. a secunda manu, Thuan., aut quia. Alii, aut quae. Pro summo Alex. a prima manu, et Rot., summa. 22. Prag., Rat., Weitz., Mar. pro diversa lectione usum. Alii, unum. 24. Vat. A, male, indicat pro vindicat. 28. Prudentius ait nos fateri Deum unum, quamvis diversae sint personae: quia Verbum (idem dic de Spiritu sancto) cum Patre regnat maiestate sub una, hoc est, eiusdem est naturae ac substantiae. 29. Ald., non bene, quippe vigebit. Gis. et alii vulg., et viguit. 31. Put., Egm. ad oram. Summa potestatum Pater est, quod Heinsio et Chamillardo non displicet, quia haec, ut putant, de Deo Patre dicuntur. Longe aliter sentio. Etenim haec omnia ad vers. 37 accipio de ipsa natura divina. 32. Arnobius, lib. II, pag. 44: Ille salus rerum Deus omnium, virtutum caput, benignitatis et columen, Et supra: bonorum omnium solus caput. 33. In Rat., generis sine que. Ex hoc loco aliisque similibus Petavius tom. II, lib. IV, cap. 3, probat, generis nomen pro natura sumi interdum solere ab Hilario et Prudentio, quibus adiungit Facundum Hermianensem ex Eustathio Antiocheno, Eusebium vulgo Emissenum nuncupatum, Tertullianum et alios. 34. In Vat. A, tempora, anni, non bene. 35. A Deo, qui summa potestatum simplex est, per Verbum omnia facta sunt. Inter creata vero sunt ea quae numerantur suo ordine. Nam Deus princeps et auctor numeri non potest numerari: neque enim est Deus primus, Deus secundus, Deus tertius: neque Pater est numero primus, aut anterior Filio, aut Filius secundus numero, et posterior Patre. Ut enim in symbolo Athanasiano dicitur, in hac trinitate nihil prius, aut posterius. Et quamvis nonnulli theologi veram prioritatem originis inter personam producentem et productam agnoscant ac tueantur, tamen ea non efficit numerum, qui post aliquid dedit esse secundum, de quo loquitur Prudentius: ac solum ea prioritas significat personam producentem esse id a quo est persona producta, non vicissim, et hoc sensu in Trinitate sunt prima, secunda et tertia persona, quae revera sunt tres personae distinctae. Sanctus Gregorius Nyssenus disertis verbis affirmat, nullo id sermone comprehendi posse, quemadmodum res eadem numerabilis sit et numerum fugiat. Consule laudatum Petavium lib. XII, tom. II, cap. 13, ubi explicatur naturae divinae singularitas et unitas numerica. Theologi aiunt in proprietatibus relativis numerum adhiberi, non in absolutis. Simili modo S. Augustinus tract. 39 in Ioan.: Hoc solo numerum insinuant, quod ad invicem sunt; non quod ad se sunt. ] |
| 6 | Terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors |
| 7 | Dividuum regnare Deum super aethera credas. |
| 8 | Bina boni, atque mali glomerat discrimina sordens |
| 9 | Hic mundus: domino sed coelum obtemperat uni |
| 10 | Non idcirco duos retinent coelestia reges, |
| 11 | Quod duo sunt opera humanas agitantia curas. |
| 12 | Exterior terrenus homo est, qui talia cernens, |
| 13 | Coniicit, esse duo variarum numina rerum, |
| 14 | Dum putat esse Deum, qui prava effinxerit olim, |
| 15 | Et qui recta itidem condens induxerit, ambos |
| 16 | Autumat esse deos natura dispare summos. |
| 17 | Quae tandem natura potest consistere duplex, |
| 18 | Aut regnare diu: quam fons divisus ab arce |
| 19 | Separat, alternaque apicum ditione recidit? |
| 20 | Aut unus Deus est, rerum cui summa potestas: |
| 21 | At quae iam duo sunt, minuuntur dispare summo. |
| 22 | Porro nihil summum, nisi plenis viribus unum: |
| 23 | Distantes quoniam, proprium dum quisque revulso |
| 24 | Vindicat imperio, nec summa, nec omnia possunt, |
| 25 | Ius varium non est plenum: quia non habet alter, |
| 26 | Quidquid dispar habet, cumulum discretio carpit. |
| 27 | Nos plenum sine parte Deum testamur, et unum: |
| 28 | In quo Christus inest, idem quoque plenus, et unus, |
| 29 | Qui viget, ac viguit super omnia, quique vigebit, |
| 30 | Participem nullum collato foedere passus. |
| 31 | Summa potestatum simplex, dominatio rerum, |
| 32 | Virtutum sublime caput, fons unicus orbis, |
| 33 | Naturalis apex, generisque, et originis auctor: |
| 34 | Ex quo cuncta fluunt, et lux, et tempora, et anni, |
| 35 | Et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum: [ 36. Unus enim, quia ab uno inchoamus semper numerum, I. 38. Secundus, ac Deus Pater non sit ipse Pater anterior numero, I. 40. Unus, Filius Pater, I. 43. Ab uno, Patre, I. 44. Chaos, mundum, principium.---Numeroque, eo quod sit unus filius, sicut unus genitor est.---Et tempore, id est, aequales in temporibus, I. 45. Duos, scilicet deos, I. 46. Retro, ab initio, Vat. A. 47. Ausit, ausus est, I. 48. Adoptivum, Filium, I. 50. Distans, alio modo stans, I. 51. Stat, est, I. 52. Unum, Filium.---Rite, veraciter.---Formam eamdem, substantiam Patris, I. 53. Amor, adoptio, I. ] [39. Minime dubito quin legendum sit cum Rat. et Mar. a secunda manu: Aut numero anterior, cui Filius unicus uni est. Sensus est, quod Filius non est Patre posterior, Pater non est anterior Filio; sed Deus est unus primus in virtute sua, primus in illo quem ante chaos genuit, et unum sunt gignens et genitus, numeroque et tempore liber. S. Fulgentius in lib. de Fide ad Petrum Verbum Prudentii adhibuit, sententiamque explicuit: Nullus horum extra quemlibet ipsorum est: quia nemo alium praecedit aeternitate aut excedit magnitudine, aut superat potestate: quia nec Filio, nec Spiritu sancto, quantum ad naturae divinae unitatem pertinet, aut ANTERIOR, aut maior Pater est, etc. In Vat. A mendum est interior. In aliis mss. et edd.: Anterior numero est, cui Filius unicus uni est, quod nescio qua ratione possit explicari. Latinitatem vocis anterior satis defendit Olaus Borrichius in Analectis ad Cogitationes de lingua Latina contra Vossium et Cellarium, ex Iulio Caesare in optimis exemplaribus, Prisciano, Symmacho, Sulpicio aliisque aequalibus. Proprietatem loquendi Filius unicus uni est recte notavit Teolius ex S. Thoma part. 1, quaest. 31, art. 2: Dicimus unicum Filium, quia non sunt plures filii in divinis: neque tamen dicimus unicum Deum, quia pluribus divinitas est communis. 42. Generatio simplex est generatio aeterna per communicationem eiusdem naturae, non per divisionem, aut multiplicationem essentiae: nam Filius est genitus, non creatus, aut factus. Ideo poeta theologus rogat, inter genitum et generantem per simplicem generationem, quaenam differentia esse potest in natura, in virtute, in maiestate? 43. Egm. a manu prima, semper erunt. 45. Repetere hic plura possemus ex symbolo Athanasiano, ut non tres aeterni, sed unus aeternus, non tres dii, sed unus Deus, unus Pater, non tres patres, etc. 47. Magis arridet scindere cum Mar., Rat., Weitz., Urb., quam exscindere cum Put., Thuan., Ald. 48. Hoc aliud est dogma catholicum: Verbum, atque adeo Iesus Christus Filius Patris est naturalis, non adoptivus; ex quo capite Marcionita non poterat asserere, aut arguere, alterum alterius generis, sive naturae numerum duorum praestare, et geminum numen inducere. Prudentius praecipue loquitur de Christo, quatenus est Deus: nam saepe Christum pro Verbo accipit. Hinc arguunt theologi, Christum, etiam quatenus est homo, non esse filium adoptivum Dei: etenim filius adoptivus est persona extranea adoptanti. Erat tunc in more positum, ut imperatores filium aliquem alterius generis sibi adoptarent, et ad imperii partem assumerent. Huc fortasse animum Prudentius advertit. Genus pro natura supra poeta usurpavit; eodemque vocabulo usi sunt plures SS. Patres, quod saepe repetendum est contra Clerici sophismata. Vox illa adoptivum reperitur in concil. Bracarensi I, cap. 15: Adoptiva femina ascititia, et in Collectione canonum S. Martini Bracarensis. In oratione matutina, quae a multis Ausonio, a nonnullis S. Paulino ascribitur: Stirpis adoptivae meliore propage colendus. 51. Filium esse formam, sive imaginem Patris, monui in Apoth. Ex quo colligitur, Filium eiusdem esse cum Patre naturae: non enim perfecta haec similitudo et ratio imaginis consistere posset inter duas distinctas naturas. Confer theologos, probantes unitatem essentiae in tribus personis. Petavius tom. IV, lib. II, cap. 11, et lib. IV, cap. 15, observat, simili argumento usos Athanasium, Basilium, Cyrillum; sed adiungendam esse praeterea divinae generationis, vel productionis substantialis rationem, quae id requirit, ut quod eodem modo producitur, non similitudinem solum, sed identitatem etiam habeat substantiae. 55. Bong., revocatus; reliqui, revocatur. ] |
| 36 | Unus enim princeps numeri est, nec dinumerari |
| 37 | Tantum unus potis est: sic, cum Pater, ac Deus alter |
| 38 | Non sit item Christus non sit genitore secundus, |
| 39 | Aut numero anterior, cui Filius unicus uni est, |
| 40 | Ille Deus, meritoque Deus: quia primus, et unus; |
| 41 | In virtute sua primus; tum primus in illo, |
| 42 | Quem genuit: quid enim differt, generatio simplex? |
| 43 | Unum semper erit gignens, atque unus ab uno |
| 44 | Ante chaos genitus, numeroque, et tempore liber. |
| 45 | Quis dixisse duos rem maiestate sub una |
| 46 | Regnantem, propriamque sibi, retroque perennem |
| 47 | Ausit, et unius naturae scindere vires? |
| 48 | Nunquid adoptivum genitor sibi sumpsit, ut alter |
| 49 | Externi generis numerum praestare duorum |
| 50 | Debeat, et geminum distans inducere numen? |
| 51 | Forma Patris veri verus stat Filius, ac se |
| 52 | Unum rite probat, dum formam servat eamdem. |
| 53 | Non amor ascitus sociat, nec iungit utrumque |
| 54 | Coniurata fides; pietas sed certa, genusque |
| 55 | Unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam. [ 60. Bivio, divisione, I. 62. Elementa, signa, I. 64. Praesaga, praedivinatrix, praescia, I. 66. Segrege, separato, Vat. A. 67. Specimen, imaginem.---Posuit, Deus, I. 71. Praebet, ordinat.---Flamma, sol.---Texit ordinavit, I. 73. Volat, currit, I. 75. Vegetamen, vegetatio, commotio, I. 76. Indiscreti, motus indivisibilis, I. 77. His, officiis.---Ductu, ductione, I. 78. Substantia, sol, I. 79. Aequiparabile, simile, comparabile, I. 80. Ausim, audeam.---Componere, comparare, I. 81. Grande suum, maiestatem suam, I. 82. Coniectare, praecognoscere, in hoc quod ad imaginem suam creati sumus.---Quibus, hominibus.---Ardua, visere, divina cognoscere.---Non est, possibile, I. 83. Parvorum, per visibilia.---Non intellecta, invisibilia, ea, quae non possumus intelligere, I. 84. Proxima, quae vidimus, I. 85. Glaucomate, albugine, offuscatione, infusione, Glaucoma est infirmitas oculorum, I. 86. Fusca, nigra.---Suffundit, obumbrat.---Palla, nubem appellat pallam, nubecula, I. 87. Nimbus, nubes, I. 88. Mentitos, infrustratos scilicet lumine.---Orbes, oculos, I. 89. Aer, animus, I. ] [60. Prag. scribit disparsa. 64. Aldus, ut metro consuleret, reformare voluit heresin hanc. Hoc ipsum ausus est librarius adnotare in Ratisb. Vera lectio hanc heresin. 68. Vat. A, male, neque quis pro nequis; Prag., credens pro credat, non bene. 69. Abest hic versus a Pal., Egm., Ald., omnibus Heins., uno Torr., Alex., Urb. Affertur a Weitz., Gis., Mar., Prag., Rat. et quidem sine litura, Bong., Fabr., et aliis. Sed in Fabr., Bong., et Mar. a prima manu, vagas formas pro vagis formis. Giselinus testatur hunc versum abesse ab edit. Daventr. Teolius in uno tantum Vat. eum esse ait, sed inductum a manu secunda (intelligo adiectum). Mariettus in suo codice nunc Vat. a manu prima eumdem versum exstare agnovit. Alex. a secunda manu hunc ipsum versum habet, et legit vagas formas. 70. Fabr., Gis., Bong., resolutos, perperam, pro revolutos. Vide Becmanum, de Orgine ling. Lat. cap. 6, qui ex mss. hanc lectionem defendit et explicat. Dies revoluti sunt, qui revolvuntur identidem, et redeunt. 71. Codd. mss. et edd., texit. Fabricius excudit rexit, cui favet glossa. Hoc exemplo usus est Alexander Magnus: Neque terra potest duos soles, neque Asia duos reges tolerare. 75. S. Augustinus, de Cognitione verae vitae cap. 10, exemplum lucis, splendoris et caloris, quae sunt tria diversa vocabula, sed una et individua substantia, ad altissimum Trinitatis divinae mysterium explicandum adducit. Et sermone 1 de Verbis Apostoli soli, et igni comparat Trinitatem: Et ignis enim tria habet, et dividi non potest, hoc est, motum, lucem, et fervorem. Chamillardus ait vitiose ab uno Prudentio dictum vegetamen pro vegetatio. Contra Barthius lib. X Advers., cap 24, elegantem vocem dicit, nec admodum usitatam nutamen in Silio Italico: Niveae tremulo nutamine pennae. Quales, inquit, multas Prudentius finxit, temere inter barbaras a censoribus nimis delicatis recensitas. Huc refero vocabulum vegetamen, et alia huius generis, peccamen, creamen, ructamen, ostentamen, oblectamen. Vide in indice Fabricii ad poetas Christianos affamen, conamen, exhortamen, testamen. Plura similia sunt in Lucretio, quae in indice Lucretiano Gifanius notavit. 76. Mar., Prag., Rat., Weitz., Gis., indiscreti, nempe solis. Scripti Heinsiani, Vat. A, Alex., Urb., Ald., Egm., Palat. indiscretis, scilicet his tribus. 78. Prag., ex tribus; alii, et tribus. Ald., mixtum; caeteri, mixtim, quod est praeferendum. 80. Famulus adiective apud Ovidium non semel occurrit. 86. Vat. A, et si pro aut si, Mar., Rat., Weit., Gis., Sich., suffundit. Vat. A., Ald., Alex., Urb., Heinsiani suffudit. Palla fusca pro nube, sicut apud poetas nube tegi, nube amictus. Virgilius I Aeneid.: Et multo nebulae circum dea fudit amictu. 87. Nimbus pro nube apud Lucretium, Virgilium et alios. Spicula radiorum, ut spiculum solis, hymn. 2 Cath., vers. 6. 88. Ald., mentitus, reliqui, mentitos. ] |
| 56 | Haec tibi, Marcion, via displicet; hanc tua damnat |
| 57 | Secta fidem, dominis coelum partita duobus. |
| 58 | Quae te confundunt nebulae? quis somnus inerti |
| 59 | Incubat ingenio, cui per phantasmata duplex |
| 60 | Occurrit species, bivio dispersa superno? |
| 61 | Si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem |
| 62 | Obvia terrenis oculis elementa, quibus se |
| 63 | Res occulta Dei dignata est prodere signis. |
| 64 | Hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim |
| 65 | Maiestas fore: quae rectorem lucis, et orbis |
| 66 | Scinderet in partes, geminatum segrege regno. |
| 67 | Idcirco specimen posuit spectabile nostris |
| 68 | Exemplumque oculis, nequis duo numina credat |
| 69 | Imperitare vagis mundi per inania formis. |
| 70 | Una per immensam coeli caveam revolutos |
| 71 | Praebet flamma dies, texit sol unicus annum. |
| 72 | Triplex ille tamen nullo discrimine, trina |
| 73 | Subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet, |
| 74 | Motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget. |
| 75 | Sunt tria nempe simul, lux, et calor, et vegetamen: |
| 76 | Una, eademque tamen rota sideris indi scretis |
| 77 | Fungitur his, uno servat tot munera ductu, |
| 78 | Et tribus una subest mixtim substantia rebus. |
| 79 | Non conferre Deo, velut aequiparabile, quidquam |
| 80 | Ausim, nec domino famulum componere signum: |
| 81 | Ex minimis sed grande suum voluit Pater ipse |
| 82 | Coniectare homines: quibus ardua visere non est. |
| 83 | Parvorum speculo non intellecta notamus, |
| 84 | Et datur occultum per proxima quaerere verum. |
| 85 | Nemo duos soles, nisi sub glaucomate, vidit: |
| 86 | Aut, si fusca polum suffudit palla serenum, |
| 87 | Oppositus quoties radiorum spicula nimbus |
| 88 | Igne repercusso mentitos spargit in orbes. |
| 89 | Sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer: [ 90. Glaucoma, albugo, caligo.---Aciem, acumen visus, I. 91. Tenerum, subtile, intrectabile, vel serenum, I. 92. Comprendat, intelligat, I. 93. Intentio, sensus, studium, I. 94. Geminis, duobus.---Auctoribus, diis.---Exstruit, instruit, I. 95. Duo, numina, dii, I. 96. Numero, Virgil., numero Deus impare gaudet, I. 100. Quis, pro quibus, Vat. A. 101. Discretum, separatum, I. 102. Reboanti, sonanti, I. 106. Vel si, o Marcion.---Sordet, displicet adorare simulacra, I. 110. Ede, dic, profer, I. 111. Ais, dicis.---In arce, regno, I. 114. Sevit, seminavit.---Medicans, fundens, I. 117. Coegit, copulavit, I. 118. Effigians, formans.---Morbus, deus malus, I. 120. Alii, scilicet Deo, I. 122. Utroque, a principe tenebrarum, et a principe lucis, I. 123. Acerbus, peior, I. 124. Gravis, importabilis.---Dialectica, disputantia, sophistica, I. Acuta, Vat. A. ] [90. Ald., mendose, vellet pro velet, ut habent Oxon., Widm., Mar., Prag., Rat., Urb. In Vat. A, Alex. et Heinsianis plerisque, velat, cum Weitz. et Gis. 91. Ald., non bene, ne tetrum. 93. Bong., Sich., Gis. 1 edit. ad oram malefida intentio. 95. Egm., et Gis. ita legunt: Sunt duo? sunt, igitur cur non sunt multa deorum Millia? Giselinus allegat etiam Daventriensem editionem. Alii scripti, Si duo sunt igitur, cur non sint multa deorum Millia? nisi quod in Rat. est sunt multa ut in Weit., Cham. et aliis. Vide Tertullianum lib. I adversus Marcionem, cap. 5: Primo enim exigam, cur non plura, si duo? 97. Argute examen divum fundere, ut examen apum, quanquam de aliis etiam rebus examen dicitur. 101. Rat. a prima manu, divum pro coelum. Recte emendatum est ab alia manu. 105. Gis. legit sua iura cuique. Scripti et alii editi, sua cuique iura, ut cuique sit dactylus. Gifanius Ind. Lucr. in e breve testatur etiam veteres libros Prudentii a se inspectos habere sua cuique iura, et alibi sua cuique dextra est, et suus est mos cuique genti. Illud tamen Gifanio non assentior, e in cuique a Prudentio produci, quasi versus illi essent spondaici, sive spondaeum quinta sede haberent. Existimo potius, u primum produci, et dactylum fieri. Becmanus contra fidem aliorum mss. iubet, haec verba transponi sua iura cuique, nec dissimulante inquit, ms. Hic codex erat Palatinus ex Hildeberga a Iano Grutero missus. Vide cap. 6 de Orig. ling. Lat. Codex abbatiae Gronelandiae, quo Torrentius est usus, uno versu est auctior: Assignare deos proprios: elementaque ruris Dividui dominis addicere sigillatim. Ubi Heinsius corrigit iuris pro ruris, scilicet elementaque iuris. 107. Placet duos cum Vat. A, Alex., Put., Thuan. et Rot. Non male deos Mar., Prag., Rat., Bong., Widm. a prima manu, Urb. Ex editis Aldus duos praeter Heinsium et recentiores. Sichardus, Weitz., Gis., deos. 108. Mar., male, ditiones pro ditionis: minus male a prima manu, gubernet, a recente manu, retentet. 110. Gis. 1, edit. ad oram notat Error Marcionis. 111. In aliquo Vulg., ait; melius, ais. 114. Aldus scribit anguineo; plerique anguino. Recentiores aliqui Aldo consonant. Prag., meditans, non bene, pro medicans. In mss. et editis antiquis est succo. In Thuan. tamen fuco, quod Heinsius probavit. Teneo, quod nostri, succo, sive suco unico c, ut semper scribit Prag. 120. Gallandius suspicatur legendum, est alii; sed edidit ast alii, quia subintelligi potest est. 122. Id quoque suae haeresi Marcion addebat. Confer Tertullianum lib. IV adversus Marcionem, ubi eum errorem evertit, et antitheses Marcionis refellit, librum scilicet ab eo compositum, ut inter se contraria duo Testamenta probaret. Nonnulli delicatiores instrumentum malunt dictitare, quam testamentum, quod sit illud vocabulum, de sacra Scriptura dictum, ab usu communi magis remotum. ] |
| 90 | Est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso, |
| 91 | Libera ne tenerum penetret meditatio coelum, |
| 92 | Neve Deum rapidis comprendat sensibus unum. |
| 93 | Spargitur in bifidas malesana intentio luces, |
| 94 | Et duplices geminis auctoribus exstruit aras. |
| 95 | Si duo sunt igitur, cur non sunt multa deorum |
| 96 | Millia? cur numero Deitas contenta gemello est? |
| 97 | An non in populos dispersa examina divum |
| 98 | Fundere erat melius, mundumque implere capacem |
| 99 | Semideis passim nullo discrimine monstris, |
| 100 | Quis fera barbaries perituros mactat honores? |
| 101 | Dissona discretum retinent si numina coelum, |
| 102 | Convenit et nebulis, et fontibus, et reboanti |
| 103 | Oceano, et silvis, et collibus, et speluncis, |
| 104 | Fluminibus, ventis, fornacibus, atque metallis |
| 105 | Assignare deos proprios: sua cuique iura. |
| 106 | Vel, si gentiles sordet venerarier umbras, |
| 107 | Et placet, esse duos sceptris socialibus aequos, |
| 108 | Dic age, quis terras ditionis sorte retentet? |
| 109 | Quis regat aequoreas aeterna lege procellas? |
| 110 | Ede cohaeredum distinctum ius dominorum. |
| 111 | Unus, ais, tristi residet sublimis in arce, |
| 112 | Auctor nequitiae, scelerum Deus, asper, iniquus: |
| 113 | Qui, quodcunque malum vitioso fervet in orbe, |
| 114 | Sevit, et anguino medicans nova semino succo, |
| 115 | Rerum principium mortis de fomite traxit. |
| 116 | Ipse opifex mundi terram, mare, sidera fecit: |
| 117 | Condidit ipse hominem, lutulenta et membra coegit |
| 118 | Effigians, quod morbus edat, quod crimine multo |
| 119 | Sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat. |
| 120 | Ast alii pietatis amor, placidumque medendi |
| 121 | Ingenium, recreans homines, mortalia servans. |
| 122 | Testamenta duo fluxerunt principe utroque; |
| 123 | Tradidit iste novum melior, vetus illud acerbus. |
| 124 | Haec tua, Marcion, gravis, et dialectica vox est; [ 125. Imo haec, certe vox.---Attoniti, concussi, vel contriti.---Phrenesis, insania, vel stridentissima febris, et est nomen de sono factum, onomatopoeia, I. 126. Patrem, diabolum, I. 128. Stygio, profunditate inferni; Styx, fluvius infernalis, I. 131. Anguiferum, serpentinum.---Stipatur circumdatur, I. 132. Felle, ira, I. 133. Invidia, ob invidiam.---Ferre, pati, I. 135. Obtegit, scilicet illi.---Ora, faciem.---Cerastae, diaboli, cerastae, genus cornuti serpentis, serpens sagittarius, vel semitarius, I. 139. Feras, feroces homines.---Bruta, homines scilicet, qui nesciunt daemonum laqueos praevidere; insipientes, I. 140. Plagis, maculis. 141. Indeprensa, occulta.---Erranti, non rectum gressum tenenti.---Praedae, homini, I. 143. Nebroth, gigas fuit pessimus, qui primus aedificavit Babyloniam; sed hic pro diabolo ponitur ob nimiam crudelitatem, I. 145. Astu, ingenio, dolo, I. 146. Tectisque, occultis.---Adortus, conatus, aggrediens, incipiens, I. 147. Lacertis, brachiis, I. 148. Funereos, luctuosos.---Late, ubique, I. 149. Improba mors, diabole, diabolum vocat, I. 151. Perniciem, interitum, I. 153. Nectare, dulcedine, I. ] [125. Aldus metrum reformare voluit edens cerebri manifesta phrenesis, scripti phrenesis manifesta cerebri. Cur secunda in phrenesis a Prudentio corripiatur, vide proleg. Teolius notat: PHRENESIS. Longa media. Voluit, ut puto, dicere, brevi media. Aliqui ex origine Graeca scribi malunt phrenitis, pleuritis, arthritis, etc. 127. Vat. A. Haud nequaquam, male. In editione Parmensi omissum est tamen, et uno pede brevior evasit versus: Haudquaquam esse Deum: quin imo gehennae. 128. Ait poeta Marcionitam deum esse damnandum Averno, vel ex sententia eorum qui putant, daemones supplicii et ignis expertes esse, donec extrema iudicii dies advenerit, ut Chamillardus explicat, vel potius quia daemon dignus supplicio ab omnibus debet iudicari. Nam postea addit cinctum cui nubibus atris Anguiferum caput et fumo stipatur, et igni. Fortasse poeta scripserit qui sit damnatus. 129. Saepe Prudentius i in Marcion produxit; ob licentiam in nominibus propriis modo corripit, modo producit, ut ait Giselinus infra vers. 610 in Beliade, vel potius quia synaeresi hoc loco utitur, et prima sede spondaeum locat, non dactylum. 130. Rot., vertice sublimi, quod Heinsius magis probat. Non audeo mutare, quod alii omnes habent vertice sublimis. 133. Giselinus aliter legit et distinguit felle perusto invidiae, impatiens. Ad marg. invidia cum caeteris. Alii interpungunt felle perusto invidia impatiens. Alii felle perusto, invidia impatiens, quod teneo. De invidia diaboli cap. II Sapientiae vers. 24: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum. 136. S. Bernardus fortasse hunc locum imitatur serm. 1 in die S. Andreae: Habet quippe nequissimus ille lagueos, habet et iacula, utpote callidissimus venator hominum, solum sitiens sanguinem animarum. Alios telis appetit malitiosae cuiuslibet suggestionis, et in eis vulnerat multos, quorum tenuis est patientia. Alios voluptatibus irretire laborat. 140. Aldo, irretit ore plagis, corrupte. 141. Vat. A error, indepressa locis. 143. Plerique vetusti, Nebroth; alii, Nembroth; alii, Nemroth; alii, Nimroth; alii Nemrod, ut in Vulgata. Vide cap. X Genes. 144. Boher. vetustior, Gis. ad oram, sinuosis pro siluosis, quam lectionem in addendis praeferri ab Heinsio ait Teolius, ego tantum ab eo referri puto. Fabricius censet siluosis esse quadrisyllabum. Sed stare potest quod versus quinta sede recipiat spondaeum. 145. Epist. I Petri, V; Diabolus circuit quaerens quem devoret. 146. Ald., innectit. In Rot., adorsus. In aliis etiam auctoribus codices prisci variant, in quibus modo adorsus, modo adortus invenias. 147. Corripit o in luctando, quod non esse reprehendendum dixi in proleg. Adverbia in o, ut porro, perperam quidam putant omnia producta esse. Vide Gifanium Ind. Lucr. in e breve. 149. Notum et contritum est illud Maronis lib. III Aen., vers. 56, Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames? 153. Hanc phrasin in tantum, a magistris nescio quibus damnatam, Barthius tuetur lib. III Advers., cap. 25, non solum quia imitatio Graecorum est, apud quos exemplorum myrias, sed etiam quia neque ipsi Latini ab ea abhorruerunt; ut Virgilius lib. VI: In tantum spe ducet avos, praeter Velleium, Tertullianum et alios. Iuvencus in fine: Et in tantum luxit mihi gratia Christi. ] |
| 125 | Imo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri. |
| 126 | Novimus, esse patrem scelerum; sed novimus, ipsum |
| 127 | Haudquaquam tamen esse deum; quin imo gehennae |
| 128 | Mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno. |
| 129 | Marcionita deus, tristis, ferus, insidiator, |
| 130 | Vertice sublimis; cinctum cui nubibus atris |
| 131 | Anguiferum caput et fumo stipatur, et igni; |
| 132 | Liventes oculos suffundit felle perusto, |
| 133 | Invidia impatiens iustorum gaudia ferre, |
| 134 | Hirsutos iuba densa humeros errantibus hydris |
| 135 | Obtegit, et virides allambunt ora cerastae. |
| 136 | Ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos |
| 137 | In nodum revocat, facilique ligamine tortas |
| 138 | Innectit pedicas, nervosque in vincula tendit. |
| 139 | Ars olli captare feras, animalia bruta |
| 140 | Irretire plagis, retinacula denique caecis |
| 141 | Indeprensa locis erranti opponere praedae. |
| 142 | Hic ille est venator atrox, qui caede frequenti |
| 143 | Incautas animas non cessat plectere Nebroth; |
| 144 | Qui mundum curvis anfractibus, et silvosis |
| 145 | Horrentem scopulis, versuto circuit astu. |
| 146 | Fraude alios, tectisque dolis innectere adortus; |
| 147 | Porro giganteis alios luctando lacertis |
| 148 | Frangere, funereos late exercere triumphos. |
| 149 | Improba mors, quid non mortalia pectora cogis? |
| 150 | Ipse suam (pudet heu!), contempto principe vitae, |
| 151 | Perniciem veneratur homo: colit ipse cruentum |
| 152 | Carnificem, gladiique aciem iugulandus adorat. |
| 153 | In tantum miseris peccati nectare captis [ 154. Tenebris, scilicet ignorantiae, I. 156. Infecit, polluit, I. 157. Furor, insania.---Tradit, narrat, I. 160. Infami, turpi.---Creavit, fecit, vel invenit, I. 161. Augustum, splendidum, nobile. Iso. 162. Nutrito, dilatato.---Ardebat, fulgebat, I. 163. Retro, a principio, Vat. A. 164. Sapientia, Filius Dei, I. 166. Molita, creans, formans.---Ministros, angelos, I. 167. Quidam pulcherrimus, ille de quo propheta dixit: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, etc., I. 168. Auctus, augmentatus, I. 169. Grande, adverbium.---Tumens, superbiens. Iso. 170. Licito, plus solito.---Ignes, honores, I. Animos, Vat. A. 171. Persuasit, dixit, aestimavit. 173. Coeptum, initium, I. ] [157. Minucius Felix in Octavio: Cloacinam Titius et invenit et coluit, Pavorem Hostilius, atque Pallorem; mox nescio a quo Febris dedicata. Exstat inscriptio, quae spuria videri possit. FEBRI. DIUAE. FEBRI. SANCTAE. FEBRI. MAGNAE. CAMILLA. AMATA. PRO. FILIO. MALE. AFFECTO. Valerius Maximus lib. II, cap. 5: Caeteros quidem deos ad benefaciendum venerabantur. Febrem autem ad minus nocendum templis colebant. Vide quae ad Minucium animadvertunt Elmenhorstius, Wowerus et Ouzelius. Weitzius et Chamillardus observant unum Prudentium de sacello Scabiei meminisse. Coniiciebat aliquis, lib. I, cap. 20 Lactan. mendum subesse, et mentionem Scabiei, seu Pruriginis, eo correcto, fieri. Quae si vetas consecrari, respondebit tibi eadem illa Graecia, se alios deos colere, ut prosint, alios, ne noceant. Haec enim semper excusatio est eorum qui mala sua pro diis habent, ut Romani Rubiginem, ac Febrem. Legere volebat Pruriginem. Nam febris, et prurigo mala hominum sunt valde affinia. Verum constat aliunde, Robigum deum a Romanis cultum, ne rubigo occuparet segetes: ex quo Robigalia, seu Rubigalia festum. Imo Robigo dea etiam erat. 159. Elinenhorstius in Arnobium pag. 58 his versibus laudatis, notat Arnobium in disputatione de natura mali non se extricasse, cum non satis distinxerit inter malum culpae et malum poenae. 161. Diabolus sidus prius augustum dicitur, ut lucifer ab Isaia cap. IV. 12, ex communi Patrum interpretatione partim litterali, partim allegorica. 162. Ex nihilo angeli, boni et mali facti, non minus quam caeterae creaturae. Erravit Simon Magus, vel somniavit potius, angelos a se ex Helena procreatos. Errarunt Angelici (nomen id haereticorum est) qui asseruerunt angelos quaedam numina esse. Vide S. Paulum, Epist. ad Coloss. I, 16, et concil. Later. III, cap. Firmiter de summa Trinitate. In epist. Leonis M. ad Turibium Asturicensem cap. 6: Sexta adnotatio indicat, eos (Priscillianistas) dicere quod diabolus nunquam fuerit bonus, nec natura eius opificium Dei sit, sed eum ex chao et tenebris emersisse, quia scilicet nullum sui habeat auctorem. Rot. habet. honorum pro honore; ex quo coniicit Heinsius, legendum nutritum ardebat honorem. Quas criticorum coniecturas, ex mendis codicum desumptas, plerumque ingeniosas esse non diffiteor, sed nullo in pretio habendas iudico, cum lectio pervulgata recte procedit, quae mutari non debet, quamvis suspiciones contrariae plausibiles videantur. 165. Simili phrasi utitur concilium Lateran. III sub Innoc. IV: Una summa res est, incomprehensibilis quidem, et ineffabilis, quae veraciter est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. 166. Angelos dicit aerios, scilicet spirituales, nam Prudentio aerius, liquidus, idem est ac spiritualis. 169. Nihil frequentius apud SS. Patres, et theologos quam asserere, angelos superbiae peccatum commisisse. Non aeque inter eos constat, quali superbiae genere, aut qua cogitatione tumuerint. Prudentius eorum opinioni videtur adhaerere, qui aiunt diabolum eo sceleris devenisse, ut Deum imitari voluerit, ac se pro deo ostentaverit. Petavius, lib. III, de Angelis, cap. 2, tom. III, ait Prudentium poetica quadam exaggeratione superbum daemonis factum sic explicuisse, tanquam nullum sui procreatorem agnoverit, sic luxuriae ac ganeae dediti pro deo ventrem habere dicuntur. Eam exaggerationem in aliis pariter intelligere possumus: nam, ut idem Petavius monet num. 21, diaboli peccatum plerique dicunt fuisse, quod Deo aequalis et similis esse voluerit, et num. seq. addit id non esse explicatu facile. Cyrillus, lib. V in Ioan.: Falsa opinione persuasit (diabolus) sibi posse creaturam ad naturam sui creatoris ascendere. Alcimus Anitus, lib. II: Tanquam conditor esset Ipse sui. Nazianzenus, carm. 6: Dum deus esse cupit, tetra caligine totus Obrutus est. Propius ad Prudentium verba Ezechielis cap. 18, 2: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum; quae de principe Tyri dicta, nonnulli ad principem tenebrarum convertunt. Theologi plures cum S. Thoma p. 1, quaest. 63, art. 2, opponent, daemonem naturali cognitione scivisse, se a Deo creatum. Prudentius quidem id non negaverit, sed ita se gessisse angelum dicet, quasi persuasum habuerit, propriis genitum se viribus. Etenim naturali quoque cognitione sciebat, se non posse contra Deum habere potestatem, et nihilominus hoc voluit. Potest etiam intelligi daemonem haereticis Marcionitis persuasisse se alterum deum esse. Hoc enim illi credebant, utique a daemone edocti. Et videtur id innuere Prudentius vers. 174. ] |
| 154 | Dulce mori est; tanta in tenebris de peste voluptas! |
| 155 | Qui mala principio genuit, deus esse putatur, |
| 156 | Quique bona infecit vitiis, et candida nigris. |
| 157 | Par furor illorum, quos tradit fama dicatis |
| 158 | Consecrasse deas, Febrem, Scabiemque sacellis. |
| 159 | Inventor vitii non est deus; angelus illud |
| 160 | Degener infami conceptum mente creavit; |
| 161 | Qui prius augustum radiabat sidus, et ingens |
| 162 | Ex nihilo splendor nutrito ardebat honore. |
| 163 | Ex nihilo nam cuncta retro, factumque, quod usquam est: |
| 164 | At non ex nihilo deus, et sapientia vera, |
| 165 | Spiritus et sanctus; res semper viva, nec unquam |
| 166 | Coepta, sed aerios etiam molita ministros. |
| 167 | Horum de numero quidam, pulcherrimus ore, |
| 168 | Maiestate ferox, nimiis dum viribus auctus |
| 169 | Inflatur, dum grande tumens sese altius effert, |
| 170 | Ostentatque suos licito iactantius ignes: |
| 171 | Persuasit, propriis genitum se viribus, ex se |
| 172 | Materiam sumpsisse sibi, qua primitus esse |
| 173 | Inciperet, nascique suum sine principe coeptum. [ 174. Hinc, de hac ratione.---Schola, Marcionitarum, grex illius.---Subtacitam, occultam.---Sectam, pestem scilicet Marcionitarum, I. 176. Retrorsum, ab initio, I., Vat. A. 178. Aemulus, invidus, I. 181. Infirmare, corrumpere, aegram facere.---Libro, in Evangelio, I. 183. Cuncta, scilicet dico, I. 184. Factus, lucifer, I. 185. Proditus, manifestatus, I. 187. Inficit, violavit, I. 190. Argillam, limum.---Simulacrum, formam hominis quae de limo formata fuit, I. 191. Dominum, Adam vocat dominum quem Deus constituit dominum creaturae suae.---Conditioni, omni creaturae, I. 192. Soli, terrae, I. Homini, Vat. A. 194. Addicere, subiugare vel commendare.---Regi, Adam, I. 195. Stomachante, irascente, furente.---Fermento, malitia, I. 196. Bestia, diabolus.---Acidis, acerbis, I. 197. Bestia, serpens.---Longi, sani sensus, I. 198. Enodem, sine nodo.---Recta, erecta, I. ] [174. Cham., male sectam? interrogans. 175. Aliqui, non bene, qua docet. 180. Mar. a prima manu, non libet. Prag., una, male, pro unam. 181. Prag., tradita libro sine est. 182. Giselinus confuse dictum existimat nil factum absque Deo, sed cuncta per ipsum. Nam cap. I Ioan. id proprie Deo Filio tribuitur. Verum poeta sapienter Deum memorat, quin Filium exprimat. Non enim nunc agitur de probanda Filii a Patre distinctione; sed illud contra Marcionitas est demonstrandum, nihil absque Deo, sed cuncta per Deum facta esse, adeoque ipsos angelos per Deum factos esse. Siquidem patet Deum esse Verbum, et a Deo facta esse, quae per Verbum facta sunt. 183. Gis. ad oram, Prag., Rat. a prisco correctore, facta. Alii, cuncta. 184. Manichaei et Priscillianistae docuerunt daemones natura esse malos; contra quos exstat canon 7 concilii Bracar. I an. 561: Si quis dicit diabolum non fuisse prius bonum angelum a Deo factum, nec Dei opificium fuisse naturam eius, sed dicit eum ex chao et tenebris emersisse, nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, sicut Manichaeus, et Priscillianus dixerunt, anathema sit. 189. Ald., ut dolor; alii, et dolor. 191. Gifanius Ind. Lucret. in verbo fac ex vet. lib. legit convaluisse. Nostri omnes, concaluisse, cum Weitzianis et Heinsianis: nisi quod Prag. habet decaluisse, quod videtur placuisse Marietto, ut deculcare apud Plinium pro calcare, decontari apud Apuleium pro cunctari, delitare pro litare, Aldus et Giselinus dominum quoque conditione cum Oxon.: ex quo suspicatur Heinsius dominum quoque conditione imposita. Vat. A, quem pro quoque. Urb., dominumque conditioni. Prag., dominum quoque conditionis. Optimi, dominum quoque conditioni impositum; quod explicat Heinsius et Chamillardus, impositum fabricae mundi. Nam Gennadius ait Prudentium scripsisse de fabrica mundi usque ad conditionem primi hominis. Profecto apud Ezechielem cap. XXVIII conditio pro creatione ponitur vers. 15: Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. Gallandius tuetur etiam conditioni pro rebus creatis ex veteri interprete S. Irenaei et Tertulliano. Giselinus suam lectionem conditione impositum ita interpretatur, hominem dominum conditione fuisse constitutum, hac scilicet, ut arbore scientiae boni, et mali abstineret. Post hunc versum Mar., Prag., Rat., Urb. et alii interserunt hunc: Qui cunctum proprio regeret moderamine mundum, quem rectius Aldus reiecit post versum Nosset, et effusum terreno addicere regi; alii prorsus omittunt. Quod autem daemon odio et invidia exarserit, docent Irenaeus, Lactantius, Gregorius Nyssenus, Methodius, Cyprianus, Augustinus, Anastasius Sinaita, Tertullianus; sed alii aliter hoc peccatum invidiae explicant. Aliqui utrumque peccatum in daemone agnoscunt, superbiam et invidiam, quos poeta noster sequitur. 193. Elmenhorstius in Arnobium pag. 20 ad verba Arnobii utero fusus exemplis Ciceronis, Iuvenalis, Lactantii et aliorum hanc phrasin comprobat. 194. Post hunc versum, ut paulo ante dixi, Aldus collocat alium Qui cunctum, etc. Teolius quoque eidem versui hunc locum dedit; affirmatque in omnibus Vatt. esse, hoc discrimine, quod alii post vers. 191 collocant, alii hic reponunt. 195. Prag., mendose, tumore. Fermentum dicitur a ferveo. Hinc recte, tumor inflatus fermento. Horatius lib. I, oda 13: Fervens difficili bile tumet iecur. Cum autem mira sit stomachi cum corde consensio, Latini stomachum et stomachari accipiunt pro ira et irasci. Scite igitur Prudentius dixit fermento animi stomachante. 197. Weitz., Gis. 2 edit., Mar., Prag., corde carens, scilicet ipsa bestia. Heinsiani scripti, Ald., Vat. A et alii, sorde carens, nempe sapientia. ] |
| 174 | Hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam, |
| 175 | Quae docet, e tenebris subitum micuisse tyrannum: |
| 176 | Qui, velut aeterna latitans sub nocte, retrorsum |
| 177 | Vixerit, et tecto semper regnaverit aevo. |
| 178 | Aemulus, ut memorant, opera ad divina repente |
| 179 | Corrumpenda, caput caligine protulit atra. |
| 180 | Hoc ratio sed nostra negat: cui non licet unam |
| 181 | Infirmare fidem, sacro quae tradita libro est. |
| 182 | Nil, ait, absque Deo factum, sed cuncta per ipsum, |
| 183 | Cuncta: nec est alius quisquam, nisi factus ab ipso. |
| 184 | Sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum |
| 185 | Proditus, et primo generis de fonte serenus, |
| 186 | Deterior mox sponte sua, dum decolor illum |
| 187 | Inficit invidia, stimulisque instigat amaris: |
| 188 | Arsit enim scintilla odii de fomite zeli, |
| 189 | Et dolor ingenium subitus conflavit iniquum. |
| 190 | Viderat argillam, simulacrum et structile flatu |
| 191 | Concaluisse dei; dominum quoque conditioni |
| 192 | Impositum, natura soli, pelagique, polique |
| 193 | Ut famulans homini locupletem fundere partum |
| 194 | Nosset, et effusum terreno addicere regi. |
| 195 | Inflavit fermento animi stomachante tumorem |
| 196 | Bestia, deque acidis vim traxit acerba medullis, |
| 197 | Bestia, corde carens, cui tunc sapientia longi |
| 198 | Corporis enodem servabat recta iuventam, [ 200. Spiris, volutionibus, I. 202. Trisulco, vario, triplici, I. 204. Qui se corrumpere, quando in superbiam se erexit, I. 205. Informante, docente, I. 206. Exitium, mortem.---Praeside, homine, Adam, I. 207. Sortitur, adeptus est, consequitur.---Supellex, omnis substantia, pereunte principe, in deteriora versa est, I. 215. Herile malum, peccatum Adae.---Hausit, sumpsit, I. 216. Adultera, vitiata, I. 218. Avenis, loliis, I. 221. Truces, feroces.---Leones, daemones, I. 222. Querulis, lamentabilibus.---Irritatus, provocatus, I. 223. Caulas ovile, I. 224. Callens, versuta, vigens.---Solertia, diaboli. ---Furti, adversitatis, ut contraria fuisset homini, I. 225. Imbuit, instruxit, violavit, implevit.---Tortos, pravos, I. 230. Fibras, radices.---Medicante, medicor τῶν μέσων est, quia dicimus, medicari sagittas, quando toxicantur; et cum aliquem ab infirmitate erigimus ad sanitatem, medicari dicimus, I. 231. Tinctas, maculatas, I. 232. Frutetis, vilibus virgultis, I. 233. Prius, primitus, I. 234. Rhododaphnen, herba venenosissima, foliis similis lauro: nam DAPHNIS Graece laurus dicitur; arcilaurum, genus herbae, id est arcilauros, id est foliis similis lauro; nam daphnis Graece laurus dicitur, I (sic). 235. Sincera, salubria, I. ] [199. Expositio vers. 14 cap. III. Genes., super pectus tuum gradieris, satis probabilis. Alii aiunt, naturale fuisse serpenti serpere, quod nunc in poenam etiam peccati habet. 200. Ald., involuit nitidam. 201. Wid. supra, loquenti, minus bene. 202. Teolius, mendose, resonant. 203. Ante dixit Deum caput virtutum: nunc daemonem caput vitiorum. 205. Vat. A a prima manu, hominum. 210. Vat. A, Prag., donum, perperam, pro nodum. Nodus pro qualibet mora, et impedimento ponitur. Florus lib. IV Antonium vocat publicae securitatis scopulum, nodum et moram. Vide quae animadvertit Salmasius Plin. Exercit. tom. II, pag. 1089, de Veneris nodo. 213. Aldi error est sublecta pro subiecta. Idem Ald., Weitz., Gis., Vat. A, Mar. et alii, hominis, quod videtur fuisse in Rat.; Heinsius cum suis potioribus, homini, quod tenent Prag. et alii, magisque sensui congruit. 216. Docent SS. Patres, terram post Adae peccatum maledictam fuisse, ut spinas et tribulos ferret, nisi diligenti cura excoleretur. Nonnulli interpretes putant, terram nunc maiori copia et pluribus in locis tribulos ferre, qui alioquin non ita frequentes fuissent, sed alicubi tamen provenirent. 220. Prag., male, iugi pro iugo. 221. Glossa Isonis non placet. 226. Mar. scribit macheries. Usitatius est maceria, et versus stylo Prudentiano aeque constabat producta ultima ob duas consonantes dictionis sequentis: et fortasse ita scripserit Prudentius. Pariter avaritia in avarities nonnulli mutarunt in Psychomachia. 227. Prag., vinea rura; non placet. 228. Ald., contra metrum, aut populata rodet. Sich., aut populator edit; caeteri edet, quod cohaeret cum lacerabitur. Bruchus locustae genus esse dicitur. Alcimus Avitus lib. V: Surgit consumere fructum Bruchus, et excusso confidens crure locusta. 231. Vat. A, minus bene, fuci pro succi. Prag., monstri pro succi. 232. Vat. A et Mar. a prima manu, in tenebris. Prag. a prima manu, interius. Lege in teneris. 234. Prag., non bene, vescit pro vestit. De rhododaphne vide Plinium et Dioscoridem. 236. Gis. et apud Weitzium Aldus, impositum. Aldus mihi, oppositum. Sichardus, Fabr., Bong., appositum. Prag. pro destructo habet destructum, male. Aliqui scribunt distructo. ] |
| 199 | Complicat esse novos sinuoso pectore nexus, |
| 200 | Involvens nitidam spiris torquentibus alvum. |
| 201 | Simplex lingua prius, varia micat arte loquendi, |
| 202 | Et discissa dolis resonat sermone trisulco. |
| 203 | Hinc natale caput vitiorum: principe ab illo |
| 204 | Fluxit origo mali; qui se corrumpere primum, |
| 205 | Mox hominem didicit, nullo informante magistro. |
| 206 | Ultimus exitium subverso praeside mundus |
| 207 | Sortitur, mundique omnis labefacta supellex. |
| 208 | Non aliter, quam cum incautum spoliare viantem |
| 209 | Forte latro aggressus, praedae prius immemor, ipsum |
| 210 | Ense ferit dominum, pugnae nodumque, moramque, |
| 211 | Quo pereunte trahat captivos victor amictus, |
| 212 | Iam non obstanti locuples de corpore praedo. |
| 213 | Sic homini subiecta domus, ditissimus orbis |
| 214 | Scilicet in facilem, domino peccante, ruinam |
| 215 | Lapsus, herile malum iam tunc vitiabilis hausit. |
| 216 | Tunc lolium, lappasque leves per adultera culta |
| 217 | Ferre malignus ager glebis male pinguibus ausus: |
| 218 | Triticeam vacuis segetem violavit avenis. |
| 219 | Tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, |
| 220 | Iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos, |
| 221 | Occiso pastore, truces didicere leones. |
| 222 | Necnon et querulis balatibus irritatus |
| 223 | Plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas. |
| 224 | Omne animal diri callens solertia furti |
| 225 | Imbuit, et tortos acuit fallacia sensus. |
| 226 | Quamvis maceries florentes ambiat hortos, |
| 227 | Sepibus et densis vallentur vitea rura, |
| 228 | Aut populator edet gemmantia germina bruchus, |
| 229 | Aut avibus discerpta feris lacerabitur uva. |
| 230 | Quid loquar herbarum fibras, medicante veneno |
| 231 | Tinctas, lethiferi fudisse pericula succi? |
| 232 | Noxius in teneris sapor aestuat ecce frutetis, |
| 233 | Cum prius innocuas tulerit natura cicutas, |
| 234 | Roscidus et viridem qui vestit flos rhododaphnen |
| 235 | Pabula lascivis dederit sincera capellis. |
| 236 | Ipsa quoque oppositum destructo foedere certo [ 237. Elementa, ignis, aer, aqua, terra, I. 238. Legirupis, legem rumpentibus, I. 239. Aquilonum, ventorum, I. 240. Immodicis, magnis, ingentibus.---Procellis, turbinibus, I. 241. Torrentibus, fortiter euntibus, I. 242. Praescripta, ordinata vel constituta, quae fuerunt illi.---Repagula, obstacula, littora, serraturae, I. 245. Laxa, concessa, laxata, I. 247. Rotantur, volvuntur, I. 249. Lues, pestis.---Incentiva, incentrix, I. 250. Exemplum, quia Adam peccando aliis dat exemplum, I. 251. Vita, scilicet dico, I. 252. Suppeditant, subministrant, famulantur, I. 253. Igne, amore, I. 256. Aggestis, accumulatis, I. 257. Fames, cupiditas.---Parto, syncope, ab inquisito, vel praeparato; inde est exemplum: Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit, I. 259. Scatebras, ebullitiones, I. 260. Eliquat, effluere facit; purgat.---Ornatus, de ornatu solvitur pudor.---Solvendi, ad solvendum pudorem, I. 261. Inepta, inutilis, I. 262. Ambitio, cupiditas.---Scalpens, investigans, scrutans.---Latentis, naturaliter aurum latere voluit, sed cupiditas fodit pretiosa pericula, I. 264. Rimata, ipsa ambitio quaerens, investigans, I. 267. Os, faciem, formam. Hyacinthis, margaritis, I. 268. Sutilibus, quia ex gemma consuantur filo argenteo, aut aureo, I. ] [240. Apoth. vers. 539 etiam legitur exstirpata, et lib. II adversus Sym. vers. 1039, exstirpamus. Salmasius pag. 284 in Trebellium ait in vetustissimo libro Prudentii a se repertum stirpare pro exstirpare, ut in optimis Ciceronis exemplaribus Victorius invenit scanduit pro exscanduit. Sed in Apoth. et II in Sym. legi debet exstirpare. 241. Descriptio amnis torrentis apud poetas Lucretium, Virgilium, Claudianum, Ovidium passim occurrit. 242. Mar., Prag., Rat., Fabr., Gis., Widm., Bong., obiectae praescripta repagula ripae. Alex., Urb., Vat. A, Weitz., Ald., Egm., Palat., obiectas, praescripta repagula, ripas, per epexegesin, quae lectio, licet elegans sit, non propterea cum Heinsio dicam, priorem illam inscita librariorum oscitatione invectam. 245. Widm. supra, lata licentia. 249. Rat., luces; sed c inductum sive deletum est. Alex., lues; supra, luis. 250. Aldus, Tornaes. apud Gallandium, male, datura pro dat vita. Vide Elmenhorstium in Arnobium pag. 57. 251. Ald., Egm., vesania, terror. 257. Pervulgata sententia, amorem nummi crescere, quantum ipsa pecunia crescit, ut ait Iuvenalis a glossa indicatus. 258. I ad Timoth. VI, 10: Radix omnium malorum avaritia. 259. Vat. A, Pal., cum scatebras. Mar. a prisca manu, metalli. 260. Non potuit, inquit Giselinus, melius epitheton dari. Videmur enim ornatu tanquam lemone usi insitam nobis verecundiam et pudicitiam prostituere. Deus faceret aliquando, impiis Turcis hoc nomine minus essemus contemptui. Quae an ad mores nostros et ad nostra tempora possint accommodari, viderint alii. Weitzius contra mulierum ornatum alia affert ex Euripide, et ex lege Zaleuci apud Diodorum Siculum lib. XI Biblioth. Eodem pertinet illud Tertulliani de Corona militis cap. 12: Quid enim est in capite feminae corona quam formae lena, quam summa lasciviae nota, extrema negatio verecundiae, conflatio illecebrae? 261. Videtur poeta noster ad manus habuisse Manilii illud lib. V. vers. 116: Hinc lenocinium formae, cultusque repentus Corporis, atque auro quaesita est gratia frontis, Perque caput ducti lapides per colla, manusque, Et pedibus niveis fulserunt aurea vincla. Ac ne materies tali sub munere desit, Quaerere sub terris aurum . . . imperat, etc. Vide etiam Cornelium Severum in Aetna. In Egm. est cum pro dum. 262. Prag., sculpens, non bene, pro scalpens. 265. Egm., ingenita. Legendum ingenito. Haec Prudentii verba Tiraquellus laudat in leg. 3 Connubial., ubi plura in eamdem sententiam producit. Confer Tertullianum de Virginibus velandis, de Cultu feminarum; Ambrosium lib. VI Hexaemeron cap. 8, et lib. I de Virginibus; Hieronymum ad Furiam de viduitate servanda; Isidorum Pelusiotam, lib. II, epist. 53; Arnobium lib. 2 contra gentes; Senecam de Beneficiis lib. VII, cap. 9. 268. Alex., Urb., Mar., Vat. A, Prag., Rat. et optimi Heinsiani sutilibus: ut hymno octodecim martyrum Caesaraugust., sutile vinclum: nam quidquid suitur, sutile est. Ald., Fab., Gis., minus bene, sculptilibus. Weitzius in contextu sutilibus, adeoque mendum est subtilibus in lectionibus variantibus. Sichardus etiam ediderat sutilibus. Pignorius, de servis pag. 200, exhibet instrumenta delineata cultus muliebris, quae olim exstabant Romae apud Laelium Paschalinum, scilicet aureas acus crinales, nonnullas puras, nonnullas gemmatas, viriolam e minutis smaragdis, et brachio, et collo aptam, inaurem aeream gemmis vitreis ornatam, stalagmium erudi amethysto, inaures, alteram ex auro totam, alteram distinctam margaritis, binos elenchos, seu margaritas oblongas, Rem illustrat his Prudentii versibus. ] |
| 237 | Transcendunt elementa modum, rapiuntque, ruuntque |
| 238 | Omnia, legirupis quassantia viribus orbem. |
| 239 | Frangunt umbriferos aquilonum praelia lucos, |
| 240 | Et cadit immodicis silva exstirpata procellis. |
| 241 | Parte alia violentus aquis torrentibus amnis |
| 242 | Transilit obiectas, praescripta repagula, ripas, |
| 243 | Et vagus eversis late dominatur in agris. |
| 244 | Nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse |
| 245 | Conditor instituit: sed laxa licentia rerum |
| 246 | Turbavit placidas rupto moderamine leges, |
| 247 | Nec mirum, si membra orbis concussa rotantur, |
| 248 | Si vitiis agitata suis mundana laborat |
| 249 | Machina, si terras lues incentiva fatigat. |
| 250 | Exemplum dat vita hominum, quo caetera peccent: |
| 251 | Vita hominum, cui, quidquid agit, vesania, et error |
| 252 | Suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas |
| 253 | Diffluat, impuro fervescat ut igne libido, |
| 254 | Sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis |
| 255 | Gurges avaritiae, finis quam nullus habendi |
| 256 | Temperat, aggestis addentem vota talentis. |
| 257 | Auri namque fames parto fit maior ab auro; |
| 258 | Inde seges scelerum, radix et sola malorum, |
| 259 | Dum scatebras fluviorum omnes, et operta metalla |
| 260 | Eliquat ornatus, solvendi leno pudoris: |
| 261 | Dum venas squalentis humi scrutatur inepta |
| 262 | Ambitio, scalpens naturae occulta latentis, |
| 263 | Si quibus in foveis radiantes forte lapillos |
| 264 | Rimata inveniat, nec enim contenta decore |
| 265 | Ingenito, externam mentitur femina formam. |
| 266 | Ac velut artificis Domini manus imperfectum |
| 267 | Os dederit, quod adhuc res exigat, aut hyacinthis |
| 268 | Pingere sutilibus redimitae frontis in arce, [ 269. Ignitis, radiantibus.---Sertis, monilibus, coronis, I. 270. Baccas, gemmas rotundas, qui uniones vocantur, eo quod in capite ostrearum aperto cerebro semel reperiantur in anno, et unus tantum, quos et perulos (leg. paederos) vocant, I. 271. Calculus, margarita: calculos vocamus lapillos, quibus antea numerabant antiqui ante repertum numerum; sed hic pro quacunque pretiosa gemma ponitur, Iso. 272. Texta catenis, ordinata vittis, Iso. 274. Dotata, ornata.---Plasmata, facies.---Fuco, colore: unguentum, unde se mulieres pallidas faciunt, I. 275. Inficiunt, colorant, I. 277. Male fortis, infirmus, I. 280. Invalidam, particulam, dicit feminam, quae fuit corporis Adae, de costa formata, I. 282. Cultu, habitu, I. 283. Heroas, viros fortes.---Aspera, fortia, I. 286. Niteant, splendeant.---Genuina leves, pestis naturalis, ingenita; luxuria, interiective dicendum, I. 287. Eoo, orientali.---Petitis, acquisitis, I. 288. Ramorum spoliis, arboreis vestibus: in Oriente enim arbores sunt, ubi saepissime reperitur sericum.---Fluitantes, superbientes, I. 289. Durum, fortem, firmum.---Scutulis, variatis, scutulatis vestibus pro omni veste, opere vario interserta, ponitur.---Perfundere, induere, I. ] [269. Prag., cellis pro sertis, corrupte. 270. Chamillardus recte Isonem refellit, quod virides baccas uniones interpretatus fuerit: cum potius sint smaragdi. Consule Plinium et Isidorum, lib. XVI, cum notis Grialii. 272. Rot., rubet coma. Heinsius lib. I Advers., cap. 17, ait, fortasse praestare nexa pro texta, et plura similia exempla congerit: neque pauciora congeri possent pro texta. 273. In Egm. et Pal. non video quid lateat sub hac voce edita pro taedet. Praeter Pignorium Guascus in opere delle Ornatrici ann. 1775 multa erudite congerit, et de cosmetis sive ornatricibus docte disserit, ac plures inscriptiones sepulcrales earum exscribit: ut communia olim erant haec elogia servis et ancillis, sive a propinquis, sive a dominis posita. 275. Vat. A, Alex., Urb., Mar., a secunda manu, Heinsiani pigmentis cum Widm. supra, et Palat. Melius id est quam figmentis in Prag., Ald., Gis. in contextu, et Weitzio. Pigmenta pro unguentis non semel noster, et Dracontius in Hexaemero. 276. Gis. ad oram, quod fuit ex falso. 277. Widm. supra, imo pro arcto. Muliebrem sexum infirmiorem esse, omnes uno ore consentiunt. Cave tamen ab iis, qui feminas in diversa quadam ab hominibus specie collocant. Vide Alcimum in lib. ad sororem: Quod ne femineum post haec quis spernere sexum Audeat, hic paucis visum est ostendere verbis, etc. 278. Imitatio Maronis, cuius haec sunt: irarum fluctuat aestu; curarum fluctuat aestu; vario nequidquam fluctuat aestu. 280. Vat. A a prima manu, carne recisam. 281. Petrus apostolus Epist. I cap. III, 7: Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem. Praeter Tiraquellum loc. cit. vide P. Fabrum I Semestr., cap. 16. Nihil his versibus Prudentii nervosius ad feminarum immodicum, muliebremque hominum luxum redarguendum. Adde, si placet, illaboratam Chrysostomi eloquentiam in Matth. homil. 50, sive 49: Quantum vobis dedecus esse putatis, cum serica licia, quae nec vestibus quidem vir probus unquam subtexeret, diligenter inseritis! quantis hoc dignum cachinnis arbitramur? . . . . Dicitis enim pedum sublevatis deambulant in plateis, nimio plerumque inde moerore confecti, ne coeno in hieme, aut pulvere in aestate calcei sui maculentur. Quid facis, homo? . . . . Quod si tu ab huiusmodi labe munda cupis calceamenta servare, cervicibus tuis, aut capiti connecte. 286. Gisel. cum Pulmanni mss., et Daventr., Rat. a prima manu, Prag., Mar. a secunda manu, Weitz., Egm., Bong., Widm. a prima manu, leves Idem Alexand. cum glossa flabiles. Oxon. ex Heinsianis, Urbin. et Iso, lues, quod Aldus, aliique sunt secuti. 287. Plinius de Serum regione, et vestium opificio lib. VI, cap. 16: Tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur, ut matrona in publico transluceat. Apud Seres e frondium lanugine vestes fiebant sericae dictae. De vestibus bombycinis idem Plinius lib. XI, cap. 23. 289. Heinsius cum Festo scribit scutilis. Nostri scutulis cum Ald., Sich., Gis. 2 edit. et aliis. Vestes scutulatae, quae orbiculis distinguuntur. ] |
| 269 | Colla vel ignitis sincera incingere sertis, |
| 270 | Auribus aut gravidis virides suspendere baccas. |
| 271 | Nectitur et nitidis concharum calculus albens |
| 272 | Crinibus, aureolisque riget coma texta catenis. |
| 273 | Taedet sacrilegas matrum percurrere curas, |
| 274 | Muneribus dotata Dei quae plasmata fuco |
| 275 | Inficiunt, ut pigmentis cutis illita perdat, |
| 276 | Quod fuerat, falso non agnoscenda colore. |
| 277 | Haec sexus male fortis agit: cui pectore in arcto |
| 278 | Mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu. |
| 279 | Quid, quod et ipse caput muliebris corporis, et rex, |
| 280 | Qui regit invalidam propria de carne resectam |
| 281 | Particulam, qui vas tenerum ditione gubernat, |
| 282 | Solvitur in luxum? Cernas, mollescere cultu |
| 283 | Heroas vetulos, opifex quibus aspera membra |
| 284 | Finxerat, et rigidos duraverat ossibus artus. |
| 285 | Sed pudet esse viros: quaerunt vanissima quaeque, |
| 286 | Queis niteant: genuina leves ut robora solvant, |
| 287 | Vellere non ovium, sed eoo ex orbe petitis |
| 288 | Ramorum spoliis fluitantes sumere amictus |
| 289 | Gaudent, et durum scutulis perfundere corpus. |
| 290 | Additur ars, ut fila herbis saturata recoctis [ 291. Illudant, colorent, I. 292. Fere, prope, I. 293. Pectitur, ornatur, I. 294. Venantem, ementem.---Versicolorum, diversis coloribus, I. 295. Plumea, mollia, I. Pluma dicitur acus, unde in Bibliotheca legitur opere plumario, Vat. A. 296. Peregrino, exotico, I. 298. Luxus, luxuria, vanitas.---Vegetamina, virtutes, fortitudinem, vel virilitatem, commotiones, I. 300. Auribus atque oculis, auditu, visu, olfactu, gustu, I. 301. Quaeritur, ab illis sensibus, vel nobis.---Infectus, corruptus, I. 303. Palpamen, amictum.---Fotibus, nutrimentis.---Ambit, cupit, desiderat, I. 304. Ingenuas, nobiles. naturales, I. 305. Dotes, donationes Dei, I. 306. Perversum, perverse.---Viget, praevalet, I. 307. Vertunt, homines, I. 308. Rogo, interrogo.---Pupula, pupilla et pupula idem sunt, I. 309. Semivirorum, effeminatorum eunuchorum, I. 310. Vertigine, circuitione, rotatione, I. 311. Incestans, polluens.---Foedo oblectamine, turpi delectatione, I. 314. Illecebras, foeditates, sorditates.---Conciliata, conglutinata, vel coniuncta, I. 315. Iacit, spargit, I. 316. Lyricae, cytharalis, vel iocalis, I. 317. Calentis, ferventis, I. 319. Cavernosos, flexibiles.---Meatus, transitus, I. ] [291. Sich., male, famine telas. 292. Ald., scripti Heinsiani, et quos vidit Mariettus, ferae; et suspicatur Heinsius, legendum Ut cuique est lanugo ferae. Alex., Urb., Weitz., Gis., fere, quod placet. 293. Lascivae tunicae sunt aut sericae, aut obscenis figuris variatae, ut suspicatur Chamillardus. Nam libidines veterum in poculis ipsis et panibus expressae intolerabiles erant. Vide Pignorium de Servis, pag. 67 et seqq. 294. Widm., mendose, ventantem. Heinsius notat, suos scriptos habere avium quoque versicolorum; et ita certe habent nostri. In Giselino quidem 1 et 2 edit. est versiculorum, sed mendum puto, non lectionis varietatem. 295. In glossa Vat. A, Bibliothecam intellige esse Biblia sacra, quae eo nomine a veteribus saepe appellabantur. Locus exstat I Exodi vers. 1: Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto variatas opere plumario facies. De vestibus quae ex plumis variis contexebantur vide Senecam ep. 91. Plumarius vocabatur antiquitus, qui huiusmodi vestes conficiebat, aut etiam qui in vestibus acu clavos et scutulas, et ea quae plumas avium referunt, pingebat. Vide Turneb. Advers. lib. XI, cap. 25, num. 349, ad verba VOPISCI IN CARINO: plumandi difficultate pernobiles. Putat Prudentium indicare vestes in quibus sine assumento acu pingendo plumae avium referuntur. 296. Weitz., et peregrino. Aldus, ex. Giselinus 1 et 2 edit. habet et cum plerisque vetustissimis Mar., Rat., Prag., Vat. A et aliis. 297. Apud Weitzium M. Berg. legit aures pro auras. 299. Pulcherrima descriptio quinque sensuum et corruptelae qua ab hominibus pervertuntur. 300. Prag., male, tam pro tum. 301. Oxon., Prag., et Mar. a secunda manu, artubus. Legendum artibus. 302. Alcimus Avitus lib. I, vers. 85: Tactus ad haec solus toto qui corpore iudex Sentiat, etc. Cicero, II, de Natura deorum: Tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, etc. Alia ibi de sensibus Cicero. 303. Mar., et; supra, e. Prag., Widm., et. Aldus et apud Weitzium Giselinus, ex; sed alium voluit dicere, nam Giselinus 2 edit. habet e; vel intelligit Weitzius editionem 1 Giselini. 307. Imitatio Maronis lib. II, studia in contraria. 308. Notandum est Chamillardum ad vers. 874 errorem suum agnovisse, quo pupulam, quae est oculi pupilla, interpretatus est hic puellam. 310. Theatri veteris obscenitas hoc loco indicatur, de qua satis constat: quanquam non dubito quin in recenti theatro multa sint quae incestent miseros foedo oblectamine visus. 312. Rat., atque ideo, non ita bene. 313. Ald., Prag., Widm., dimittunt. 315. Vat. A., Quis pigmentato meretrix iacet improba crine. Melius alii, quas iacit. 316. Citharoedas olim in ministerio fuisse observat Pignorius de Servis pag. 78 et 79, qui epitaphium Auxesis citharoedae profert, et hoc ministerium eleganter tetigisse Prudentium advertit. Apud eumdem videre poteris aliquot citharae species delineatas. 317. Ald., et convivae recalentis, quod poterat retineri; sed membranae praeferunt et convivale calentis carmen nequitiae. ] |
| 291 | Illudant varias distincto stamine formas. |
| 292 | Ut quaeque est lanugo fere mollissima tactu, |
| 293 | Pectitur. Hunc videas lascivas praepete cursu |
| 294 | Venantem tunicas, avium quoque versicolorum |
| 295 | Indumenta novis texentem plumea telis: |
| 296 | Illum pigmentis redolentibus, et peregrino |
| 297 | Pulvere femineas spargentem tupiter auras. |
| 298 | Omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, |
| 299 | Sensibus in quinque statuens quae condidit auctor. |
| 300 | Auribus atque oculis, tum naribus atque palato |
| 301 | Quaeritur infectus vitiosis artibus usus. |
| 302 | Ipse etiam, toto pollet qui corpore, tactus, |
| 303 | Palpamen tenerum blandis e fotibus ambit. |
| 304 | Proh dolor, ingenuas naturae occumbere leges, |
| 305 | Captivasque trahi regnante libidine dotes! |
| 306 | Perversum ius omne viget, dum quidquid habendum |
| 307 | Omnipotens dederat, studia in contraria vertunt. |
| 308 | Idcircone, rogo, speculatrix pupula molli |
| 309 | Subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum |
| 310 | Membra theatrali spectet vertigine ferri, |
| 311 | Incestans miseros foedo oblectamine visus? |
| 312 | Aut ideo spirant, mediaque ex arce cerebri |
| 313 | Demittunt geminas sociata foramina nares, |
| 314 | Ut bibat illecebras male conciliata voluptas, |
| 315 | Quas pigmentato meretrix iacit improba crine? |
| 316 | Num propter lyricae modulamina vana puellae, |
| 317 | Nervorumque sonos, et convivale calentis |
| 318 | Carmen nequitiae, patulas Deus addidit aures, |
| 319 | Perque cavernosos iussit penetrare meatus [ 321. Vivit, factus est.---Medicata, pigmentata, condita, vel infusa pigmentis.---Fercula, cibos, I. 322. Ganeonis, luxuriosi: ganeo, superfluus in cibo, vel potu, seu etiam in luxuria; ganeonem appellat gluttonem, sed ganeo est proprie caupo, devorator, glutto, ambro et helluo.---Inescent, cibent, saturent, satient, I. 323. Instructa, parata.---Ducat, glutto prolonget, I. 327. Interprete, discernente, I. 329. Fulcro, fulcimento, lecto: fulcrum vocamus quidquid sustentat aliquid.---Attenuante, pro attenuato.---Polimus, ornamus, I. 330. Indultis, concessis, I. 334. Addicit, deputat, subiugat, I. 335. Dulcedine, suavitate, I. 336. Deprendit, comperit,---Boni, in divitiis.---Operto, occulto, cooperto, I. 337. Sanctumque, quia omnia quaecunque fecit Deus, bona sunt in sua natura; sed nobis male utentibus mala sunt, I. 342. Hoc sequor, ego Prudentius, I. 344. Recolens, narrans.---Primordia, initia.---Lucis, temporis, I. 345. Esse, scilicet recolens, dicens.---Sapientia, Filius Dei, I. ] [321. Vat. A, aut, male, pro ut; fercula medicata sunt nimium delicate apparata. 322. Heinsius cum Put., Oxon., Rot., et tribus Torr., vegetamque, quod habent Ald., Vat. A, Alex. et Urb. In aliis, ut in Mar., Rat., Weit., vetitam. Giselinus dubitat utrum verius: nam utrumque huic loco congruit. In Prag. est recenti manu fetaque, abrasis prioribus. In Rot. pro diversa lectione labeonis cum glossa gulosi. Weitzius scribere ausus est inaescent, quia ita invenit in Widm., et Bong. Quid ineptius? An apertos errores unius vel alterius codicis reddere oportet, praetermissa vera aliorum lectione? In glossa Isonis glutto, AMBRO, nescio an sit aliquid quod ad vocabulum Hispanum hambre pro fame possit referri. Ambro devorator est in Glossario Isidoriano. Vide etiam Ducangium, qui plures auctores medii aevi allegat. 324. Haec omnia breviter complexus est Tertullianus lib. de Spectaculis, cap. 2: Neque oculos ad concupiscentiam sumpsimus, et linguam ad maliloquium, et aures ad exceptaculum maliloquii, et gulam ad gulae crimen, et ventrem ad gulae societatem, et manus ad vim, et gressus ad vagam vitam. 325. Prag., leve, pro lene. Fortasse vera lectio est laeve, seu leve pro polito et lubrico: nam sequitur quid horrens. 327. Ald. et Bong., attactum vel ad tactum. Melius alii, attactu. 328. Sich. et Bong. a manu prima, palmarum pro plumarum. De lectis plumeis Apuleius lib. X Metamorph. Quod autem linea texta in deliciis Prudentius numerat, arguit usum lini non fuisse apud veteres Romanos valde communem. 329. Aldus, mendose, cute. Mariettus, aut glossam veterem, aut notam suam adducit: Dum enim in lectis versamur, cutis attenuatur et politur. 330. Imitatio Virgilii: Felix qui potuit rerum cognoscere causas, lib, II Georg. vers. 490. 331. Prag., non bene, partumque. 334. Thuan., Weitz., amore: non placet. 335. Egm., Pal., obumbrata. In Vat. A, quis obumbrata, cum glossa OB, pro ad. 336. Ald., operta. Apud Weitzium M. Berg. legit opertu. 337. In editione Parmensi, sanctum, bonumque, contra metri regulas. 338. Vide Gen. cap. I. Christus per prolepsin, ut saepe alias, scilicet Filius Dei, per quem omnia facta sunt. 340. Vat. A, Prag., Rat., Urb., Weitz., Rot., Gis. et alii, testificatur, quo spectat Mar., testificator. Alex. cum plerisque Heinsianis, testificatus; id secutus est Teolius. 342. Weit., sequor pro sequar. 347. Widm. et Mar. a secunda manu, unus; alii, unum, et distinguunt Pater est. Giselinus, Vide, ait, hominis religionem. Singularem numerum bis repetere maluit quam usurpare pluralem, ut quam longissime a gentilibus recederet. Quam prope igitur ab illis eum abesse existimas, qui nuper a tribus diis superum ducibus donatos libellos tribus diis hominum ducibus obtulit? Hoc in genere Lipsius, Cent. misc. II, epist. 17, in Bembo irridet persuasio pro fides: aqua et igni interdictio pro excommunicatio: deos superos, manesque illi placare pro peccata morituro remittere, et quod Senatus Venetus ad Iulium pontificem scripserit, uti fidat diis immortalibus, quorum vicem gerit in terris. Alia omitto. ] |
| 320 | Vocis iter? numquid madido sapor inditus ori |
| 321 | Vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram |
| 322 | Ingluviem, vetitamque gulam ganeonis inescent? |
| 323 | Per varios gustus instructa ut prandia ducat |
| 324 | In noctem, lassetque gravem sua crapula ventrem? |
| 325 | Quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens, |
| 326 | Quid calidum, gelidumve, Deus cognoscere nosmet |
| 327 | Attactu voluit, palpandi interprete sensu. |
| 328 | At nos delicias plumarum et linea texta |
| 329 | Sternimus, atque cutem fulcro attenuante polimus. |
| 330 | Felix, qui indultis potuit mediocriter uti |
| 331 | Muneribus, parcumque modum servare fruendi! |
| 332 | Quem locuples mundi species, et amoena venustas, |
| 333 | Et nitidis fallens circumflua copia rebus |
| 334 | Non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori: |
| 335 | Qui sub adumbrata dulcedine triste venenum |
| 336 | Deprendit latitare boni mendacis operto. |
| 337 | Sed fuit id quondam nobis sanctumque, bonumque |
| 338 | Principio rerum, Christus cum conderet orbem: |
| 339 | Vidit enim Deus, esse bonum: velut ipse Moyses |
| 340 | Historicus mundi nascentis testificatur. |
| 341 | Vidit, ait, Deus, esse bonum, quodcunque creavit. |
| 342 | Hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo, |
| 343 | Inspirante Deo quod sanctus vaticinator |
| 344 | Prodidit antiquae recolens primordia lucis, |
| 345 | Esse bonum, quidquid Deus et sapientia fecit. |
| 346 | Conditor ergo boni Pater est, et cum Patre Christus. |
| 347 | Nam Deus, atque Deus Pater est, et Filius unus: [ 354. Nec turbidus humor, origo nostra pura et inculpabilis, I. 357. Praelambit, praenatat, I. 358. Olivum, in palaestris, I, Vat. A. 361. Circi, ludi illius, I. 362. Levitatis, velocitatis.---Fragoris, inordinati soni, I. 363. Inops, iners. I. 364. Infami, turpi.---Donum, equus, I. 365. Lacedaemonias, Lacedaemonia, ipsa est Sparta, civitas Graeciae, ubi primum usus iste repertus est.---Palaestras, luctationes; PALO, id est fugio vel luctor: inde palaestrae, I. 366. Succum, olei, Mar. 368. Proscenia, Vestibula, vel atria ante scenam. Palaestrita, colluctator; proscenia ipsos passus funis dicit; proscenia et pulpita, gradus scenae; de schoenobatis, id est funambulis, I. 369. Feras, equos.---Volucri, veloci, I. 370. Discrimina, pericula, I. 371. Edit, profert, cernit, I. 372. Publicum, venale. Iso. ] [348. Vat. A, fecit, contra metrum. 350. Rat., nec tamen. 351. Prag., nulla sine est. Clericus asserere ausus est Nicaenos Patres nihil aliud contra Arium definivisse, nisi divinitatem non in tres diversae speciei naturas, sed in tres eiusdem formae et aequalis ordinis essentias esse diductam; et vocabulo homousion solum significari substantiae aequalitatem et naturae similitudinem quamdam seu affinitatem, non vero identitatem. Eamdem impudentem opinionem inculcat in Vita Prudentii, tom. XII Bibl. univers. Ait nimirum, Prudentium hoc versu negare, esse tres artifices rerum, specie seu genere diversos: quoniam generis dissensio nulla est. Quid magis alienum a Prudentii mente fingi potest? Nonne saepissime Prudentius genus pro natura accipit? nonne toto hoc libro in eo est ut probet eamdem esse in tribus personis naturam, et non posse duos natura distinctos deos consistere? Vide supra vers. 47: Ausit et unius naturae scindere vires. Genus pro natura ab aliis etiam sumi, notavi ad vers. 33. Confer quae Ioannes Lamius adversus Clerici Artem criticam disserit in dissertat, de Recta Patrum Nicaenorum Fide, ubi egregie nostrum poetam defendit. 353. Prag., peperit quoniam omnia. Mar. a secunda manu, Egm., Fab., Gis. ad oram, Urb., peperitque. Giselinus in contextu, peperit bona nam omnia. Vetusti alii peperit bona omnia, non eliso a in bona, quod Prudentio non esse insolens multi putant. 357. Prag., Vat. A, a secunda manu, Mar. a prima manu, sordent. Alii, sordet, quod sensui convenit. Verbo praelambo alias usus est poeta. Lambere, mordere, stringere, radere, passim fluminibus tribuitur. 361. Aldus, male, nece cum pro nec equum. Isidorus lib. XVIII Etym., cap. 59: Nihil esse debet Christiano cum circensi insania. 362. Duo veterrimi Heinsiani, Rot., Alex., rabidi, quod in Chamillardo displicuit Gallandio. Mar. utrumque, rabidi et rapidi. Alii plerique, rapidi. Statius lib. III Silv. ad Claudiam, nec aut rapidi mulcent te praelia circi. 365. Weit., Lacedaemonicas. De his Propertius et alii. Etymologiam, quam glossa attingit, explanat Servius lib. II Georgicωn. 367. Hi Terentio vocantur funambuli, aliis funirepi, aliis schoenobatae. Manilius lib. V eorum artem describit. 369. Giselinus auditum a se refert, istiusmodi ludum apud Italos magno esse in pretio, quo tauros acuminatis et ardentibus calamis exstimulantes in rabiem agunt. Verum si qua est ea gloria, Hispanorum propria est. Vide eius ludi amoenam descriptionem in Praedio rustico Vanieri. Confer Claudianum carm. 17, vers. 294 et seqq. de pompa amphitheatrali, et Cassiodorium lib. V, epist. Theodori regis 42, ubi plura de simili ludo in amphitheatro Romano Titi, et haec de saltu: Tunc in aere saltu corporis elevato, quasi vestes levissimae supinata membra iaciuntur, et quidam arcus corporeus supra belluam libratus, dum moras discedendi facit, sub ipso velocitas ferina discedit. 372. Put., Rot., Mar. a prima manu, consensus, quod recentiores editores sequi maluerunt. Teneo consessus cum Alex., Vat. A, Prag., Urb. et plerisque aliis, cum editis, tum mss. codd. Virgilius lib. V Aen.: Circus erat, quo se multis cum millibus heros Consessu medio tulit, exstructoque resedit . . . . . Hic totum caveae consessum ingentis . . . . . clamoribus implet. Omitto Ciceronem et alios. Prudentius ipse II in Symmachum, vers. 1090: Inde ad consessum caveae. Arnobius lib. II: Inter ficere se alios nullius ob meriti causam, sed in gratam voluptatem consessorum. In glossa lege: Venale, publicum. 374. Put., Ald., hilaram, cum Alex. et Vat. A; quo spectat Egm., philaram. Alii, hilarem, et ex nostris Mar., Rat., Prag., Urb. ] |
| 348 | Quippe unum natura facit: quae constat utrique |
| 349 | Una voluntatis, iuris, virtutis, amoris. |
| 350 | Non tamen idcirco duo numina, nec duo rerum |
| 351 | Artifices; quoniam generis dissensio nulla est. |
| 352 | Atque ideo nulla est operis distantia, nulla |
| 353 | Ingenii; peperitque bona omnia conditor unus. |
| 354 | Nil luteum de fonte fluit, nec turbidus humor |
| 355 | Nascitur, aut primae violatur origine venae; |
| 356 | Sed, dum liventes liquor incorruptus arenas |
| 357 | Praelambit, putrefacta inter contagia sordet. |
| 358 | Nunquid equus, ferrum, taurus, leo, funis, olivum |
| 359 | In se vim sceleris, cum formarentur, habebant? |
| 360 | Quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris, |
| 361 | Sed manus est: nec equum vesania fervida circi |
| 362 | Auctorem levitatis habet, rapidive fragoris. |
| 363 | Mens vulgi rationis inops non cursus equorum |
| 364 | Perfurit: infami studio perit utile donum. |
| 365 | Sic Lacedaemonias oleo maduisse palaestras |
| 366 | Novimus, et placidum servire ad crimina succum. |
| 367 | Inde per aerium pendens audacia funem, |
| 368 | Ardua securis scandit proscenia plantis. |
| 369 | Inde feras volucri temeraria corpora saltu |
| 370 | Transiliunt, mortisque inter discrimina ludunt, |
| 371 | Sanguinis humani spectacula publicus edit |
| 372 | Consessus, legesque iubent venale parari |
| 373 | Supplicium, quo membra hominum, discerpta cruentis |
| 374 | Morsibus, oblectent hilarem de funere plebem. [ 375. Stolidi, stulti.---Bacchantia, insanientia, I. 376. Percensere, enumerare, Iso. 378. Altum, coelum, I. 379. Excitat, elevat, I. 381. Aera, ad coelestia.---Librat, ponit, provehit, I. 382. Contentam, sufficientem.---Stertere, requiescere, dormire, id est, runcare mens dicitur cum terrenis succumbitur curis, nec se mente ad superna ullo modo vult erigi, I. Runcare, Vat. T. 383. Domino, diabolo.---Perituraque, huius mundi, I. 384. Curvo, pravo, averso, I. 386. Lubrica, instabilis,---Commendat, concedit.---Perniciosa, periculosa, I. 387. Velut, scilicet putat pulchrum.---Excitus, commotus, velox, I. 388. Exemplo, similitudine, similiter.---Transvolat, praeterit, I. 389. Pestibus, generibus, perturbationibus.---Urget, commovet, I. 390. Praedo, diabolus, I. 391. Bibunt, concipiunt interius, intra praecordia.---Medullitus, in interioribus animae, circa praecordia, I. 392. Ministros, morbos, vel vitia, I. 393. Illic, in medullis, vel membris.---Numerosa, multiplex.---Cohors, diabolorum, vitiorum.---Principe, diabolo, I. 394. Circumsidet, illa cohors, I. 395, Superstitio, vana religio, gentilitas.---Moeror, tristitia.---Luxus, luxuria, vel ventris ingluvies, I. 396. Sitis, cupiditas; homicidium.---Vini sitis, ebrietas---Sitis auri, avaritia, concupiscentia, I. 397. Livor, invidia.---Adulterium, fraus coniugii---Obtrectatio, detractio, I. 398. Horrent, horrende apparent.---Facies, supradictae imagines, vel species, I. 399. Ambitio, concupiscentia; superbia vana, vel inanis, I. 400. Personat eloquium, intonat, alte loquitur, I. 401. Canina, a canibus dicta, I. 402. Vilis, saecularis.---Clavam, baculus Herculis, quo omnes vincebat; inde clavam appellat dialecticos syllogismos, quibus se vincere putant ubique; fustem Herculis, I. 403. Vicatim, per singulos vicos.---Gymnosophistas, philosophos, qui nudi disputabant; nudos sapientes; gymnosophistae perhibentur nudi philosophari in solitudinibus in die, Iso. ] [378. Egregie dictum Nemo animum, etc., postquam scilicet inanes hominum occupationes et perniciosa studia recensuerat. 382. Ald., Prag. et nonnulli Vulg. cum Pal., contentam sternere. Optimi contentam stertere. Bong., contentus pro contentam, exstatque contentus in nonnullis Vulg., sed non in Aldo, ut putavit Weitzius, nisi duplex fuerit Aldi editio, quod non credo. 384. Ex Persio sat. 2. O curvae in terras animae et coelestium inanes. 385. Widm., perit; supra, parit et capit. Bong., capit. Caeteri, parit, quod verum est. 390. Diabolus praedo et latro saepe ab ecclesiasticis scriptoribus dicitur. In praef. 2 Apoth. vers. 45, et in Apoth. vers. 408, fur idem vocatur. 394. Mar. a prima manu, horrendas, male. Ald., circumsedit; Weitz., Vat. A, circumsedet. Legendum cum aliis circumsidet. 395. Epist. B. Pauli ad Galatas, V, 19: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia. Vat. A et Pal., luctus; non bene, pro luxus. 398. Ald. et Mar., contra rationem carminis, habitu pro habitu, quod vult etiam Vat. A, ubi est abitu. Habitus est forma, facies, status, cultus corporis. Virgil. I. Aen., Virginis os, habitumque gerens. 399. I ad Corinth. VIII, 1: Scientia inflat, charitas vero aedificat. 400. Ald., non recte, addita pro abdita. 401. Iurisconsultorum canina facundia in proverbium abiit. 402. Fabricius Herculeam clavam sapientiae adiudicat, quia Hercules a doctis colebatur, qui laboriosi et benefici esse debent, adeoque Herculi commune fuit cum musis templum in circo Flaminio. Giselinus probabilius putat, hoc loco notari Cynicos, quorum supellex erat baculus et pera. Clavam inter philosophorum insignia numerari, constat ex Apollinari Sidonio carm. 15, Tetrica nodosae commendat pallia clavae. Sirmondus ad Sidonium p. 45 multa affert de barba, pallio et clava philosophorum, et hos ipsos Prudentii versus de clava philosophica exponit. Chrysostomus de Statuis VII: Ubi nunc sunt qui palliis amiciuntur, et promissam barbam ostentant, et clavas dextra gestant externi philosophi? S. Augustinus, lib XIV de Civit. Dei, cap. 17: Videmus adhuc esse philosophos, qui non solum amiciuntur pallio, verum etiam clavam ferunt. 403. In editione Parmensi typographi mendum Ostenta corrigendum est. In glossa Isonis legendum Indiae pro in die ex Isidoro lib. VIII, cap. 6. ] |
| 375 | Mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi |
| 376 | Percensere piget: quae veri oblita Tonantis |
| 377 | Humanum miseris volvunt erroribus aevum. |
| 378 | Nemo animum summi memorem genitoris in altum |
| 379 | Excitat, ad coelum mittit suspiria nemo: |
| 380 | Nec recolens apicem solii natalis ad ipsum |
| 381 | Respicit auctorem, nec spem super aera librat: |
| 382 | Sed mentem gravidis contentam stertere curis, |
| 383 | Indigno subdit domino, perituraque pronus |
| 384 | Diligit, et curvo quaerit terrestria sensu. |
| 385 | Hoc pulchrum, quod terra parit, quod gloria confert |
| 386 | Lubrica, commendat quod perniciosa voluptas, |
| 387 | Quod, velut excitus difflato pulvere ventus, |
| 388 | Praeterit, exemplo tenuis quod transvolat umbrae. |
| 389 | His aegras animas morborum pestibus urget |
| 390 | Praedo potens: tacitis quem viribus interfusum |
| 391 | Corda bibunt hominum. Serit ille medullitus omnes |
| 392 | Nequitias, spargitque suos per membra ministros. |
| 393 | Namque illic numerosa cohors sub principe tali |
| 394 | Militat, horrendisque animas circumsidet armis; |
| 395 | Ira, superstitio, moeror, discordia, luxus, |
| 396 | Sanguinis atra sitis, vini sitis, et sitis auri, |
| 397 | Livor, adulterium, dolus, obtrectatio, furtum, |
| 398 | Informes horrent facies, habituque minaces; |
| 399 | Ambitio ventosa tumet; doctrina superbit; |
| 400 | Personat eloquium; nodos fraus abdita nectit. |
| 401 | Inde canina foro latrat facundia toto. |
| 402 | Hinc gerit Herculeam vilis sapientia clavam, |
| 403 | Ostentatque suos vicatim gymnosophistas. [ 404. Idololatrix, idola colens, idolis serviens, I. 405. Advolvitur, inclinatur, I. 406. Premit, constringit, I. 407. Armigeris, vitiis, insidiis.---Ferrata, dura.---Satellite, milite, I. 408. Triumphat, superat, I. 409. Chananeus, populus; interpretatur motus eorum: Cham, calidus, commotus interpretatur; commemorat modo hic septem gentes quae insurrexerunt contra filios Israel, sed pro septem posuit vitiis, seu nequitias spirituales insinuat, quae insurgunt contra hominem, I. 410. Casside, galea.---Setarum, barbae; in barba, I. 411. Cuspide, hasta, I. 412. Furens, iratus.---Ardet, stridet, I. 413 Amorrhaei, tristitia Amorrhaeus, amarus, vel loquens.---Gergeseorum, Gergeseus, colonum eiiciens, vel advena propinquus, I. 414. Volitantia, propter celeritatem equorum, Iso. 415. Eminus, longe, contra.---Confligunt, pugnant.---Cominus, prope, I. 416. Iebusaicae, Iebuseus, id est calcatus, sive praesepe eorum, I. 417. Aurea tela, avaritia.---Tincta, venenata, I. 420. Cethaee, Cethaeus, abscissus a Christianitate.---Iuvat, delectat.---Phereza, Pherezeus, separatus, vel absque muro, I. 422. Rex, diabolus.---Hevaeorum, Hevaeus feralis, vel ferox, I. 423. Thoraca, thorax, pectus, vel cassis, quia pectus cooperit, I. 424. Subnixa, subiecta, elevata.---Viris, vitiis, I. 428. Mammoneamque, diabolicam, pecuniosam, vel saecularem, avaram, I. ] [404. Aldus ediderat idololatrix, correxit incaerat lapides fumosos idolatres, perperam incaerat, et idolatres. Nec inelius recens corrector in Rat., vana deorum pro idololatrix, seu idololatris. Gronovio, Observat. eccles. cap. 5, placuit idololatris, neque displicuit Heinsio aliisque recentioribus editoribus; et facilis quidem fuerit mutatio s in x ob soni similitudinem. Sed scripti iubent legi idololatrix, et haec fuit consuetudo Prudentii, eiusque aetatis, ut quaedam vocabula Graeco-Latina formaret, ut primoplastus. In editione Parmensi metrum corruptum est incerat fumosos lapides. 406. Corrector in Rat., erasis prioribus, inepte substituit Heu quot mortale genus premit improbus hostis Militibus. Gis., Fabr., Cell. ediderunt premit genus. Ald. et nostri, genus premit. Id tenuit Heins. 408. Triumpho active in Vulgata reperitur: eo verbo ita usi sunt Livius, Tacitus, Plinius, scilicet triumphor passive. 409. Aldus primum edidit Chananaeus, atque agmina denset, postea emendavit Chananaeus, et agmina denset. Giselinus hoc postremum amplexus est. Latinius in Torn. legit Chananaeus, atque agmina denset, sed animadvertit legendum vel Chananeus trisyllabum, vel, si quadrisyllabum sit, Chananaeus, et agmina. In Bibl. Latinii mendum opinor esse surgite pro surgit. Scripti Chananaeus, atque agmina denset, ut sit diphthongus eus. Vide in Apoth. vers. 982 Mattheus. Pro denset Prag. densat, et apud Weitzium Giselinus, qui tamen in ed. 2 habet denset. Allegoricam interpretationem harum nationum vide apud Lauretum in Silva Allegoriarum, qui loca SS. Patrum similia indicat. 410. Ald., terribili; caeteri, terribilis. Fabricius pro pondera mento excudit ponderamento, errore non typographico: nam in Indice advertit Prudentium usum nomine ponderamentum; quod confirmat in Comment., docens sumi pro pondere. Multi huiusmodi errores ex coniunctione vocum in Prudentium irrepserunt. Ac revera in Aldo legitur ponderamento. 411. Prag., vibrans: supra, quassans. 413. Vat. A, mendose, greges eorum pro Gergeseorum. Hi omnes erant populi terrae Chanaan, de quibus vide Iosue lib. et interpretes. 416. Put., Egm. et Vat. A, Zebusiacae. Mar., Prag., Gis., Iebusaicae. Weitz. et Urb., Iebusiacae. Aldus et Alex., Gebusaicae. 418. Ald., Mar. a prima manu, Widm., Bong., micant, radiantque, micantque. In Prag. videtur fuisse micant, radiantque, nutantque, quod metro repugnat. In Oxon., micant, radiantque nitentque. Fabr. et Gis., nitent, radiantque, micantque. Vetustiores plerique micant, radiantque, necantque. Emendandus est error typographicus editionis Parmensis. radiantque, necatque. 420. Put., Cittee; Egm., Chitee. Alii, Cethaee; Gisel. vero 2 edit., Gethee. In Put., gens Phereza, quod sequor, nam Pherezaea carmini adversatur. Chamillardus vellet Bettaee, si metrum pateretur. Alius error hic occurrit in editione Parmensi, sed gens Pherezae sagittis. Teolius fortasse voluit Pherezaea. 422. Put., Rot., Ald., Pal., Egm., Euveorum. Vat. A et Bong., aeveorum. Mar., Prag., Weitz., Eveorum. Alii, Bevaeorum; alii paulo aliter. In nonnullis vulg., praemovet pro promovet. 424. Scelerum potestas, ut potestas tenebrarum in sacra pagina. 426. Indociles eo sensu quo hymno 3 Cathem., vers. 111, diximus, indocile accipi posse pro docili, ut infractus pro fracto. 427. Imitatur illud Maronis lib. II Aeneid., socia agmina credens Inscius, et alia quae sequuntur. Vide etiam vers. 551 et seqq. Psychomachiae. ] |
| 404 | Incerat lapides fumosos idololatrix |
| 405 | Relligio, et surdis pallens advolvitur aris. |
| 406 | Heu quantis mortale genus premit improbus hostis |
| 407 | Armigeris! quanto ferrata satellite ductor |
| 408 | Bella gerit; quanta victos ditione triumphat! |
| 409 | Surgit in auxilium Chananeus, atque agmina denset |
| 410 | Casside terribilis, setarum pondera mento |
| 411 | Concutiens, dextramque gravi cum cuspide quassans. |
| 412 | Ast alia de parte furens exercitus ardet |
| 413 | Regis Amorrhaei: tum millia Gergeseorum |
| 414 | Effundunt aciem toto volitantia campo: |
| 415 | Eminus hi feriunt, confligunt cominus illi. |
| 416 | Ecce Iebusaicae fervent ad praelia turmae, |
| 417 | Aurea tela quibus, de sanguine tincta draconis, |
| 418 | Mortifero splendore nitent, radiantque, necantque. |
| 419 | Necnon terrificas pilis armare catervas |
| 420 | Te Cethaee, iuvat: sed gens Phereza sagittis |
| 421 | Insultat virtute pari, sed dispare ferro. |
| 422 | Postremum cuneum rex promovet Hevaeorum, |
| 423 | Squamosum thoraca gerens de pelle colubri. |
| 424 | His subnixa viris scelerum perversa potestas |
| 425 | Edomat invalidas mentes: quae simplicitate |
| 426 | Indociles, bellique rudes sub foedere falso |
| 427 | Tristis amicitiae primum socia agmina credunt, |
| 428 | Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur. [ 430. Addictis, subiugatis, deputatis.---Nebulosum, nigrorum, I. 432. Ille, aliquis, quidam.---Supervacuis, per rapinam abundantibus.---Fundis, praediis, haereditatibus, aedificiis, terris vel praediis; fundus dicitur ager, eo quod nobis fundat fructus, I. 436. Barbaricis, diabolicis---Habenis, vinculis, I. 437. Hic, quidam, aliquis, I.---Ventosae, vacuae, Vat. A. 438. Cavo, vacuo, I. 439. Ambitionis, avaritiae, I. 440. Successu, prosperitate.---Trementes, timentes, I. 441. Exanimare, mortificare.---Fasces, potentias, dignitates, I. 442. Exercere, augere.---Secures, arma lictorum, I. 444. Limat, purgat, I. 445. Hostica, hostilia, I. 446. Cohibent, constringunt.---Ergastula, ERGON, opus; inde ergastulum, locus ubi exercetur constructio alicuius operis, I. 449. Assur, dirigens interpretatur, I. 450. Quam, gentem, I. 451. Orbatam, viduatam.---Ululavit, lamentat.---Urbem, Ierusalem, I. 452. Num, nunquid, I. 453. Persica, diabolica, I. 456. Barbara, pagana, I. 458. Profanato, sordido, I. 459. Abolent, obliviscuntur, illorum malignorum suasu; alienatio est abominabilis perditio, I. ] [430. Egm., Weitz., Iso, Gisel. ad oram, Gifan. Ind. Lucret., verbo VESTIRE, ex vet. lib., nebulosum quasi nebulosorum. Ita etiam Rat. cum glossa fallacium, tenebricosorum. Plerique, ut Alex., Urb., Mar. Vat. A, Prag., Heinsiani, nebulonum. Nec dubium quin nebulo, ut nebulosus, de diabolo apposite dicatur. 431. Egm. et Ald., aptant; alii, optant. In Mar. ex feracibus recte factum ferocibus. 433. Vat. A et Egm., contento limite, quasi extento; vel cum limes ipse sit contentus, homines finitimis agellis inhiant. Melius caeteri, contempto. Horatius lib. II, sat. 6: O si angulus ille Proximus accedat, qui nunc denormat agellum. Teolius omnes Vatt. allegat pro contempto, vel ut ipse scribit contemto. Facile potuit n videri esse m, aut contra. 435. Mos hic erat ducendi captivos ante triumphalem currum. 440. Prag., male successum. Praeconis inter alia munus erat iudicia et sententias publicare. 441. Egm., Wid., Mar. a secunda manu, Prag., Vat. A, Ald., examinare. Mirum quod hic error tot codices occupaverit. Metrum postulat exanimare, quod exstat in aliis. In Rat. est exanimare a recentiori manu; alioqui erat examinare. In Alexan., exanimare; sed glossa investigare, quasi is qui glossema addidit, legisset examinare. Ald., Alex., Urb., Gis., in corpora, ut hymno S. Cassiani vers. 47, in ora frangere tabellas. Heinsius nihil contra ex suis adnotavit. Mar., corpore, recente manu in corpore. Prag., Rat., Weitz., in corpore. 446. Glossae adde ex Isidoro lib. XV, cap. 6, quod ergastula etiam sunt, ubi deputantur noxii ad aliquod opus. 447. Chamillardus, virtus non intellecta accipit pro vitiis, quae specie virtutis decipiunt. Cellarius interpretatur de vera virtute, quae ignorantiam sui et contemptum vindicat famulatu poenarum. Fortasse melius virtus non intellecta dicetur esse vis quaedam occulta et non intellecta ab ipsis qui poenis sunt subiecti. Sic supra vers. 436: Nec se barbaricis addictum sentit habenis. 448. Widm. supra, nostra, minus bene. Pergit declamare in vitia, quae specie virtutis fallunt, hominesque captivos in servitutem redigunt. De huiusmodi vitiis Iuvenalis satira 14. 450. Ieremias cap. I Thren., vers. 1: Quomodo sedet sola civitas, plena populo: facta est quasi vidua domina gentium. 452. Ex diversa scribendi ratione Prag. et Rat., aud; Egm. et Vat. A, haud pro aut. 453. Prag., quos, et versu seq. captivos, non ita bene ac quas et captivas, sc. animas. 455. Vat. A scribit disuescunt. 456. Rat., ex patriis, Prag., exuti, ut supra quos captivos. Haec omnia videri possunt in Lamentationibus Ieremiae. 458. Captivi Israelitae, et qui ad Aegyptum confugerant, ad idolorum cultum secesserant, quos Ieremias obiurgavit. 459. Palat., Widm., Egm. pro diversa lectione, Weitz., Vat. A, petulantia pectora. Heinsiani, petulanti e pectore, cum Ald. et aliis. Mar. a prima manu, Rat., Prag., petulanti pectore. In Mariet. aliena manu a vel e pectore. S. Paulinus psal. CXXXVI: Cum patrium memori traheremus pectore Sion. Ubi etiam producitur prima vocalis, quam Fortunatus quoque produxit. Vide alia exempla in indice Fabricii ad poetas Christianos. Alii corripiunt quod in his nominibus fieri posse, monui in proleg. E Iudaeis captivitate Babylonica detentis, nonnulli erant qui recordarentur Sion et idolorum cultum horrerent, ut liquet ex psalmo cit.: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, cum recordaremur Sion. Prudentius illos cum Ieremia reprehendit, qui gentium mores et ritus fuerunt secuti. ] |
| 429 | Mox faciles ad vincla rapi, iuga dura volentes |
| 430 | Addictis subeunt cervicibus, et nebulonum |
| 431 | Spirituum iussis servire ferocibus optant. |
| 432 | Ille, supervacuis augens patrimonia fundis, |
| 433 | Finitimisque inhians contempto limite agellis, |
| 434 | Ducitur innexus manicis, et mille catenis |
| 435 | Ante triumphales currus post terga revinctus, |
| 436 | Nec se barbaricis addictum sentit habenis: |
| 437 | Hic, qui ventosae scandit fastigia famae, |
| 438 | Inflaturque cavo pompae popularis honore, |
| 439 | Qui summum, solidumque bonum putat ambitionis |
| 440 | Crescere successu, praeconum voce trementes |
| 441 | Exanimare reos, miserorum in corpora fasces |
| 442 | Frangere, terribiles legum exercere secures, |
| 443 | In laqueum iam colla dedit, iam compede dura |
| 444 | Nectitur, et pedibus servilia vincula limat. |
| 445 | Credite, captivi mortales, hostica quos iam |
| 446 | Damnatos cohibent ergastula, quos famulatu |
| 447 | Poenarum virtus non intellecta coercet: |
| 448 | Haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae |
| 449 | Gentis, et horribilis victoria principis Assur, |
| 450 | Carmine luctifico quam deflens Ieremias, |
| 451 | Orbatam propriis ululavit civibus urbem. |
| 452 | Num latet, aut dubium est, animas de semine Iacob |
| 453 | Exsilium gentile pati: quas Persica regna |
| 454 | Captivas retinent, atque in sua foedera cogunt? |
| 455 | Illic natali desuescunt vivere ritu, |
| 456 | Moribus et patriis exutae, in barbara iura |
| 457 | Degenerant, linguamque novam, vestemque sequuntur, |
| 458 | Deque profanato discunt sordescere cultu, |
| 459 | Nutricemque abolent petulanti e pectore Sion. [ 461. Organa, laudes Dei.---Anathemata, perditiones, alienationes, I. Alienationes, Vat. T. 462. Memphitidis, Aegyptiacae, I. 463. Tolerasse, pati.---Sinistris, contrariis, I. 464. Pharaonis, qui nominabatur Cenclis, Chenclis, I. 465. Sub pedibus, dominatione, potestate, I. 466. Immodicae, magnae, in multitudine. Spurco, immunda eructatione.---Crudos, saturatos, plenos, indigestos, I. 467. Quo, cur illic, I. 468. Rebellem, infidelem, I. 469. Ope, auxilio, I. 470. Virga, quia virga mutata est in serpentem.---Serpente, existente, I. 472. Calcasse, ambulare, I. 473. Prodita, ostensa, I. 477. Perdidit, pro perdit.---Botryonis, terram promissionis.---Opimam, fertilem, I. 478. Versare, arare terram, subvertere, colere, I. 480. Ierichon, civitatem diaboli, sancta praedictione superatam, I. 484. Sudoribus, laboribus.---Urbem, Ierusalem, I. 485. Culmina, virtutes, desideria, I. 486. Lapis, Christus est; qui murus, et lapis est inexstinguibilis, et praesidium indeficiens, I. 488. Vis, immissa cum fortitudine, I. ] [460. Apud Weitzium, Widm., nam pro iam. Sed non explicat Weitzius sitne nam patriae, an nam mystica, an utrumque: nam bis repetitur iam. Chamillardus opinionem Pinedae lib. VII de Salomone, cap. 10, refert Iudaeos citharas suas appendisse salicibus, quae erant ante Beli Iovis templum in ipsa urbe Babylone, ex interpretatione psalmi CXXXVI: In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra, et in eadem opinione fuisse Prudentium affirmat. Mihi id non liquet: nam Prudentius Iudaeos illos reprehendit qui organa fregerant, non qui suspenderant. Neque opinionem Pinedae approbat Lorinus, qui fuse docteque hac de re ad eum psalmum disputat. 461. In Vat. A desideratur et post organa. Anathemata hic sunt sacrificia, mores et ritus profani. Anathema pro homine exsecrabili vox ecclesiastica, ut anathematizare apud S. Hieronymum et alios. Teolius monet anathemata, priori porrecta, ut hic, esse donaria numini dicata. Fortasse scribere voluit tertia porrecta. Coniici posset anademata. Lucr. lib. IV, anademata mitrae. 462. Longissimum esset ea omnia proferre quae e sacris Litteris Poeta indicat aut refert. Quae hoc loco attingit, videri possunt Exod. cap. I, 5 et seqq. 466. Ait poeta Israelitas carne immodica se in Aegypto refecisse, quia ipsi Exod. XVI, 3, dixerunt: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate. 467. Horatius lib. I, ep. 5: Quo mihi fortunas, si non conceditur uti? 472. Cauchius ex scripto suo malebat purpurea, quia sermo est de mari Rubro. Sed venustius est pulverea cum reliquis scriptis, quasi Israelitae non solum sicco pede traiecerint mare, sed etiam via mare per medium fuerit pulverulenta. Sic mox aruit limus. Paulinus etiam Nat. 9 dixit arente profundo, et pulverulenta vestigia de transitu Iordanis. 474. Weitz. et Gis., sub gurgite. Heinsiani, Pal. et nostri codd., in gurgite. 475. Vat. A et Egm., sic victor, male. 477. Martialis lib. XI, epigr. 38: Nec dignam toto te botryone putat. Alii hic intelligunt racemum uvae condititiae, alii ova sepiarum, sive liquamen ex ovis piscium. Palladius certe pro uvae racemo posuit botryonem. Prudentius loquitur de botris seu racemis terrae promissionis. Consule Num. XIII, Iosue VI et seqq. 480. Ald. scribit Hierico, alii Hiericon, aut Iericon, aut Ierichon. 482. Ald., rivis; alii ripis. Vat. A, refluis pro reflui. 486. Ald. habet illest pro ille est. Perspicuum est Christum hunc esse lapidem, de quo Paulus ad Ephes. II, 20 et seqq. Vide etiam Dittochaeum tetrasticho 31, Pinna templi. 487. Sich. et Bong. a prima manu, terris pro turris. Vat. A, mendose, inexpugnabilis. 488. Ita legunt veterrimi Put. et Thuan. apud Heinsium et Alex. a prima manu. Caetera quae alii addunt, superflua sunt et tautologiam redolent, hostibus obsistens, hosticus, arietis vis quatit, arietat, insiliens. Giselinus: Praesidium, quem non fragor hosticus, arietis aut quem Vis impacta qualit, non aeris machina rostro Arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant; et ad oram, non aerea machina. Aldus, Praesidium, quem non fragor hosticus arietis, aut quem Vis impacta quatit, non aeris machina rostro Arietat. Weitzius, Praesidium, quem non fragor hosticus, arietis aut vis Concutit impacta, aut aerato machina rostro Arietat. Gis. 1 edit. ad marg., Praesidium, quem non fragor hosticus, arietis aut quem Vis quatit impacta, aerato non machina rostro Arietat. Sichardus, Praesidium, quem non fragor hosticus, arietis vis Concutit impacto, aut aerato non machina rostro Arietat. Ita ad oram: nam in textu cohaeret primae editioni Giselini. Membranae aeque inter se discrepant. Cum Weitzio faciunt Rat., Prag., Mar. a recente manu, et Egm., nisi quod in hoc legitur mendose arietus pro arietis. Tres codices Vatt. pro eadem lectione Teolius allegat. Mihi aliter visum. Mariettus a prima manu, Hosticus arietis aut Vis impacta quatit, non aerato machina rostro. Mariettus non bene allegaverat Sichardum, qui in sua prima editione a me visus, ita edidit ut modo dixi. Alex. ad oram. Urb., Oxon., Praesidium, quem non fragor hosticus, aut arietis Vis impacta quatit, non aerato machina rostro contra metrum. In Rot. et tribus Torr., Vis impacta quatit, quem aerato machina rostro. ] |
| 460 | Iam patriae meminisse piget: iam mystica frangunt |
| 461 | Organa, et externi laudant anathemata regni. |
| 462 | Nonne fuit melius, saevum Memphitidis aulae |
| 463 | Imperium tolerasse patres, penitusque sinistris |
| 464 | Assedisse focis? positos Pharaonis iniqui |
| 465 | Sub pedibus, limo, et paleis servire paratos, |
| 466 | Carnis et immodicae spurco ructamine crudos? |
| 467 | Quo tantum auxilii per prodigialia signa |
| 468 | Effudit Dominus, populum dum forte rebellem |
| 469 | Servat ope immerita, vinclis dum subdita colla |
| 470 | Solvit, et Aegyptum virga serpente coercet? |
| 471 | Quid iuvat aequoreum, pelago cedente, profundum |
| 472 | Pulverea calcasse via: cum conscia ponti |
| 473 | Saxa sub ignoto patuerunt prodita coelo, |
| 474 | Aruit et medio sitiens in gurgite limus? |
| 475 | Si victor virtute Dei, mediasque tenebras |
| 476 | Luce columnari scindens exercitus olim, |
| 477 | Perdidit inventi vallem Botryonis opimam? |
| 478 | Si nescit versare solum, cui melle perenni |
| 479 | Gleba fluens niveos permiscet lactea rivos |
| 480 | Si domitam Ierichon lituis, atque aere canoro |
| 481 | Rursus in antiquos patitur consurgere muros |
| 482 | Si ripis reflui Iordanis pellitur, et iam |
| 483 | Deserit ascriptam dimensa in iugera sortem? |
| 484 | Denique si structam tantis sudoribus urbem, |
| 485 | Et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos, |
| 486 | Defensare nequit? si nescit, quis lapis ille est |
| 487 | Hostibus obsistens, ut inexpugnabile turris |
| 488 | Praesidium: quem non aerato machina rostro [ 489. Arietat, sternit, commovet.---Insiliens, cum tumore saliens.---Quassant, laedunt, I. 491. Seriem, ordinem, I. 494. Eminus, e contra.---Arce, alte; fide, I. 495. Fretus, confisus, Iso. 496. Regina Tyri, avaritia, I. 497. Parthus, haereticus.---Rapiet, scilicet captivum.---Indus, immunditia, I. 499. Gigantas, sequaces diaboli, I. 500. Allophylus, diabolus; Philistaeus; pro diabolo posuit, alienigena a Deo, I. 501. Tutus, protectus, I. 502. Charon, navigator inferni, diabolus.---Numen, Deus; malus deus, I. 505. Fluxo, labili, deficienti, I. 506. Fallo, mentior, decipio, I. 507. Orsus, dixisset, I. 508. Periuro, fallaci.---Latroni, diabolo, I. 509. Ait, Apostolus: Quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, I. 515. Congredimur, praeliamur, I. 519. Frena, dominationes, I. 520. Belia, diabolo, I. 521. Ut, sicut, I. ] [490. De Christo, lapide angulari, qui et parietes et fundamentum continet, vide Chrysostomum hom. 6, cap. II, ad Ephes. 494. Weit., Gis., praecingit. Rat., praecingit, aut praecinget. 496. Inepte aliqui ad reginam Saba, alii ad Didonem id transtulerunt. Tyrios intelligit Prudentius esse vel avaritiam, vel superbiam, quae per Tyrum allegorice significatur. Vide Ezechiel. XXVIII, Rupertum Tuitientem cap. IX Osee, et Sylvam allegoriar. Laureti. 498. Carolus Paschalius, de Coronis pag. 200, ex his versibus colligit Indos, et in his Bactrianos, quod sagittando valent, sagittis solitos caput redimire. 499. Scripti Heinsiani et Alex., gigantas; alii gigantes. Harum gentium vocabulis intelliguntur vitia quae eis quodammodo dominabantur, aut daemones, qui ea vitia inspirant. Vide glossas. 500. Cur in Allophylus y corripiatur, dixi in proleg. Allophylus Graece sonat alienigena. A Christianis scriptoribus passim pro Philistaeo accipitur; et pro Philistaeis LXX interpretes vertunt allophylos. S. Orientius in Common. lib. I novae collect. Edmundi Martene pag. 11: Illum mirifico famosum robore Samson Forma decem saevis tradidit Allophylis. S. Paulinus Natali 8: Credite, non armis, neque viribus esse timendos Allophylum populos. Et in carmine ad Cytherium de naufragio Martiniani Allophyla mulier est mihi lex carnea. Alia videri possunt in Severo Sulpicio, in Attone de obsidione Lutetiae. 503. Prag., varias pro vanas. 504. Vat. A, Iam vanum. Prag., Nam vanum est. 505. Pal., cuncta volubilibus, minus bene. 506. In nonnullis vulg., male, creaturum pro creaturam. Epist. ad Rom. VIII, 20: Vanitati enim creatura subiecta est non volens, etc.: scimus enim quod omnis creatura ingemiscit . . . . . et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes redemptionem corporis nostri. 509. Haec non ex Epistola ad Romanos, sed ex alia ad Ephesios VI, 12, sumit Prudentius, cuius interpretationem vindicavimus proleg. cap. 9. 518. Gis. et Fabr., ac vacuo. 520. Egm., Bellia. Vulg., Belial. Vetustiores, Belia. Ita enim Prudentius huiusmodi nomina propria efferre solet Helia, Belia, Iuda, quae alioquin in as terminantur. Quod autem in Belia, aut Belial duae primae ab aliis corripiantur, nihil refert. ] |
| 489 | Arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant? |
| 490 | Angulus hic portae in capite est: hic continet omnem |
| 491 | Saxorum seriem, constructaque limina firmat: |
| 492 | Quem qui rite suis per propugnacula muris |
| 493 | Noverit insertum, seque, ac sua moenia vallo |
| 494 | Praecingat triplici, celsa stans eminus arce, |
| 495 | Fretus amore petrae, castis et pervigil armis: |
| 496 | Non illum regina Tyri, non accola magni |
| 497 | Euphratis Parthus rapiet, non decolor Indus, |
| 498 | Tempora pennatis redimitus nigra sagittis. |
| 499 | Quin, si fulmineos cogens ad bella gigantas |
| 500 | Allophylus tua castra velit delere tyrannus, |
| 501 | Tutus eris: nec te firma statione movebit |
| 502 | Ipse Charon mundi, numen Marcionis: ipse, |
| 503 | Qui regit aerio vanas sub sole tenebras. |
| 504 | Nam vanum, quidquid sol aspicit: ex elementis |
| 505 | Cuncta solubilibus, fluxoque creamine constant. |
| 506 | Fallo, creaturam nisi doctor Apostolus omnem |
| 507 | Subiectam vanis non sponte laboribus orsus, |
| 508 | Periuro ingemuit miserans servire latroni. |
| 509 | Errat, ait, qui luctamen cum sanguine nobis, |
| 510 | Et carne, et venis ferventibus, et vitioso |
| 511 | Felle putat, calidisque animam peccare medullis. |
| 512 | Non mentem sua membra premunt, nec terrea virtus |
| 513 | Oppugnat sensus liquidos, bellove lacessit: |
| 514 | Sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque |
| 515 | Congredimur, quorum dominatibus humidus iste, |
| 516 | Et pigris densus nebulis obtemperat aer. |
| 517 | Scilicet hoc medium, coelum inter, et infima terrae |
| 518 | Quod patet, et vacuo nubes suspendit hiatu, |
| 519 | Frena potestatum variarum sustinet, ac sub |
| 520 | Principe Belia rectoribus horret iniquis. |
| 521 | His colluctamur praedonibus, ut sacra nobis [ 522. Prodit, dicit, Iso. 523. Irritamina, provocamina, provocationes, quia, corpore provocante et suggerente, anima consentit peccatum aliquando, I. 525. Affectus, desideria, I. 527. Praestantior, melior, nobilior scilicet corpore, I. 529. Quassare, fatigare, edomare, premere, domare, I. 530. Dedere, occupare, animo tradere.---Domino, animo.---Vis nulla, scilicet corporis, I. 531. Maior, de animo dicit.---Vis illa, diaboli, I. 532. Ingerit, immittit.---Tenuem, fragilem.---Ferit, percutit.---Aere, persuasione, I. 533. Aeque, similiter, non sic.---Arundo, sagitta, I. 535. Praepes, velox, I. 538. Medicato, illito, toxicato, I. 539. Aligera, velox.---Medicata, venenata, I. 540. Umbrosi, tenebrosi.---Mundi, diaboli, I. 541. Eludens, decipiens.---Excussa, sagittata.---Calami, teli, I. 546. Agitabile, mobile, I. 550. Libans, cupiens, I. 551. Fasce, onere, I. 552. Argutas, scilicet viles, I. 554. Detorqueo, converto, I. 555. Concreta, coagulata, Iso. 557. Ille, diabolus.---Fomes, incentivum, vel incendium, I. ] [525. Mar., nimiosque, sed supra recentiori manu, minimosque. 530. Alex. cum Heinsianis nonnullis resistet. Ald. et alii editi cum Urb. aliisque mss., resistit: quod nescio cur Heinsius damnet: nam idem est sensus. Perperam autem vulgati distinguebant dedere regnanti domino. 533. Prag., transcendit pro transcurrit. Veruti, seu teli cursum eleganter dici a Lucretio notat Gifanius, et hoc Prudentii exemplum allegat. 535. Ald., Weitz., Mar., volucris, melius alii, volucres; in mss. antiquis casus huiusmodi saepe in is terminantur, ex quo ea varietas oriri potuit. 537. Fabr., Bong., Mar., Sich., rumpit, non male. 538. Egm., a secunda manu, Bong., Sich. ad oram, Put., Oxon., Thuan., penetrans. Egm. a prima manu, Alex., Urb., aliique nostri cum vulg., rapiens. 543. Egm., segni, non bene, pro segnis. Ald., ut; alii, aut. 546. Legunt nobile Rat. a prima manu, Mar., Prag., Weitz., Gis. Sed in omnibus Heins., Ald., Vat. A, Alex., Rat. a secunda manu, mobile. Sic melius est vegetabile cum Thuan. a manu prima, Alex., Boherio pervetusto. Nam agitabile, quod alii habent, idem sonat ac mobile. Non est autem contemnenda lectio nobile, agitabile, quae exstat in Urb. et aliis. Teolius in uno tantum Vat. vidit nobile. 547. Optimi Heinsiani, Mar., Rat., Alex., Sich., Weitz., casta. Vat. A, Ald., Gis., Urb., facta. 549. In Rat. fuit falsificantis, sed n est inductum. Falsificus Plauti est. Facciolatus falsificare ad barbara reiecit, cum plura alia verba solius Prudentii auctoritate inter Latina reposuisset. In editione 2 Giselini, et in quodam exemplari editionis Weitzianae ad marg., vel pro aut. 551. Mar., Weitz., ne; alii, nec. Rat., non. Nonnulli vulgati male distinguunt nec sub fasce iacens alieno, et dedita regno. In Heinsio mendum est nec sub face. 552. Aldus, ne pro non. 553. Weitz., mundi hominumque; caeteri, mundique, hominumque, rectius. Cum demonstraverit Prudentius Deum non esse peccati auctorem, sed diabolum eum esse qui homines in peccata traxerit, ne in contrariam partem declinare videatur, et, ut alium Marcionitarum errorem evertat, ad libertatem arbitrii ostendendam aggreditur. 556. Alii habent de corde parenti. Sententia sumpta est ex Matth. XV, 19: De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, etc. ] |
| 522 | Oris apostolici testis sententia prodit. |
| 523 | Nemo habitum naturae, aut irritamina peccans |
| 524 | Corporis accuset: facile est frenare rebelles |
| 525 | Affectus carnis, nimiosque retundere pulsus |
| 526 | Materiae fragilis, et viscera victa domare. |
| 527 | Quippe animus longe praestantior, utpote summo |
| 528 | Aethere demissus, subiectos si velit artus |
| 529 | Imperio quassare gravi, iussisque severis |
| 530 | Dedere, regnanti domino vis nulla resistet. |
| 531 | Maior inest vis illa homini, quae flatile virus |
| 532 | Ingerit, et tenuem tenui ferit aere mentem. |
| 533 | Parthica non aeque ventos transcurrit arundo, |
| 534 | Cuius iter nullus potis est comprendere visus: |
| 535 | Praepes enim, volucres dum pennis transvolat auras, |
| 536 | Improvisa venit, nec stridor nuntiat ante |
| 537 | Adventum lethi, quam pectoris abdita rumpat, |
| 538 | Securam rapiens medicato vulnere vitam. |
| 539 | Sed magis aligera est, magis et medicata sagitta, |
| 540 | Quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi, |
| 541 | Eludens excussa oculos, calamique volantis |
| 542 | Praepete transcursu cordis penetralia figens. |
| 543 | Nec segnis natura animae est, aut tarda cavendi |
| 544 | Vulneris: ignitum quoniam Deus indidit olli |
| 545 | Ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum, |
| 546 | Mobile, sollicitum, velox, vegetabile, acutum: |
| 547 | Factorem modo casta suum veneretur, et ipsi |
| 548 | Militet, ac victum proculcet sobria mundum; |
| 549 | Nil de pestiferis opibus, aut falsificatis |
| 550 | Terrarum spoliis stulto oblectamine libans, |
| 551 | Ne sub fasce iacens, alieno et dedita regno |
| 552 | Non queat argutas hostis vitare sagittas. |
| 553 | Sed quid ego omne malum mundique, hominumque maligni |
| 554 | Hostis ad invidiam detorqueo: cum mala nostra, |
| 555 | Ex nostris concreta animis, genus, et caput, et vim. |
| 556 | Quid sint, quid valeant, sumant de corde parente? |
| 557 | Ille quidem fomes nostrorum, et causa malorum est. |
| 558 | Sed tantum turbare potest, aut fallere quantum [ 559. Decrepito, antiquo, seni, veterano.---Suggesta, subministrata.---Leoni, hosti, I. 560. Armamenta, utensilia, arma, vel adiutoria.---Futile, inaniter, inutiliter, I. 561. Suffragia, auxilia.---Gliscat, crescat, I. 564. Tetrum, infaustum, infelicem. Abessalon, et Absalon utrumque dicimus, I. 565. Patricidam, qui patrem occidit, I. 566. In, contra.---Stringere, nam voluit patrem interficere, I. 567. Ah! heu! ubi est modo pietas? interiectio dolentis,---Signa, vexilla, I. 568. Egit, portavit, elevavit, duxit, portavit.---Unius, proprii; Iudaeos cum Iudaeis.---Commisit, fecit committi.---Arma, civile bellum, I. 569. Itidem, item.---Propagine, procreatione.---Natos, suasiones malignorum, Iso. 571. Gignentum, patrum, quia ipsi peccatis nostris excruciamur, I. 574. Verum, sed, I. 575. Virginis, Mariae, quia de genere David fuit Dei genitrix, I. 576. Tristibus, malis natis.---Piis, bonis, I. 577. Iustis, fratribus, vel sanctis scilicet operibus, sanctis filiis, I. 578. Pignoribus, filiis.---Amaris, scilicet operibus, I. 579. Salomone, Salomonem vocat iustitiam.---Nihil, scilicet agimus vel habemus, quia nos vitiis plus implemus quam Salomone, qui significat virtutes, I. 580. Abessalon, vitia.---Lacerans, oppugnans, I. 581. Licet, licitum est.---Ethicis, moralibus, de moribus.---Praesumere, sumere, attingere, I. 582. De physicis, naturalibus, de scripturis naturalium rerum, de naturis, I. 585. Distenta, repleta, vel gravida, I. 586. Percita, insaniens, I. 587. Sitit, cupit.---Trilingue, serpens, quamvis non habeat nisi linguam unam, tanta tamen celeritate eam movet, ut videantur tres esse, I. ] [559. Diabolus leoni rugienti comparatur Epist. I, Pet. V, 8. 560. In Mar. fuit futtule pro futile, corrupte. 561. S. Augustinus, sive potius Caesarius Arelatensis sermone 37 append. S. Augustini, alias 197 de Tempore, diabolum cani alligato comparans, ait: Latrare potest, sollicitare potest, mordere omnino non potest, nisi volentem. 562. Ald., Fabr., Bong. cum aliis, de corpore nostro. Plerique, nostrum. 564. Ita LXX interpretes efferunt Abessalon, qui in Vulgatis Bibliis dicitur Absalom, de quo lege lib. II Regum XV et seqq. Alii scribunt Abessolon. 565. Gis. ad oram, paricidam pro patricidam. 567. Imitatio Lucani initio Pharsaliae. 569. Weitzius pro duros allegat Ald., Fabr., Bongar. Sed Aldus mihi habet diros. In Fabricio etiam lego diros. Gis. ad marg., duros, quod in prima editione tenuerat. Melius caeteri, diros. De peccatis, quae ex corde parente exeunt, sermo est. 572. Vat. A, depopulatur; recte manu recenti factum depopulantur. 574. Cauchius ex coniectura, vero pro verum. Non video, qui locus esse huic coniecturae possit, invitis membranis. 576. Tristes pro malis seu improbis hic accipi, nota ex glossa. Significat etiam tristis iratum, difficilem, saevum, asperum, infelicem. 577. Alex., Put., Thuan., Rot., Egm., Palat. a prima manu, Cauchianus, sereret sua crimina; neque abludit Vat. A. Verum Mar., Urb., Ald., Weitz., Gis. cum aliis, misceret crimina. Utrumlibet potest retineri. 578. Vat. A, turbasset; rectius supra, turbaret: nam versu sup. est sereret. 581. Ald., mendose, ex ethnicis pro ex ethicis: qui error nonnullos veteres codices insedit, ut Mar. et Prag., in quibus recente manu correctio adhibita est. In Rat., et ethicis pro ex ethicis. Neque Chamillardus, neque Teolius, neque Cellarius in suis indicibus adverterunt, e in ethicis, quae longa est, a Prudentio corripi. 582. Observat Giselinus recte adiicere poetam ut aiunt; revera enim fabula est a Plinio aliisque veteribus adoptata. Obiter monebo non peccare scriptores pios, aut depravati iudicii esse arguendos, quod huiusmodi historiolas aut falsas, aut non satis comprobatas in exemplum ad informandos mores transferunt; quibus illi tanquam veris factis, si evenerint, aut tanquam apologis, si fuerint confictae, suo iure utuntur. Teolium non intelligo, qui ait Prudentium aliter esse locuturum, si in hoc nostrum aevum fuisset delatus, cum constet omnia animalia cuiuscunque generis ex ovo nasci, in quo sunt formata. Negatne Prudentius ex ovo, in quo est formata, viperam nasci? Claris verbis postea ait, postquam semine adulto, etc. Plinius lib. X, cap. 62: Rursus in terrestribus ova pariunt serpentes . . . . . Viperae mas caput inserit in os, quod illa abrodit voluptatis dulcedine. Terrestrium eadem sola intra se parit ova unius coloris, et mollia, ut pisces. De insectis illa est quaestio, an ex putri, ut aiunt, nascantur. 584. Vat. A, sexus pro sexu. 587. Aldus edidit trilinguae, emendavit triligue; opinor, voluit dicere trilingue. Ita habent Alex., Urb., Fabr., Bong., Gis. in contextu. Put., Thuan., Weitz., et alii trilinguae a trilinguus, quod Salmasio probatum refert Heinsius, qui non viderat Aldi correctionem, cum asseruerit Aldum non aliter expressisse. ] |
| 559 | Nos volumus: qui decrepito suggesta leoni |
| 560 | Armamenta damus: friget fera futile frendens, |
| 561 | Humani generis ni per suffragia gliscat. |
| 562 | Gignimus omne malum proprio de corpore nostrum: |
| 563 | Ut genuit David, alias pater optimus, unum |
| 564 | Crimen Abessalon: tetrum pater ille, sed unum |
| 565 | Innocuas inter soboles genuit patricidam: |
| 566 | Ausus in auctorem generis qui stringere ferrum, |
| 567 | Ah pietas! signis contraria signa paternis |
| 568 | Egit, et unius commisit sanguinis arma. |
| 569 | Nostra itidem diros urente propagine natos |
| 570 | Pectora parturiunt: versis qui protinus in nos |
| 571 | Morsibus insuescunt gignentum vivere poenis: |
| 572 | Depopulantur enim nimium fecunda parentum |
| 573 | Viscera, et interitu genitalis stirpis aluntur. |
| 574 | Progeniem verum ille suam, rex utpote summus, |
| 575 | Atque Dei vates, pariturae et virginis auctor, |
| 576 | Tristibus atque piis variaverat, ut Salomonis |
| 577 | Frater Abessalon sereret sua crimina iustis |
| 578 | Pignoribus, dulcemque domum turbaret amaris. |
| 579 | Nos dignum Salomone nihil: nos degener implet |
| 580 | Solus Abessalon, lacerans pia viscera ferro. |
| 581 | Si licet ex ethicis quidquam praesumere, vel si |
| 582 | De physicis exempli aliquid; sic vipera, ut aiunt, |
| 583 | Dentibus emoritur fusae per viscera prolis. |
| 584 | Mater morte sua, non sexu fertilis, aut de |
| 585 | Concubitu distenta uterum; sed cum calet igni |
| 586 | Percita femineo, moriturum obscena maritum |
| 587 | Ore sitit patulo; caput inserit ille trilingue [ 588. Oscula, per, I. 589. Insinuans, immittens.---Coitu, pro, in, I. 590. Nupta, coniux.---Saucia, sauciata.---Mordicus, adverbium, mordaciter, mordendo.---Haustum, devoratum, in ore assumptum, I. 591. Frangit, mordet.---Amatoris, mariti, I. 592. Caro, marito, I. 593. Pater, ille masculus.---Illecebris, voluptatibus, I. 594. Necat, occidit, I. 596. Motatum, commotum.---Vibrata, pulsata, I. 597. Pietatis, prolis.---Crimine, quia maritum occidit: dolet enim se esse carnificem mariti, I. 598. Carnificem, se, I. 599. Septi, inclusi, reconditi, circumdati, I. 603. Obitu, morte.---Altricis, matris, I. 604. Eluctatus, evadens, I. 605. Exsculpens, sulcans, investigans; sculpere rem dicimus, cum difficultate investigare, I. 606. Orba, orbata, I. 607. Diem, vitam.---Posthuma proles, post mortem; posthuma proles dicitur quae post mortem patris aut matris nata est, I. 609. Vipereo, diabolico, I. 610. Beliade, diabolo; patronymicum a Belial.---Haustu, consumptu, I. 613. Praegnans, mens, Iso. 614. Complicis, socii, consocii, coniuncti, complices; frequentius in malo ponuntur, I. 615. Pensare, recompensare, vel resolvere, I. 616. Orbe, orbem; hominem appellat, vel mundum, qui in similitudinem orbis est conditus; vel ipsum orbem, quem laqueis suis conatur decipere, et interficere, I. 618. Puerperiis, nativitatibus, parturitionibus, I. 619. Peccamina, peccata, I. 621. Obiurgatio, increpatio, I. 624. Percurre, perquire, Iso. ] [593. Gisel., Palat. supra, Mar. ac pro at. Vat. A, perperam ad. 594. Vat. A, sobolis; alii, soboles, Bong. adulta; supra, adulto. 596. Giselinus, motatu; caeteri, motatum. 597. Gisel., pectore; ad marg., crimine, quod est in aliis omnibus; et significantissime dictum observat M. Bergius apud Weitzium, quia pietas est quod fetus patris necem ulciscitur, at crimen quod matrem occidit. 600. Burmannus tom. I Antholog., pag. 463, ex Egm. legit iam quia, et multis probat librarios veteres saepe mutasse iam in nam. Haec diversa lectio in Egmondano cod. fugit Weitzium et Heinsium. 603. Ex veterum opinione, cui recentiorum experientia opponitur. Plinius ita rem exponit lib. X, cap. 62: Tertia die intra uterum catulos excludit; deinde singulos singulis diebus parit viginti fere numero. Itaque caeteri tarditatis impatientes perrumpunt latera, occisa parente. 606. Vat. A, prolis pro proles. 607. Ald., Gis. et alii vulg., matri; vetustiores Heins., Rat., Mar. a prima manu, Prag., Alex., Urb., matris, cum Weitzio aliisque. 610. Ald. et Fab., male, Beliadae, neque melius Ald., hausto. Giselinus ait, in hoc nomine patronymico Beliade corripi secundam, quae prius in Belia producta fuit vers. 520, ob licentiam in nominibus propriis. Praeter hanc licentiam potest etiam admitti synaeresis in secunda et tertia, ut sit spondaeus Belia. Legam, si per membranas liceat coniuge Belia: nihil enim necesse est patronymicum deducere: nam postea de semine complicis hydri, qui est ipse Belia aut Belial, hoc est diabolus. 614. Complex ad Latinitatem prolapsam refertur. Ita locuti sunt Sidonius, Cassiodorius, et aequales. Isidorus lib. X. Etym. notat, ad bonum nunquam complicem dici, quo Iso respicit. 618. Prag., proles; caeteri, soboles. 620. Heinsiani et nostri cum Weitzianis, pastos. Ald. et Gisel. in contextu, partos. 622. Ioan. VIII, 44: Vos ex patre diabolo estis. 624. Weitz. cum Fabr. et Gis., repugnantibus scriptis fere omnibus, percurre. Bong., Widm. supra, Sich., perquire. Heinsiani omnes, Egm., Alex., Urb., percense, cum Aldo et aliis nostris, nisi quod Mar. ad marg. habet percurre. Heinsius aliquando cogitaverat pertende; postea agnovit verum esse percense, quo verbo uti amat Prudentius. Est autem percenseo ex his quae plerumque ad secundam coniugationem pertinent, sed nonnunquam ad tertiam transferuntur, ut luceo, ferveo, frendeo, extorqueo. Alcimum Avitum lib. II ex contine dactylum fecisse monuit Heinsius. ] |
| 588 | Coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat, |
| 589 | Insinuans oris coitu genitale venenum. |
| 590 | Nupta, voluptatis vi saucia, mordicus haustum |
| 591 | Frangit amatoris blanda inter foedera guttur, |
| 592 | Infusasque bibit, caro pereunte, salivas. |
| 593 | His pater illecebris consumitur, at genitricem |
| 594 | Clausa necat soboles; nam postquam semine adulto |
| 595 | Incipiunt calidis corpuscula parva latebris |
| 596 | Serpere, motatumque uterum vibrata ferire, |
| 597 | Aestuat interno pietatis crimine mater, |
| 598 | Carnificemque gemit damnati conscia sexus |
| 599 | Progeniem, septi rumpentem obstacula partus. |
| 600 | Nam, quia nascendi nullus patet exitus, alvus |
| 601 | Fetibus in lucem nitentibus excruciata |
| 602 | Carpitur, atque viam lacerata per ilia pandit. |
| 603 | Tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum, |
| 604 | Ingressum vitae vix eluctatus, et ortum |
| 605 | Per scelus exsculpens: lambunt natale cadaver |
| 606 | Reptantes catuli, proles, dum nascitur, orba, |
| 607 | Haud experta diem, miserae nisi posthuma matris. |
| 608 | Non dispar nostrae conceptus mentis; ab ore |
| 609 | Vipereo infusum sic combibit illa venenum |
| 610 | Coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu, |
| 611 | Interiusque rapit, sic felle libidinis ardens |
| 612 | Impletur vitiis, perituro mixta marito. |
| 613 | Tunc praegnans lethale genus, concepta maligni |
| 614 | Fert opera ingenii, de semine complicis hydri: |
| 615 | Quem poenis pensare prius sua facta necesse est |
| 616 | Corruptae pro stupro animae, proque orbe perempto. |
| 617 | Ipsam porro animam crudelia vulnera carpunt |
| 618 | Mille puerperiis, soboles dum parturit ex se |
| 619 | Contra naturam genitas, peccamina crebra |
| 620 | Scilicet, et pastos materno funere natos. |
| 621 | Hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi: |
| 622 | Nonne pater daemon, vos increpo, peccatores, |
| 623 | Concubitu carnis semen sitientis iniquum |
| 624 | Vos genuit? Sanctum, lector, percense volumen: [ 626. Obiectantem, opponentem.---Ex Patre, qui est ex Deo, verbum Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Nam gloriabantur se patrem habere Deum; quod si fuisset, ipsa pietas quam haberent erga Filium hoc probaret, I. 628. Proh, interiectio detestantis, vel irascentis, I. 631. Semper, scilicet qui est, I. 633. Malit, magis vult, I. 634. Nocticolae, noctem colentis.---Spurcis, immundis. ---Indi, diaboli, I. 635. Virginis, Mariae, I. 636. Progeniem, Filium Dei, Christum.---In fornice, in lupanari de adulterio, fornicatione; fornicem vocat domunculas subterraneas, ubi meretrices veniebant noctibus, I. 637. Sentio, intelligo.---Contra, e contra.---Pellacia, fallacia; pellax, id est fallax, I. 638. Dente, verbo, vel ratione, I. 639. Lacessito, provocato.---Vero, veritate, I. 640. Si non vult, vox Marcionis dicis, I. 641. Refert, distat scilicet utrum, I. 644. Agere, vivere.---Sancta voluntas, pura mens, I. 645. Facto ullo, in operibus et cogitationibus, I. 646. Condidit, dicis tu.---Alto, coelo, I. 647. Probat, permittit, I. 648. Discludere, separare, I. 649. Grassarier, crescere, vel densari, I. 650. Damna, obstrue, I. 651. Obbrutescentis, insanientis, stolidi, I. ] [627. Gis., esse Deo. Alii, esse meo. Mar., a prima manu, et Bon. supra, aut pro ait. Sich. etiam aut, quod non probo. Heins. edidit Deo, sed in notis praefert meo. 628. Prag., Ah pro ac, et proh caeca. 630. Ald., Wid., supra, inque thronum, minus bene. 633. Egm. scribit mallit. Put., Thuan., Alex., Sich., fulvo, nempe auro. Mar., Urb., aliique editi et mss., furvo, quod non repugnat. 636. Fornix pro lupanari Iuvenalis satira 3: Lenonum pueri quocunque in fornice nati. Vide Apoth. vers. 624. Teolii interpretatio non placet: quod Deus vocare dulces natos in fornice dicatur, cum eos a peccatis ad se invitat ac revocat. Constructio recta est mens malit adulterium . . . et se vendat spurcis complexibus . . . . aspernata progeniem Dei, vocansque dulces natos in fornice. Neque aliter construit Chamillardus, a Teolio reiectus. Mens ergo adultera filios in fornice natos sibi dulces putat, scilicet in malis operibus delectatur. 637. Mar., quem contra, supra aliena manu, quam. Gifanius Ind. Lucret., verbo PELLACIA totum hunc locum, quem perelegantem dicit, ascripsit emendatum et interpunctum ex vett. libris. Locus est in iure civili de eo qui prohibere cum possit, non prohibet; eum enim aeque teneri aiunt ac si ipse fecerit. Hoc ergo est haereticorum argumentum, de quo plura disputavi prolegom. cap. 16. 638. Ald., quod dente, minus bene. Vat. A, purget, sed factum pugnet. Ita etiam in Rat., dente nitens; supra, obnitens. 640. Praestantiores Heinsiani, Urb., Ald., Weitz., Gifan., inquit, quo alludit Alex., inquid. Vat. A, Mar., Prag., Rat., Gis., Bong., Sich. et alii, inquis. 641. Alex., Rot., fautorque, quod Heinsio placebat, quia auctor, et factor eadem significatione sunt: alii habent factorque, nisi quod in Gis. et aliis Vulg. est factorve. Teolius non recte affirmavit, in omnibus Vatt. esse factor. Heinsius edidit factorque, sed non improbat fautorve in Cauchiano. 643. Alex. a prima manu, Put., Rot. cum tribus Torrent., Egm., Palat., qui si velit. Gifanius cum aliis, quod si velit. 644. Gifan. et Gisel., ne pro nec: quod postremum habent Alex., Urb., Thuan. et alii complures, ac sensus ipse exposcit. In antiquissimo Boherio ne sana voluntas. 645. Aldus perperam degener, et facto pro degeneret, facto. Gis., Degeneret, nec se facto. Alii, facto nec se. Heinsius hanc varietatem praeteriit, nihil animadvertens, sed a Giselino contra suum morem recessit tacitus. 648. Vat. A, creavit quod: emenda creavit enim quod. 649. Error Aldi crassarier usu. 650. Cum poeta haereticorum sophismata dilucide exposuerit, recte a Deo petit ut aures eius obstruat, ne huiuscemodi argutiis capiatur. Sane non video quid vel in ipsa oratione soluta afferri possit efficacius ad eam impiam sententiam suadendam. Utitur verbo damnare significatione simillima vulgari Hispanicae danar. 651. Mar. a prima manu, Rat., obmutescentis, minus bene pro obbrutescentis. Weitz. et alii scribunt obbrutiscentis, Gifanius Ind. Lucr., verbo OBBRUTESCO, accipit pro obstupescere, omnemque amittere sensum ex hoc loco Prudentii, ex Lucretio, Festo, Afranio. In Vat. A, et Mar. a prima manu, nec pervia. Melius alii, ne pervia. ] |
| 625 | Quod loquor, invenies, Dominum dixisse profanis |
| 626 | Vera obiectantem mortalibus. Ex Patre nam vos |
| 627 | Esse meo genitos, pietas, ait, ipsa probaret, |
| 628 | Ac pietatis opus: proh caeca libido! quid hoc est? |
| 629 | Quod, cum se thalamis desponsam mens bona iustis |
| 630 | Noverit, inque torum regis nuptura vocetur, |
| 631 | Et regis semper iuvenis, senioque repulso |
| 632 | Divinum decus aeterno servantis in ore, |
| 633 | Malit adulterium, fulvo et se munere vilem |
| 634 | Vendat nocticolae spurcis complexibus indi, |
| 635 | Aspernata Dei fusam per virginis artus |
| 636 | Progeniem, dulcesque vocans in fornice natos? |
| 637 | Sentio, quam contra moveat pellacia, litem, |
| 638 | Quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet, |
| 639 | Nosque lacessito vocet ad luctamina vero. |
| 640 | Si non vult Deus, esse malum, cur non vetat? inquis. |
| 641 | Nil refert, auctor fuerit, fautorque malorum, |
| 642 | Anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti, |
| 643 | Cum possit prohibere, sinat? qui si velit omnes |
| 644 | Innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas |
| 645 | Degeneret, facto nec se manus inquinet ullo. |
| 646 | Condidit ergo malum Dominus, quod spectat ab alto, |
| 647 | Et patitur, fierique probat, tanquam ipse crearit. |
| 648 | Ipse creavit enim, quod, cum discludere possit, |
| 649 | Non abolet, longoque sinit grassarier usu. |
| 650 | Damna aures, Pater alme, meas, et claude meatus |
| 651 | Obbrutescentis capitis, ne pervia tales [ 652. Tanti, pretii; melius, mihi amabilius, placet. Melius est si oculus tuus vel pes tuus scandalizarit te, etc., I. 653. Officium, aures.---Cerebri, capitis, I. 654. Immunem, mundam, securam.---Modo, tantummodo, I. 656. Convicia, improperia, I. 657. Nobilitatum, iustificatum, qui floret nobilitate catholicae fidei, I. 658. Ut taceam, quae dicere non possum.---Vel, etiam.---Benignum, non mala creantem, nec volentem, I. 659. Vetiti, pomi, vel cibi, I. 664. Opere secundo, resurrectione, I. 665. Labi, peccare; per peccatum.---Servare, per poenitentiam servat hominem.---Iste, homo, I. 666. Ille, Dominus, Deus.---Resolvit, peccata dimittit, quod debuerat damnari, indulsit, I. 667. Argumentum, declaratio, exemplum, vel signum. ---Qui talia, qui tanta indulget hominibus peccata, I. 668. Nolle, scilicet dixisse.---Probare, laudare, I. 669. Invitone, dicis tu: vel dicit haereticus, I. 672. Honestum, scilicet honestum, ut ipse consentiat, I. 673. Stulte, o Marcion.---Libertatis, arbitrii, I. 674. Origine, initio, I. 675. Famulo, famulanti saeculo.---Super, desuper, I. 676. Ingenio, id est, liberum arbitrium habes.--- Laxe, adverbium, libere, I. ] [652. Locus Evangelii, quem Iso indicat, exstat cap. XVIII Matth., vers. 8 et seqq. In Heinsio mendum concipias. 655. In nonnullis Vulg. ab arce, male, pro ab aure. Giselinus 1 ed., ab arce, 2 ed., ab aure, sed ad marg., ab arce. 659. Sermonem hic esse de peccato originali, quo omnes homines perierunt, exploratum est. Giselinus autem existimat loqui poetam de Adamo et Eva, aliisque una cum resurgente Christo ad immortalitatem translatis. Sed quid, inquit, hoc ad confirmationem eius de quo agitur? Chamillardus propterea putat, solum mentionem esse de reparatione hominum per Christi incarnationem, non vero de iis qui cum Christo resurrexerunt. Arbitror poetam haec duo coniunxisse, nempe homines fuisse redemptos et e tumulis excitatos, ut una cum Christo in coelo regnarent: nam utrumque pertinet ad voluntatem salvandi homines, quam in Deo astruit Prudentius: quaeque eo maior est, quo magis Deus hominem gloria afficit. De resurrectione Prudentius Apoth. vers. 780: Omne reducens, Quidquid homo est; istud tumulis, ast illud abysso. 661. Prag., facit; caeteri, iubet. 664. Put., Thuan., Widm. et Bong. ad oram, Alex. a prima manu, Prag., Rat. a prisca manu, ope restaurare secunda, quod Heinsio placuit. Alii veteres, opere instaurare secundo, quod in antiquis editionibus apparet: nam recentiores Heinsium fere sequuntur. Burmannus tom. I Anthol., pag. 459, cum Egm. contendit legendum opere instaurare secundo, quod Latinius certe est, adeoque retinendum. Prudentius alibi etiam verbo instaurandi usus est, et de resurrectione loquens eam vocat instaurationem Apoth. vers. 1071. 665. Haec omnia argumenta adversus Marcionem cum alii Patres urgent, tum praecipue Tertullianus in lib. adversus eumdem. Seneca lib. I de Clementia, cap. 26: Haec divina potentia est gregatim, ac publice servare. 666. Meritum resolvere est condigna illa pro peccato satisfactio, ad quam aiunt theologi necessariam fuisse incarnationem. 667. Prag., Bong., a manu prima, praestat; caeteri, praestet; Gis. 1 ed., praestet; in ed. 2 praestat. 668. Gis. in contextu 1 ed. et ad marg. 2, ne, quod post abluit, ante probaret. Alii, nec, quod post abluit, ante probare. 669. Reponit Marcionita neminem posse invito Deo peccare, cui respondet Prudentius, a Deo concessam esse homini libertatem, ut digna laude gereret: qua proinde homo et bene et male uti potest. Vide proleg. cap. 16. 674. Pro nescis Fabr. et Bong. nescisque apud Weitzium, qui Aldum quoque allegat pro hac lectione. Mihi Aldus, nescis ab origine, quod concinnius est. Claudius Marius Victor praefat. Comment. in Genesin idem argumentum pertractat, cuius notandi sunt hi versus: Porro etiam (mihi si fas est hoc dicere, salva Pace tua, Genitor) maius fortassis apud te est Non peccasse bonum per lubrica tempora vitae, Quam miseris peccasse malum; sed videris, ut se Hoc habeat, causas uni cui credimus omnes. 676. Put., Alex., Urb., laxaeque, scilicet voluntatis. Alii habent laxe; sed nil mirum de multis, in quibus desunt diphthongi. Iso clare vult laxe. ] |
| 652 | Concipiat flexura sonos. Est perdere tanti |
| 653 | Exstinctum vitae officium de parte cerebri, |
| 654 | Immunem modo sese anima, expertemque nefandi |
| 655 | Auditus, felix stolida conservet ab aure. |
| 656 | Quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se |
| 657 | Divinis meminit praecellere nobilitatum |
| 658 | Muneribus? multa ut taceam, vel sola benignum |
| 659 | Res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos |
| 660 | Excitat e tumulis homines, regnique per aevum |
| 661 | Participes iubet esse sui: qui, si foret auctor, |
| 662 | Servatorque mali, nunquam post damna salutis, |
| 663 | Peccantumque obitus redivivam ferre medelam |
| 664 | Vellet, et amissos opere instaurare secundo. |
| 665 | Labi hominis, servare Dei est; meritus perit iste: |
| 666 | Ille abolet pereuntis opus, meritumque resolvit. |
| 667 | Argumentum ingens, Dominum, qui talia praestet, |
| 668 | Nolle malum, nec, quod post abluit, ante probare. |
| 669 | Invitone aliquis potis est peccare Tonante, |
| 670 | Cui facile est in corde hominis componere sensus, |
| 671 | Quos libeat, fibrasque omnes animare pudicis |
| 672 | Pulsibus, et totum venis infundere honestum? |
| 673 | Nescis, stulte, tuae vim libertatis ab ipso |
| 674 | Formatore datam? nescis, ab origine quanta |
| 675 | Sit concessa tibi famulo super orbe potestas, |
| 676 | Et super ingenio proprio, laxaequo soluto [ 678. Placitum, scilicet tibi, I. 682. Credere, dare tibi, commendare.---Avarus ipse Deus: sensus est, cum Deus omnia homini dedit, suaeque potestati subdidit, quasi avarus homini nollet libertatem dare, et arbitrium boni vel mali, I. 683. Ut, quasi, I. 684. Quale, qualis res.---Rex, homo, I. 685. Curto, brevi, I. 686. Domini, hominis.---Mens, nam homo in hoc honorem non haberet, si libero arbitrio non uteretur, I. 687. Impositae, scilicet sibi.---Sententia, bonitatis, hominis.---Legi, ligni in paradiso, I. 689. Inter utramque, inter bonum et malum.---Discrimine, arbitrio, vel decreto, et iudicio discriminari inter bonum et malum, I. 690. Prompta, libera, I. 691. Velle, concupiscere.---Aliud, quam bonum, I. 692. Atqui, certe, Iso. 693. Probitate, bonitate.---Coacta, probitati invitae, I. 694. Ingloria, ingloriosa, sine gloria.---Virtus, scilicet aliter, I. 695. Refutans, respuens, I. 696. Emicet, clarescat.---Indole, nobilitate, I. ] [677. Ald., Fabr., iure potestatis. 678. Ald., Weitz., Widm., Mar. a secunda manu, quod placitum est. 679. Prag., dominus, minus bene. 682. Vat. A, dederat; Ald., Egm., dederit. Neutrum bene. Legendum dederet. 684. In Vat. A desideratur electus. 686. Widm. supra, homini; Bong. supra, hominis; caeteri, domini. Wid. pro cuius habet cui. 688. Wid. supra, sine nullo, male. Haec ratio efficax est, qua SS. Patres, theologi, philosophi ad stabiliendam libertatem utuntur, nullam esse futuram laudem, nullum meritum, nisi certum sit discrimen vivendi iuste inter utramque viam; dicam vocabulis scholae, nisi adsit libertas indifferentiae. SS. Patrum auctoritates plena manu dabunt theologi. 690. Vat. A, sit pro fit. Prudentius magis magisque libertatem indifferentiae explicat, et clarius fortasse, quam nonnulli vellent. Vide alia I in Symmach. vers. 335, quae plurimum laudat Petavius. 693. S. Augustinus ad laudabiliter agendum voluntatem ab omni necessi ate liberam saepius requirit his rationibus, quas poeta noster complectitur. Lib. de Natura et Gratia cap. 65 vehementer approbat haec S. Hieronymi verba: Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur: alioquin ubi necessitas est, nec corona est. Quibus ita concinit: Quis non agnoscat? quis non toto corde suscipiat! Quidni hanc indifferentiam liberi arbitrii S. Augustinus agnosceret, cum eam a pastoribus, a poetis, ab indoctis, a doctis, a magistris, ab antistitibus, ab omni genere humano laudari fateretur. Audi eius verba cap. 11, lib. de duabus Animabus contra Manichaeos: Etiamne hi libri obscuri mihi scrutandi erant, unde discerem neminem vituperatione suppliciove dignum, qui aut id velit quod iustitia velle non prohibet, aut id non faciat quod facere non potest? Nonne ista cantant et in montibus pastores, et in theatris poetae, et indocti in circulis, et docti in bibliothecis, et magistri in scholis, et antistites in sacratis locis, et in orbe terrarum genus humanum? Quod si nemo vituperatione vel damnatione dignus est, aut non contra vetitum iustitiae faciens, aut quod non potest non faciens, quis dubitet tunc esse peccatum, cum et velle iniustum est, et liberum nolle: et ideo definitionem illam et veram esse, et ad intelligendum facillimam, et non modo nunc, sed tunc quoque a me potuisse dici: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quod explicatius tradit cap. seq.: Peccati reum teneri quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis est et insaniae. Quamobrem illae animae quidquid faciunt, si natura, non voluntate faciunt, id est, si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent; si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus. Itaque S. Augustinus, qui de libertate ad bene agendum necessaria se eadem cum doctis, magistris, antistitibus, imo cum pastoribus, cum poetis, cum indoctis sentire professus est, certe non tenuit eam sententiam, quam frustra in pastoribus, in poetis, in indoctis quaesieris, ne commemorem nunc magistros, doctores, antistites, qui ante eum aut cum eo vixerunt: quos ultro nobis concedunt qui Augustini mentem alio detorquent. Quorsum haec autem? quorsum? ut pateat catholicam esse nostri poetae de libertate sententiam, qui ea tantum docuerit quae magnus gratiae doctor Augustinus obviis ulnis amplectebatur. 697. Giselinus invenit vade, ait, sed praetulit unde ait, quia magis servit orationis connexioni, et facilis fuit mutatio. Ita quidem habent aliqui codd., sed tres vetustiores Heinsiani, Alex., Urb. cum Ald., Fabr., vade, ait. Elmenhorstius in Arnobium lib. II, pag. 60, sententiam hanc illustrat, confirmatque quod ait Arnobius: Nulli Deus infert necessitatem. 698. In Put. abest et post homo, ut in Ald., et Mar. a prima manu. Cauchius, vade, homo, ait flatu. Alex. cum Put., vade, homo afflatu. Urb., Prag., Weitz., Gis., vade, homo, et afflatu. Mariettus notat ex Prag. et Rat., unde pro vade, homo. Defendi id posset, vade, homo, afflatu, sed ita ut non elidatur aut e in vade, aut o postremum in homo. ] |
| 677 | Iure voluntatis, liceat cui velle, sequique, |
| 678 | Quod placitum, nullique animum subiungere vinclo? |
| 679 | An cum te dominum cunctis, quaecunque crearat, |
| 680 | Praeficeret, mundumque tuis servire iuberet |
| 681 | Imperiis, cumque arva, polum, mare, flumina, ventos |
| 682 | Dederet, arbitrium de te tibi credere avarus |
| 683 | Nollet, ut indigno, libertatemque negaret? |
| 684 | Quale erat, electus magni rex orbis ut esset, |
| 685 | Non rex ipse sui, curto foedatus honore? |
| 686 | Nam quis honos domini est, cuius mens libera non est: |
| 687 | Una sed impositae servit sententia legi? |
| 688 | Quae laus porro hominis, vel quod meritum, sine certo |
| 689 | Inter utramque viam discrimine vivere iuste? |
| 690 | Non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas |
| 691 | Velle aliud, flexosque animi convertere sensus. |
| 692 | Atqui nec bonus est, nec collaudabilis ille, |
| 693 | Qui non sponte bonus: quoniam probitate coacta |
| 694 | Gloria nulla venit, sordetque ingloria virtus. |
| 695 | Nec tamen est virtus, ni deteriora refutans |
| 696 | Emicet, et meliore viam petat indole rectam. |
| 697 | Vade, ait ipse parens, opifexque, et conditor Adae: |
| 698 | Vade, homo, et afflatu nostri praenobilis oris, [ 699. In subiecta, super terrena omnia.---Arbiter, magister.---Idem, tu ipse, I. 701. Quo, ut, I. 703. Iniustum, iniustitiam.---Iustum, iustitiam, I. 704. Lux, Deus.---Mors, diabolus, I. 705. Tua, ut tua, I. 706. Aeternum, aliter.---Damnet, damnetur, Iso. 707. Praestet, eligat.---Licentia, quia licentia est permissa cuique, sequi, sive velit bonum, sive etiam malum, I. 708. Pietate, Dei.---Vagus, homo, I. 709. Propositum fas, ne comedas de ligno scientiae boni et mali.---Prudens, superbus, vel subtilis, I. 710. Volens, voluntarius, I. 713. Exprobranti, arguenti, I. 714. Suadelis, ingeniis serpentis.---Malefabris, fictis, artificiosis, I. 715. Illectam, deceptam, I. 718. Volens, libenter, Iso. 719. Consilium, Domini, I. 720. Magistrum, diabolum, I. 721. Medius, nam hinc vocat Deus ad vitam, inde tyrannus ad mortem, I. 723. Accipe, intellige.---Monumenta, documenta, I. 724. Praelusit, ostendit, scripsit.---Spectabile, venerabile, memorabile, I. 727. Urbicremis, quae urbem cremabant, I. ] [699. Put., Oxon., Ald., Gis., Urb., Boher., Egm. cum aliis, insubiecte, ut innatus, ingenitus, non male; sed cum agatur de hominis dominio in res creatas, melius Iso, Alex., Vat. A, Prag., Rat., Weitz., Mar. et alii, in subiecta potens. Egm., orbis arbiter, et suspicatur Heinsius orbis, et arbiter idem. In Vat. A, rerum arbiter idem, mendose. Bene est rerum arbiter, arbiter idem. 704. Heinsius cum Giselino legit nox horrida, quod recentiores secuti sunt; quasi hoc loco ageretur de illa sententia: Qui male agit, odit lucem. Gallandius affirmat postulare nox horrida antithesin lux, et nox. Nostri, Weitziani cum Ald., Sich. et aliis, mors, recte, quia sermo est de praemio boni operis, quod lux dicitur, et de poena mali, quae est mors. Elige rem vitae, pergit poeta. Weitzius, qui legit mors, nihilominus in commentariis intrudit nox, et multus est in vulgari illa sententia comprobanda, quod peccator amat tenebras: quem partim exscribit Chamillardus. Poeta respicit ad illud Ecclesiastici XV, 14 et seqq.: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. Et Deuteronomii XXX, 19: Testes invoco hodie coelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, etc. 706. Aldus, alternum; alii scripti et editi, aeternum, et in Mar. notat glossa esse adverbium. Iso videtur legisse alternum, cuius est glossa aliter. Oxon., alterum. In Parmensi editione damnet tua pro tua damnet mendum puto, quo tamen neque sensus, neque metrum turbatur. 708. Legunt vagus Heinsiani codd. cum Aldo, Egm., Palat., Alex., Vat. A, Urb., in quo postremo mendum est haec pro hac pietate. Alii, etiam veteres, vigens, ut Mar., Prag., Rat. cum Weitz., Gis., Torn. et Vulgatis. In vagus ultima producitur ratione caesurae. Teolius pro vigens aliquos Vatt. codd. allegat, quod ego in solo Mar. vidi. 709. In Egm. corrupte, propi situm pro propositum. 710. Ita Mar. a prima manu, Alex., Urb., Gis. 1 ed., et ad marg. 2 edit., Boher., Egm., Oxon., Rot., aliique. Heinsius cum aliis et Weitzius, Eligit; atque volens illud magis utile retur. 712. Vat. A, perperam, agri pro acri. In serm. 37 append. sub Augustini nomine: Non enim cogendo, sed suadendo nocet; nec extorquet a nobis consensum, sed petit. 713. Ald., haec; alii, hoc. Lectio Aldi stare potest, si intelligatur mulierem respondisse Domino haec, seu talia: non haec mulier, ut ad ipsam haec referatur. Responsio Evae legitur cap. III Genesis. 718. Prag., ipse pro ille. 721. Vat. A, inepte, consistit melius. 722. Animadvertit Mariettus, alternantem videri esse modo in hanc, modo in illam partem inclinantem, ut infra vers. 776: Dividit huc illuc, etc. Hac certe significatione verbo alternandi utuntur Latini scriptores, Columella, Virgilius et alii. 724. Fabr. et Gis. 2 ed., historiae; alii, historia. Prag., sectatile, male, pro spectabile. 725. Historia haec legitur cap. XIX Genes. 726. In Vat. A videtur esse cura; sed legendum est cara. 727. Gifanius Ind. Lucr., verbo NISUS, pro nubibus ex vett. libris legendum ait nisibus, qua voce mirifice usum Prudentium dicit: Nisus enim videtur appellare omnia illa molimenta, furores, labores, fugas ignis, hominum, bestiarum, etc. Giselinus ad oram, ignibus. Scripti Heinsiani, Weitziani, et nostri, nubibus. ] |
| 699 | In subiecta potens, rerum arbiter, arbiter idem, |
| 700 | Et iudex mentis propriae, mihi subdere soli |
| 701 | Sponte tua, quo sit subiectio et ipsa soluto |
| 702 | Libera iudicio; non cogo, nec exigo per vim: |
| 703 | Sed moneo, iniustum fugias, iustumque sequaris: |
| 704 | Lux comes est iusti, comes est mors horrida iniqui; |
| 705 | Elige rem vitae, tua virtus temet in aevum |
| 706 | Provehat, aeternum tua damnet culpa vicissim, |
| 707 | Praestet et alterutram permissa licentia sortem. |
| 708 | Hac pietate vagus, et tanto munere abundans, |
| 709 | Transit propositum fas, et lethalia prudens |
| 710 | Eligit, atque volens, magis utile dum sibi credit, |
| 711 | Quod, prohibente Deo, persuasit callidus anguis. |
| 712 | Persuasit certe hortatu, non impulit acri |
| 713 | Imperio. Hoc mulier rea criminis exprobranti |
| 714 | Respondit Domino: suadelis se malefabris |
| 715 | Illectam, suasisse viro: vir et ipse libenter |
| 716 | Consensit. Licuitne hortantem spernere recti |
| 717 | Libertate animi? licuit: namque et Deus ante |
| 718 | Suaserat, ut meliora volens sequeretur: at ille |
| 719 | Spernens consilium, saevo plus credidit hosti. |
| 720 | Nunc inter vitae Dominum, mortisque magistrum |
| 721 | Consistit medius: vocat hinc Deus, inde tyrannus |
| 722 | Ambiguum, atque suis se motibus alternantem. |
| 723 | Accipe gestarum monumenta insignia rerum, |
| 724 | Praelusit quibus historia spectabile signum. |
| 725 | Loth fugiens Sodomis ardentibus, omnia secum |
| 726 | Pignora cara domus properabat, sede relicta, |
| 727 | Nubibus urbicremis subducere: sulphure cum iam [ 729. Flagrantem, ardentem.---Diem, ignem.--- Imber, scintilla, I. 730. Legem, fugiendi, I. 731. Dupla, quia duo angeli erant. Patris et Filii duplicem imaginem sub specie duorum virorum dicit, I. 732. Apertum, ante, vel prae se, I. 733. Constans, in mente.---Pone, retro: adverbium, id est, post, I. 735. Quae, Sodoma, Iso. 736. Ore, facie, I. 738. Monitis, praeceptis.---Uxor, uxor Lothi sola perit, I. 739. Mobilitate, mollitia, I. 742. Haec, uxor Loth, I.---Metallo, ad instar metalli, Vat. A. 743. Diriguit, induruit.---Facta, mutata in statuam salis, I. 745. Caute, in caute, in petra.---Sigillati, imaginati, simulati.---Semper, aeternaliter, vel longum; per aevum, I. 747. Paulum, paululum.---Relata, versa, I. 748. Monumenta, memoramenta.---Rigentia, dura, I. 749. Loquitur, defluit, I. 750. Dispendia, pericula, minorationes, I. 751. Deliquio, defectu, defectione.---Saporum, saporatum, id est dulce, Iso. 753. Sufficit, subministrat.---Attritam, consumptam, I. 754. Titulo, signo, Iso. 756. Fragilis, mulier.---Voti, praecepti, I. 757. Non commutabile, incommutabile, I. 758. Alto, profundo, I. ] [728. In nonnullis Vulg., subtexerat. Corrige subtexeret; ut vers. seq. legendum incenderet, non incenderat. 731. Glossa Isonis non cohaeret sententiae Prudentii, qui in Apotheosi saepe negat Patrem unquam apparuisse. 732. Egm., perperam, postis pro portis. Mar., Ald., Weitz. et alii, atque. Fabr., Bong., Gis. et nonnulli recentiores, utque, non male. In Chamillardi interpretatione mendum est: Lothum respicere flammas per urbem dispersas iubent angeli. Vetant voluit scribere, aut non respicere. 735. Alcimus Avitus, lib. III, vers. 46 et seqq., ignem extremi iudicii flammis Sodomiticis comparat. Vide notas ad hymn. 11 Cath., vers. 106. Cyprianus, sive alius in carmine de Sodoma ex hoc incendio natam fabulam Phaetontis refert: Hinc habet in falso de verbo fabula famam, Solis progeniem currus optasse paternos, etc. Ita legitur in Poetis Christianis Fabricii; sed ex aliis edd. emendandum est de vero pro de verbo. 737. Rat., respectat, non bene. 739. Egm. et Gis. ad marg., traxit pro torsit. Prag., Rat., retrorsum. 741. Ald. et Oxon., traxerit. 743. Ald., fragilis; caeteri, fragili. Vat. A, licabile, supra liquabile. Vide vers. 749. Liquitur illa quidem. 744. Exstare uxoris Loth statuam, et si quid ex ea decerptum fuisset, restitui, et succrescere, tradidit etiam Irenaeus lib. IV, cap. 51, et Cyprianus, sive Tertullianus, sive alius in carmine de Sodoma: Quin etiam si quis mutilaverit advena formam, Protinus ex sese suggestu vulnera complet. Iosephus lib. I Antiquit., cap. 19, se statuam vidisse refert. Calmetus in Diction. et Comment. diversas interpretandi rationes affert, et auctores indicat qui peculiares dissertationes in eam rem ediderunt. Ego sensum quem sacra Littera praefert, mordicus teneo, nisi certa ratio contrarium suadeat. An autem statua illa salis per tot saecula permanserit et adhuc permaneat, ad historiae humanae fidem pertinet. 745. Prag., sigillatim, minus bene. Widm. a prima manu, Mar., Prag., Rat., semper pro longum. De verbo effigiata vide hymnum Cath. Exsequiarum. Ex uxore Loth poetas finxisse fabulam Niobes, docet Clemens Alexandrinus in Protreptico. Eodem spectare videtur, quod Eurydice ab Orpheo, cum ex inferis revocaretur, respiciens, retracta est. In Chamillardi indice caute adverbium dicitur. Sed Prudentius nunquam huiusmodi adverbia corripuit. Vide glossas. 746. Prag. et Widm. a manu prima, manusque; caeteri, comamque. 747. In Rat. ex flexum recte factum flexam. In Vat. A, reducta, et aliena manu vel relata. 749. Innuit, opinor, quod in carmine de Sodoma clarius profertur: Dicitur et vivens alio iam corpore sexus Munificos solito depungere sanguine menses. Irenaeus loc cit. hoc ipsum affirmat. 751. Prag., de liquido. Rat. etiam, sed pro div. lect., deliquio, et glossa id est defectu. Vat. A, mendose, armata pro armenta. Sale armenta delectantur. 754. Titulus hic est sepulcrum. In carm. de Sodom., stetit ipsa sepulcrum. 758. Prag., alta. Alii, alto. 759. Prag., contra metrum, in cineremque collapsa. ] |
| 728 | Nimboso ignitus coelum subtexeret aer, |
| 729 | Flagrantemque diem crepitans incenderet imber. |
| 730 | Angelus hanc hospes legem praescripserat ollis, |
| 731 | Emissus virtute Dei sub imagine dupla; |
| 732 | Omnis ut e portis iret domus, atque in apertum |
| 733 | Dirigeret constans oculos, nec pone reflexo |
| 734 | Lumine regnantes per moenia cerneret ignes. |
| 735 | Nemo memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est |
| 736 | Ut semel e muris gressum promoverit, ore |
| 737 | Post tergum verso, respectet funera rerum. |
| 738 | Loth monitis sapiens obtemperat; at levis uxor |
| 739 | Mobilitate animi torsit muliebre retrorsus |
| 740 | Ingenium, Sodomisque suis revocabilis haesit. |
| 741 | Traxerat Eva virum dirae ad consortia culpae; |
| 742 | Haec peccans sibi sola perit, solidata metallo |
| 743 | Diriguit fragili, saxumque liquabile facta |
| 744 | Stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans, |
| 745 | Caute sigillati longum salis effigiata, |
| 746 | Et decus, et cultum, frontemque, oculosque, comamque, |
| 747 | Et flexam in tergum faciem, paulumque relata |
| 748 | Menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae. |
| 749 | Liquitur illa quidem salsis sudoribus uda; |
| 750 | Sed nulla ex fluido plenae dispendia formae |
| 751 | Sentit deliquio; quantumque armenta saporum |
| 752 | Attenuant saxum, tantum lambentibus humor |
| 753 | Sufficit, attritamque cutem per damna reformat. |
| 754 | Hoc meruit titulo peccatrix femina sisti, |
| 755 | Infirmum, fluidumque animum per lubrica solvens |
| 756 | Consilia, et fragilis iussa ad coelestia. Voti |
| 757 | Propositum contra non commutabile servat |
| 758 | Loth ingressus iter, nec moenia respicit, alto |
| 759 | In cinerem collapsa rogo; populumque perustum, [ 760. Tabularia, mercatus.---Iura, leges; ubi iuramenta dabantur, I. 761. Balnea, loca iuxta balnea sita, loca bibendi post balnea.---Propolas, loca vendentium, ubi pigmenta et aliarum rerum exercebantur venalia.---Meritoria, lupanaria; et dicta est meretrix, eo quod mereat pretium, vel meritas mercedes accipit.---Theatra, spectacula, I.---Propolas, tabernas, Vat. A. 762. Circum, amphitheatra, vel ubi ludi exercebantur. ---Popinas, loca potandi, vel loca iuxta balnea sita, dictaque propinae, a propinantibus, I. 764. Iudice, scilicet existente, I. 766. Loth, anima.---Coniux, caro, quia si voluisset, libera fuisset: tantum si non respiceret, I. 767. Inverso, retro verso.---Ore, facie.---Revisit, respexit, I. 768. Perstat, permanet, I. 769. En tibi, o Marcion.---Signatum, indicatum scilicet est, de Loth, et uxore eius, et de Adam liberi arbitrii. Et hactenus contra Marcionem de libero arbitrio disputat.---Libertatis, liberi arbitrii, I. 771. Situm, positum, concessum.---Passim, ubique, I. 772. Cedere, discedere.---Iussi, sunt, I. 773. Mussat, tardat, dubitat, deficit, I. 774. Ille, Loth.---Illa, uxor.---Renutat, prohibet, I. 776. Libido, voluptas, I. 777. Muta: ideo muta dicitur, quia rem mysticam signat.---Orbita, significatio, pagina, rota temporis, I. 779. Illa, Ruth, I. 780. Haec, Orpha. Gesbidonop gigas fuit, filius. Orphae. Orpha ipsa est Arpha.---Atqui, certe.---Thalamis, maritis, I. ] [761. Vat. A, mendose, propalas. Lege propolas, ut ex eiusdem glossa patet. Fabricius notavit, propolam esse eum qui emit quod vendat maiori pretio; sed hic genere femineo a Prudentio sumi pro locis, in quibus propolae homines merces suas exponunt. Prudentius primam producit exemplo Lucilii et Terentii in prologus. Vide Scalig. in Culicem Virg. Meritoria sunt aedificia ubi impurae mulieres seu meretrices prostabant. Barthius lib. XLII Advers., cap. 17, explicans hunc Prudentii locum, ait, meritoria fuisse pluribus scalis exaltata, pergulisque distincta, in quibus videlicet collocatae mulieres, cellisque suis distinctae secundum pretia prostabant. 762. In Gis. et ed. Weitziana, de qua saepe, ad oram manu est scriptum propinas pro popinas. Glossa Isonis de popina, et propina exstat etiam apud Isidorum, qui corrupte propinas dici affirmat. 763. Imitatio Iuvenalis satira 1, vers. 86: Quidquid agunt homines, etc. Plerique interpungunt homines, Sodomorum incendia. 767. Vat. A, Prag., motabilis. Alii Latinius mutabilis. 769. Supra dixit, historiam nobis proposuisse spectabile signum libertatis in Lotho et eius uxore, quorum alter, quia voluit, libere Deo paruit, altera, quia voluit, contra Dei praeceptum oculos in Sodomam retorsit. Nunc ergo concludit: En tibi signatum libertatis documentum. 770. Pal., Gis., Prag., Rat. et recentes edd., quo. Mar., Vat. A, Ald., Weitz., quod. 772. Vat. A, iussit, male. 773. Ald., Fabr., Bong., praeripit. 774. De verbo renuto, quo usus etiam est Lucretius, vide Gifanium Ind. Lucr. 776. Prag., huc illud, male. Virgilianum est, trahit sua quemque voluptas. 777. Egm., Widm., Bong. supra, Weitz., Rat., Mar. a prima manu, Sich., Iso, muta. Ald., Gis., Prag. et recentes edd., multa. Heinsius nihil ex suis notavit. 778. Weitz., generis; alii, gentis. Put., Orfan; Ald., Orfam. Vat. A, Mar., Prag., Orphan. Rat., Ortan. Historia haec refertur lib. Ruth., quam etiam Paulinus Natali 9 ad libertatis argumentum transfert. Brevis ista videtur Historia, at magni signat mysteria belli. Noemi cum has Moabitidas in earum patriam reverti suaderet: Orpha osculata est socrum (Noemin) ac reversa est; Ruth adhaesit socrui suae, cap. I, 14. Eam Orphan deinde matrem fuisse gigantis Goliath Philo, sive quis alius sub Philonis nomine, et plures rabbini tradunt: quibus assentiri videtur Prudentius vers. 784, stirpem nutrire Goliae. Chamillardus hanc opinionem vanam et absurdam esse definit, quia Goliae mater fuit Philistaea, ex Geth urbe Palaestinae, ac Saulis temporibus, Orpha vero nurus Noemi Moabitis, et aequalis Ruth. Teolius putat, licentia poetis usitatissima potuisse Goliam pro quovis barbaro ac fero homine poni. Sed non video quisnam sensus subesse possit, nisi verus Golias designetur hoc suo nomine. Nic. Serarius Comment. in Ruth cap. 1, quaest. 10, sententiae illi rabbinorum Prudentium adhaesisse confirmat. Sed verba Prudentii non tam significant, Orphan matrem fuisse gigantis, quam hunc ex eius stirpe ortum. 779. Put., Egm., Noomin. Alii, Noemi aut Noemin. 780. Vat. A, atqui in thalamis. Rat. an quin thalamis, sed factum at quin. Mar. et Prag., atque in. Heinsius ex suis notat atquin. Res clara est atqui, sive malis exarare atquin. Prudentius cum exposuerit Orphan a socru Noemi recessisse, non vero Rutham, addit: atqui utraque libera erat, utraque virum suum amiserat, utraque toris, sacrisque iam vacua, iure fruebatur proprio. 782. Serarius, qui commentarium suum in Ruth his versibus Prudentii illustrat, pristinum fanorum ritum ait esse inveteratum, non quod Orpha ab idolorum cultu unquam recessisset. Nonnulli putant Orphan et Ruth errores patrios abiurasse, cum Hebraeis fratribus nupserunt. ] |
| 760 | Et mores populi, tabularia, iura, forumque, |
| 761 | Balnea, propolas, meritoria, templa, theatra, |
| 762 | Et circum cum plebe sua, madidasque popinas. |
| 763 | Quidquid agunt homines Sodomorum, incendia iustis |
| 764 | Ignibus involvunt, et Christo iudice damnant. |
| 765 | Haec fugisse semel satis est: non respicit ultra |
| 766 | Loth noster: fragilis sed coniux respicit, et quae |
| 767 | Fugerat, inverso mutabilis ore revisit, |
| 768 | Atque inter patrias perstat durata favillas. |
| 769 | En tibi signatum libertatis documentum, |
| 770 | Quo voluit nos scire Deus, quodcunque sequendum est, |
| 771 | Sub nostra ditione situm, passimque remissum |
| 772 | Alterutram calcare viam. Duo cedere iussi |
| 773 | De Sodomis: alter se proripit, altera mussat. |
| 774 | Ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat. |
| 775 | Liber utrique animus: sed dispar utrique voluntas. |
| 776 | Dividit huc illuc rapiens sua quemque libido. |
| 777 | Talem muta sacris speciem notat orbita libris. |
| 778 | Aspice Ruth gentis Moabitidis, et simul Orphan. |
| 779 | Illa socrum Noemin fido comitatur amore; |
| 780 | Deserit haec atqui thalamis, et lege iugali |
| 781 | Exutae, Hebraeisque toris, sacrisque vacantes, |
| 782 | Iure fruebantur proprio, sed pristinus Orphae [ 783. Fanorum, deorum, I. 785. Amburitur, circumuritur, I. 786. Fulcra, lectos, sustentacula vel lectorum, vel aliarum rerum quae testiphadia nominamus. Fulcra etiam dicimus, quae nobis subterponimus equitantes, a quibus sustentamur.---Booz, vir locuples, qui ascivit Ruth in coniugium, colligentem spicas, Orpha idolis se tradidit, et diabolo se deputavit.---Ascita, vocata, I. 789. Hiulcum, patens, divisum, apertum, I. 790. Nutante, vacillante, I. 792. Dextrum, iter.---Spinea, spinosam et scopulosam viam dexteram dicit, propter labores sanctorum, quos sustinent pro Deo, I. 794. Aerium, coelestem.---Clivoso, tortuoso excelso. ---Margine, apice, I. 795. Laevum, iter.---Vireta, a viriditate, I. 797. Squalentibus, sordidis, acutis.---Unum, scilicet memini, vidi ex illis duobus fratribus. I. 800. Immiscere, scilicet vidi, I. 803. Peragit, ducit.---Placitorum, voluntatum scilicet opera.---Segrege, segregata, separata, I. 804. Haud secus, non aliter: comparatio humani generis.---Ac si, quasi.---Sudum, quasi semiudum, id est serenum, I. 806. Auceps, aves capiens, I. 807. Visco, glutine, I. 808. Siliquis, leguminibus, I. 809. Illiciunt, decipiunt: quia capiuntur, Iso. 812. Prolectat, delectat, illicit, I. 813. Herba, arena, I. 814. Suspectam, insidiosam, contemptibilem, I. 815. Coelo, in aera.---Revolandum, est, I. 817. Laceris, laceratis.---Saucia, vulnerata, I. 819. Unicoloras, puras, et immaculatas, et unius naturae, I. Puras, immaculatas et unius coloris, Vat. A. ] [783. Ricciolius ait melius corripi secundam in praeputium cum Mario Victore, Nato praeputium mox aufert dicta Sephora, quam produci cum Iuvenale, Quae pater abstinuit, mox et praeputia ponunt. At nescio cur Victor Iuvenali sit praeferendus. Praeterea apud Victorem potest non corripi secunda in praeputium, facta syneresi ex duabus ultimis, at apud Iuvenalem et Prudentium necessario producitur. 784. Vide not. vers. 778. 785. Put., Thuan., Rot., Ald., Alex., Fab., agresti amburitur. Prag., agrestis aburitur, quod amplectitur Weitzius, et exstat etiam in Mar., sed a prima manu agresti, supra agrestis. Gis. in contextu et Bong. ad oram, agrestis oburitur. Urb, agresti exuritur. 786. Put. scribit Boos pro Booz. 787. Ald., Vat. A, Mar. aliique scribunt constanter Davitica. Plerique et optimi, omisso et, per epexegesin domum, Davitica regna, ut Alex., Urb., Ald., Heinsiani praestantiores. Gallandius improbat in Aldo et Davitica regna. Aldus meus non habet coniunctionem. 788. Heinsius reprehendit Weitzium, quod praetulerit artus pro ortus. Nihilominus in Mar. et Rat. antiquissimis legitur artus, quod haud scio an melius sit. Pro diversa scriptura artus notat Teolius ad marginem. 789. De hoc bivio virtutis et vitii multi agunt. Poemation exstat sub Virgilii nomine de littera Y. Littera Pythagorae discrimine secta bicorni Humanae vitae speciem praeferre videtur, etc. Hericus in Vita S. Germani hunc Prudentii locum imitatur. Vide, quae de hac duplici via notant ibi Bollandiani ad diem 7 Iulii. 794. Gis., clivosa margine callem, et ad marg. 1 ed., tramite collem. 802. Ald., omnis; Fabr., omnia pro omnes, quod sensus requirit. 803. Egm., placitum quoque. Rectius placitorum. 804. Ald., aut si, et postea forma, mendose, pro ac si forte. 805. Ald., descendit; melius descendat. 806. In nonnullis Vulg., male, anceps pro auceps. 809. Ald., fallantia grana, male. 814. Prag., spectatamque, minus bene, pro suspectamque. 816. Vat. A, sidereum, fortasse aethra sidereum pro ethera sidereum. Prag., super aethera. Rat., sub aere, male. 818. Prag., suscipit. Melius, suscipit. 819. Ald., Wid., Mar., Gis. et alii, unicolores. Libri Heinsiani, Vat. A, Weitz., Egm., Alex., unicoloras; quam lectionem defendit Gifanius Ind. Lucr. verbo TRIPECTORUS, ex vet. lib., et quia alibi Prudentius dixit versicolorus paries. Id vocabulum ex iis est quae utroque modo efferuntur: et fortasse Prudentius alibi dixit unicolorus, alibi unicolor, quod magis usitatum est. Meursius pag. 186 in Critico Arnobii etiam legit unicoloras, ut in Arnobio decolorus. ] |
| 783 | Fanorum ritus praeputia barbara suasit |
| 784 | Malle, et semiferi stirpem nutrire Goliae. |
| 785 | Ruth, dum per stipulas agresti amburitur aestu, |
| 786 | Fulcra Booz meruit, castoque ascita cubili |
| 787 | Christigenam fecunda domum, Davidica regna |
| 788 | Edidit, atque Deo mortales miscuit ortus. |
| 789 | Saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum |
| 790 | Pervenisse simul bivium, nutante iuventa, |
| 791 | Et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam |
| 792 | Esset iter melius: cum dextrum spinea silva |
| 793 | Sentibus arctaret, scopulosaque semita longe |
| 794 | Duceret aerium clivoso margine callem; |
| 795 | At laevum nemus umbriferum per amoena vireta |
| 796 | Ditibus ornaret pomis, et lene iacentem |
| 797 | Planities daret ampla viam: squalentibus unum |
| 798 | Contentum spinis reptasse per ardua saxa, |
| 799 | Porro alium campo sese indulsisse sinistro; |
| 800 | Illum sideribus caput immiscere propinquis, |
| 801 | Hunc in coenosas subito cecidisse paludes. |
| 802 | Omnibus una subest natura; sed exitus omnes |
| 803 | Non unus peragit, placitorum segrege forma. |
| 804 | Haud secus, ac si olim per sudum lactea forte |
| 805 | Lapsa columbarum nubes descendat in arvum |
| 806 | Ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps |
| 807 | Praetendit, lentoque illevit vimina visco, |
| 808 | Sparsit et insidias siliquis vel farre doloso. |
| 809 | Illiciunt alias fallentia grana, gulamque |
| 810 | Innectunt avidam tortae retinacula setae, |
| 811 | Molle vel implicitas gluten circumligat alas: |
| 812 | Ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi, |
| 813 | Gressibus innocuis sterili spatiantur in herba, |
| 814 | Suspectamque cavent oculos convertere ad escam. |
| 815 | Mox, ubi iam coelo revolandum, pars petit aethram |
| 816 | Libera sideream, plaudens super aera pennis: |
| 817 | Pars captiva iacet, laceris et saucia plumis |
| 818 | Pugnat humi, et volucres nequidquam suspicit auras. |
| 819 | Sic animas coeli de fontibus unicoloras [ 820. Natura, scilicet divinitatis.---Solo, corporis, I. 821. Devinctae, devictae, I. 822. Conscendunt reduces, ascendunt revenientes. ---Viscosus, glutinosus.---Inescat, decipit, saturat, I. 824. Inde, proinde.---Liventia, nigra, I. 826. Furvo, nigro, I. 827. Sanxit, decrevit.---Edaces, rodentes, I. 828. Inolescere, crescere, I. 829. Vegetamen, animam, commotionem, vitam, I. 831. Infusam, formatam, Iso. 832. Convexa, poli, coeli; ad coelestia, I. 833. Puteo, in puteo, I. 834. Discruciatibus, poenis, I. 835. Senio, aetate.---Periret, deficeret, I. 836. Pereunte, deficiente, I. 837. Materiem, animam.---Mors, consumptio, I. 842. Gomorrhaeas, Sodomiticas, id est terrenas delectationes, Iso. 844. Properanda, celeriter fugienda, cita, I. 846. Structum, plasmatum.---Vegetaverat, animaverat, I. 847. Naturam, animam, I. 849. Concretum, densum.---Secat, anima, I. 850. Scintilla, anima, I. 851. Situs, habitationes, positiones, I. 852. Postliminio, introitu, exsilio, de captivitate: postliminium est reversio de captivitate, quando longo quis tempore limen domus suae dimissum repetit; quod etiam sancti doctores solent dicere, quando stylum ad alia transmittunt; tunc iterum ad ea revertentes, hoc postliminium solent dicere, I. 853. Oblectat, nutrit animam, I. 855. Querulo, conquerenti.---Passa, scilicet sit, vel erat, I. ] [821. Ald., Bong., Gisel., non repugnante Heinsio, et aethera. Weitz., Mar., Prag., Rat., ad aethera sine et. 824. Mar., liquentia tartara a prima manu. 825. In quibusdam vulg., liquide. 826. Infernalis in Latinitate prolapsa Cellarii solum Prudentium habet auctorem. 828. In vulg. nonnullis, pennis, male, pro poenis. De vermibus damnatorum vide Isaiam cap. LXVI. 831. Mar., Prag., Weitz. aliique, infusam: putatque Mariettus, glossema esse formatam; ac revera glossa est Isonis. Verum omnes Heinsiani, Ald., Gis., Vat. A, Alex. ac multi praeterea habent formatam, quod mihi Prudentianum videtur. Ex Weitzianis Bongars. et Widm. supra, formatam. 832. Aldi error palmaris virtus pro vitiis. Heinsius pro rursum reposuit sursum, ut aliis in locis. Thuan., Boher. et Alex., sursum. Mariettus vero in suis omnibus legisse videtur rursum, quod est in Ald., Weitz., Gis., Urb. et aliis; nec contemnenda quidem est haec lectio. 833. Widm. a prima manu, mersandum. 835. Mira est hoc loco Aldi correctio. Ediderat immortale dedit, senio ne poena periret. Emendavit: Immortale dedit, senio, poenane periret. Quo ista mutatio, quae ipsi sententiae adversatur? 837. Mar., Gis. et alii materiem scribunt. Ald. cum nonnullis, materiam. Heinsius lib. I Advers. posth., cap. 6, corrigendum putat ratam pro datam. Non faciam invitis membranis. In Vat. A, ipsam: corrigendum ipsa. De aeterno supplicio, quo animae semper puniuntur, neque intereunt, videri possunt Tertul. Apol. c. 48, Minucius Felix, Augustinus et alii. 839. Prag. minus bene, et diversa pro at. In nonnullis vulg., adversa pro diversa. 843. Gis., recte; sed in 1 ed., rite. 844. Weitz., Pragens., Rat. et Mar. a secunda manu, miseri et properanda. Alii, miseri properanda per epexegesin. Dicuntur pericula properanda, quia propere ac festinanter cavenda et fugienda, ut explicant Iso et Mariettus. In nonnullis vulg. est properando: et ita Gis. in utraque edit., non absurdo sensu: liquerunt properando, sive properantes. Explicari etiam potest pericula quae imminent, properant seu properantur. Horatius lib. Epodon XII: Muricibus tyriis iteratae vellera lanae Cui properabantur! 846. Vat. A, vivificaverat, recte emendatum supra vegetaverat. Hoc verbo active usus est A. Gellius lib. XVII, cap. 2, et alii. 847. Prag., terrae; caeteri, vitae. 850. Chamillardus asserit poetam loqui ex sententia gentilium philosophorum, quod animam vocet scintillam ferventem. Falsum puto. Nam Prudentius non solum animam, sed Deum etiam appellat ignem, non quia ex igne Deum, aut animam constare existimet, sed propter nonnullam similitudinem quae ex rebus corporeis peti potest ad spirituales aliquo modo intelligendas. 852. Weit. cum Egm. scribit postlimineo. 853. Virgilii est cana fides. 855. Rat., dolores; alii, labores. ] |
| 820 | Infundit natura solo: sed suavibus istic |
| 821 | Devinctae illecebris retinentur, et aethera paucae |
| 822 | Conscendunt reduces: multas viscosus inescat |
| 823 | Pastus, et ad superas percurrere non sinit auras. |
| 824 | Praescius inde Pater liventia tartara plumbo |
| 825 | Incendit liquido, piceasque bitumine fossas |
| 826 | Infernalis aquae furvo suffodit Averno, |
| 827 | Et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces |
| 828 | Perpetuis scelerum poenis inolescere vermes. |
| 829 | Norat enim, flatu ex proprio vegetamen inesse |
| 830 | Corporibus nostris, animamque ex ore perenni |
| 831 | Formatam non posse mori: non posse vicissim |
| 832 | Pollutam vitiis sursum ad convexa reverti, |
| 833 | Mersandam penitus puteo ferventis abyssi. |
| 834 | Vermibus, et flammis, et discruciatibus aevum |
| 835 | Immortale dedit, senio ne poena periret, |
| 836 | Non pereunte anima. Carpunt tormenta, foventque |
| 837 | Materiem sine fine datam: mors deserit ipsa |
| 838 | Aeternos gemitus, et flentes vivere cogit. |
| 839 | At diversa procul regionibus in paradisi |
| 840 | Praemia constituit maiestas gnara futuri |
| 841 | Spiritibus puris, et ab omni labe remotis, |
| 842 | Quique Gomorrhaeas non respexere ruinas: |
| 843 | Aversis sed rite oculis, post terga tenebras |
| 844 | Liquerunt, miseri properanda pericula mundi. |
| 845 | Ac primum facili referuntur ad astra volatu, |
| 846 | Unde fluens anima structum vegetaverat Adam. |
| 847 | Nam, quia naturam tenuem declivia vitae |
| 848 | Pondera non reprimunt, nec tardat ferrea compes, |
| 849 | Concretum celeri relegens secat aera lapsu, |
| 850 | Exsuperatque polum fervens scintilla remensum, |
| 851 | Carcereos exosa situs, quibus haeserat exsul. |
| 852 | Tunc postliminio redeuntem suscipit alto |
| 853 | Cana fides gremio, tenerisque oblectat alumnam |
| 854 | Deliciis, multos post diversoria carnis |
| 855 | Ore renarrantem querulo, quos passa, labores. [ 856. Latus, latus habens exporrectum; extenta, vel iacens, I. 857. Libat, degustat, accipit, I. 858. Ambrosium, ambrosia, cibus deorum; sed ponitur pro omni suavitate, I.---Aliae, animae, I.---Piis, animabus.---Quis, animabus.---Patris, Abraham. ---Aegri, Lazari.---Abysso, a gremio.---Exclusis, scilicet de gaudiis paradisi.---Morte, cum interitu animae, I. 859. Ditibus, divitibus.---Fumantibus, tangit de divite et paupere, I. 861. Implorata, rogata, scilicet fides iusti, anima iusta.---Insertare, immittere, I. 863. Locis, coelo et inferno, I. 865. Conspicuos, claros, manifestos.---Notari, videri, cognoscere, I. 866. Orbe, mundo, rotunditate terrae, spatio, Iso. 867. Fine, termino, I. 868. Palla, vestis, qua sacrificabatur Palladi; sed ponitur pro omni veste; hic pro pellicula, quae tegit pupillam, I. 869. Obiice, obiectione.---Speculum, visum.---Concreta, densa.---Coagula, aeris, I. 870. Humore, aeris.---Fenestras, oculorum, I. 872. Teretes, rotundae, I. ] [856. Mariettus interpretatur, latus exporrecta, commode iacens, ut solent qui longum iter fecerunt. 858. Put., Oxon., Rot., tres Torr., Egm., Ald., Alex., Vat. A, Mar., stramine pro toro, aut stramento. Urb., Gis., Weitz., Prag., Rat., gramine. Neque absurdum est roseo gramine: nam gramen est quaecunque herba viridis. Florem gramini dat Seneca in Medea. Vide Burmannum, pag. 490, tom. I Anthol. Post hunc versum inseruntur alii sex in nonnullis codicibus, qui absunt ab omnibus Heinsianis, Egm., Pal., Ald., Alex., Urb., et ab Heinsio eiecti sunt, quod orationis sensum turbent. Eos interserunt Rat., Mar., Weitz., Gis. et plures vulgati. Ita Giselinus eos senos versus producit: Ast aliae, quas dira lues, errorque malignus Immersit tenebris vastoque obsedit Averno, Haud impune piis, ah! semet abesse fatentur Conciliis, meritas ferre et per saecula poenas, Queis patris antiqui aut aegri reverentis aybssus Exclusis, mundique bonis cum morte potitis Ditibus, et longo, etc. Versu 3: Mar., piis semet deesse, et supra abesse. Duo Torrentiani et Rat., semet deesse. Gifanius quoque piis semet deesse. Versu 4: Mar., duo Torrentiani, Gifanius, Rat., meritas poenas per saecula ferre. In Mar. pro diversa lectione ferre et per saecula poenas. Versu 5: Mar., Quis patris antiquo, supra antiqui. Mar. et Boher. recentior, Quis patris antiquo reverentius ager abysso. In Mar. ad Marg., aut aegri reverentis abysso. In Prag., Quis Patris antiqui, aut aeger reverentis abysso, cum glossa QUIS, pro quibus, EXCLUSIS ABYSSO, id est per abyssum, videlicet per chaos magnum. Gifanius Ind. Lucr. verbo CONCILIUM, haec ait: Sic ex vet. lib. legendum puto, nam vulg. abyssus mihi, ut ingenue dicam, minime placet. irrepsit credo ob non intellectum longius hyperbaton: illud enim, IMPLORATA NEGAT, non recte accommodetur ABYSSO, sed maiestati Dei; itaque arcessetur huc, quod ante positum est, MAIESTAS GNARA FUTURI. Heinsius ait Gifanium in his spuriis versibus explicandis aestuasse plus satis. Verum is lectionem veterem explicare conabatur, quam tunc omnes recipiebant. Marietto non plene satisfecit Gifanius. Igitur Mariettus ex coniectura eum locum restituere et illustrare aggreditur; putat legendum aut aegri reverentia abysso. Haec vero est explicatio, qua versus a nobis omissi cum adductis in contextu uniuntur et declarantur. Quibus (animabus damnatis) abysso, seu per totum abyssum exclusis, et divitibus bonis mundi cum morte (seu usque ad mortem) potitis, et longo intervallo distantibus, et cruciatis, et tanta siti aestuantibus, ut flumina, et totos coeli imbres se bibere posse arbitrarentur, patris antiqui, hoc est Abrahami, aut aegri, hoc est Lazari reverentia implorata negat digitum insertare palato. Poeta respicit parabolam, sive melius historiam de divite avaro apud Lucam cap. XVI. Iso etiam, qui glossas his versibus apposuit, pro Prudentianis habuit. Giselinus, qui e mss. reposuit abyssus pro abysso, difficultatem loci agnoscens, Si, inquit, in sanando hoc vulnere tam fuissem crudelis medicus quam Manutius aliquando fuit, nihil fuisset facilius; sed aliud est corpus pristinae sanitati restituere, aliud, cum melius possis, extremo remedio adhibito, partem aliquam mutilare. Weitzius falso ait. Aldum legisse abyssus, nisi aliam prae manibus habuit editionem: nam e sex versibus quos omisit Aldus (septem non bene numeravit Giselinus), unus erat is ipse ubi abyssi mentio occurrit. 859. In Oxon., divitibus longo. Heinsius coniicit ditibus at longo. 860. Ald., male, tutos pro totos. 861. In nonnullis Vulg., palatu, mendose. Cell. implorata explicat de cana fide ex vers. 853. Malo intelligere de anima beata, quae in paradiso a Prudentio collocatur, tanquam in sinu Abrahae. 866. Fortasse alludit ad sententiam theologorum qui sedem damnatorum in terrae visceribus collocant. Post hunc versum aliqui addunt lemma: De integritate visionis animae. 868. Wid., Bong. a secunda manu, et Ald., Aestimat involvi, vitreo quos lucida palla. Alii, Aestimat, involuit vitreo quos lucida palla. Cauchius ex coniectura, pala. Non placet Heinsio. Vide glossas. Senas oculi tunicas recensent aliqui, coniunctivam, corneam, uveam, araneam, retinam, vitream. Laudat hanc descriptionem organi visorii Giselinus interpres et medicus, qui septem tunicas oculi distinguit et notat, oculos speculi formam prae se ferre, cuius praecipua pars sunt tres humores concreti, seu coagulati; ex quo intelliges quid sint concreta coagula. 870. Oculi fenestrae animae dicuntur a Gregorio Magno lib. XXI Moral. Lucretium postes elegantissime posuisse pro ipsis oculis, advertit Gifanius lib. III: Iam magis exemptis oculis debere videtur Cernere res animus sublatis postibus ipsis. 871. Vat. A, vitiose, oculi lenso. ] |
| 856 | Illic purpureo latus exporrecta cubili, |
| 857 | Floribus aeternis spirantes libat odores, |
| 858 | Ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem. |
| 859 | Ditibus, et longo fumantibus intervallo, |
| 860 | Fluminaque, et totos coeli sitientibus imbres |
| 861 | Implorata negat digitum insertare palato, |
| 862 | Flammarumque apices humenti exstinguere tactu. |
| 863 | Nec mirere, locis longe distantibus inter |
| 864 | Damnatas, iustasque animas concurrere visus |
| 865 | Conspicuos, meritasque vices per magna notari |
| 866 | Intervalla, polus medio quae dividit orbe. |
| 867 | Errat, quisque animas nostrorum fine oculorum |
| 868 | Aestimat, involvit vitreo quos lucida palla |
| 869 | Obiice, queis speculum concreta coagula texunt, |
| 870 | Impediuntque vagas obducto humore fenestras. |
| 871 | Numne animarum oculis denso vegetamine guttae |
| 872 | Volvuntur teretes? aut palpebralibus extra [ 873. Setis, setas vocat cilios, quos nos etiam tautones proprie nominamus, I. 874. Illis, animabus, oculis animarum.---Ignis, igneus vigor, I. 875. Traiector, penetrator, transmissor, I. 876. Ferrugineum, nigrum, tenebrosum, I. 878. Praetenti, velocis.---Area, rotunditas, planities.---Mundi, coeli, I. 879. Tantum, sicut facit oculus corporis.---Visu, cum.---Hiatus, apertiones vel vastitates, I. 880. Spiritus, anima.---Oppositos, contra positos.---Lumine, sapientia, I. 881. Thules, ultima insularum, I. 882. Transadigit, transit, I. 884. Caeco, in nocte, I. 885. Exutae, spiritus, animae, formae.---Viscere, carne, I. 886. Notas, rationes.---Gressibus, rationibus, I. 888. Cuique, unicuique.---Summa, qualitas.--- Sinistri, mali, adversitatis, I. 889. Dextri, boni, prosperitatis; dextrum vel sinistrum aerem vocat dextram vel sinistram, quarum una ad vitam, altera ad mortem tendit, I. 890. Vices, tempora, I. 891. Quidquid, sive requies, sive poena sit, I. 892. Expertos, probatos, I. 893. Abdita, secreta loca.---Quietis, somni, quietudinis, I. 894. Rore, suavitate; in nocte.---Soporatis, hominibus, Iso. 895. Aciem, visum.---Astra, coelum, I. 896. Intendens, bene prospiciens.---Ipsa, anima, I. 897. Vivis, ut ante mortem exeant a corpore, I. 898. Penetralia, secreta.---Medullis, ab interioribus, I. ] [873. Vat. A, error, aliove umbrante. 874. In Alexandr., Thuan., Rot. et tribus Torr., et pupula. Alii, nec pupula, quod sensui congruere videtur; et secuti sunt Cell. et Teol. Suspicatur Heinsius nec pupula prava. Mihi lectio unice vera est nec pupula parva. 875. Vat. A, nebulae et vasti penetrator. Descriptionem oculorum videre etiam poteris apud Ciceronem lib. II de Natura deorum. 876. In edit. Parmensi emendari debet mendum solidumve mentibus, et reponendum solidumve tuentibus. 878. Ald. contra metrum, patenti cedit. 881. Alii scribunt Tile, alii Thyle, alii Thule, et in gignendi casu Thulae, vel Thules. De Thule vide Elmenhorstium ad Arnobii verba lib. VI, Ultimam Thylem. Ultima haec insula antiquis dicebatur, quod ultra progressi non fuissent: ea est Islandia. Notum est Senecae vaticinium (ita enim vocant) de novo mundo aliquando inveniendo. In Medea ita canit chorus act. II: Venient annis Saecula seris, quibus oceanus Vincula rerum laxet, et ingens Pateat tellus, Tiphysque novos Detegat orbes: nec sit terris Ultima Thule. Quae dum lego, nihil Senecam de novo orbe nostro cogitasse puto, sed ea solum laudare voluisse, quae in expeditione Britannica a Claudio gerebantur: nam eam tragoediam de Medea et Iasone fecisse, ut occasione primae navigationis Claudio adularetur, et ab exsilio revocari obtineret, multi asserunt et exploratum videtur. Igitur chorum inducit, praedicentem ea quae suo tempore accidere videbat, de posteris ipse nihil sollicitus, exaggerans tamen Claudii maritimos triumphos. De quo audi Pomponium Melam lib. III: Britannia qualis sit et quales progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. Quippe tandiu clausam aperit ecce principum maximus, nec in lomitarum modo ante se, verum IGNOTARUM quoque gentium victor; qui propriarum rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus portat. 882. Praestantiores, ut Vat. A, Mar., Heinsiani, Weitz., transadigit. Gis., transadiit, cum Ald., Bongar. a prima manu. Ad oram Gis., transcurrit; al., transuadit. In Vulg., transabiit. Egm. et Widm., transadigit. Verbum esse Virgilianum transadigere monuit Heinsius. 883. Vat. A, Egm., Pal., oculis pro omnes. Non placet. Quo sensu pereant nocte colores, dictum est hymno 2 Cath., vers. 7. 885. Thuan., Mar., Prag., Rat., Gis., Weitz., exutae, id est animae. Heinsiani omnes praeter Thuan., exuti, quod habent Alex., Urb. et alii. Tunc visus intelliguntur exuti. Prag., viscera, Vat. A, pendunt: utrumque falsum pro viscere et perdunt. 887. Ald., animam; alii, animas. Locus hic diu torsit Chamillardum. Lege glossam Isonis, et intellige rem esse de extremo iudicio, et de sorte, seu bona, seu mala, quam animae sunt habiturae. Nescio, quid Teolius amplecti voluerit, animam, an animas: nam errorem typographicum puto Una anima semper facies habet; sed recte ad hunc locum affert illud Eccles. XI, 3: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit. 892. Ita Put., Oxon., Cauch., Rot., tres Torr., Alex., Urb., Rat. a manu secunda, Eg., Ald. et Bonon. Alii legunt expertos visus cum Mar., Rat. a manu prima, Prag., Weitz., quod edidit Giselinus; sed monuit postea, in quibusdam apographis esse Experto dubitas animas percurrere visu, quod ipsi apprime placebat; et in prima editione adoptaverat. Ante Giselinum Sichardus secutus fuerat expertos visus. In Thuan. erat a manu prima expertas, a secunda manu expertis. Poeta exemplum adducit eorum, quae in somnis experimur. Plerique male hunc locum interpungunt. Coniicio expertes, hoc est, animas separatas. 896. Prag., nec sese segregat, inconcinne. 897. In nonnullis vulg., artibus, male. ] |
| 873 | Horrescunt setis, ciliove umbrante teguntur? |
| 874 | Illis viva acies, nec pupula parva, sed ignis |
| 875 | Traiector nebulae, vasti et penetrator operti est. |
| 876 | Nil ferrugineum, solidumve tuentibus obstat. |
| 877 | Nocturnae cedunt nebulae: nigrantia cedunt |
| 878 | Nubila, praetenti cedit teres area mundi. |
| 879 | Nec tantum aerios visu transmittit hiatus |
| 880 | Spiritus: oppositos sed transit lumine montes, |
| 881 | Oceani fines atque ultima littora Thules |
| 882 | Transadigit, volucresque oculos in tartara mittit. |
| 883 | Nostris nempe omnes pereunt sub nocte colores |
| 884 | Visibus, et caeco delentur tempore formae. |
| 885 | Nunquid et exutae membris, ac viscere perdunt |
| 886 | Agnitione notas rerum, vel gressibus errant? |
| 887 | Una animas semper facies habet, et color unus |
| 888 | Aeris, ut cuique est meritorum summa, sinistri, |
| 889 | Seu dextri: alternas nec commutabile tempus |
| 890 | Convertit, variatque vices: longum atque perenne est, |
| 891 | Quidquid id est: unus volvit sua saecula cursus. |
| 892 | Expertus dubitas, animas percurrere visu |
| 893 | Abdita, corporeis oculis cum saepe quietis |
| 894 | Rore soporatis cernat mens viva remotos, |
| 895 | Distantesque locos, aciem per rura, per astra, |
| 896 | Per maria intendens? nec enim se segregat ipsa |
| 897 | Ante obitum vivis ex artubus, aut fugit exsul |
| 898 | Sanguinis, et carnis penetralia, seque medullis [ 899. Abigit, pellit, I. 901. Acrem, clarum, vel acutum, I. 903. Disclusa, separata, aperta.---Ante oculos, scilicet habens omnia, I. 904. Elementum, infernum, I. 905. Visibus, animae, Iso. 907. Obtutibus, visibus, I. 908. Pervigilis, semper vigilantis.---Denseta, spissa, I. 909. Vellere, nube tenebrosa, I. 910. Sic, tali modo.---Arcana, mirabilia, I. 912. Sequestra, separata, I. 914. Dispositos, ordinatos.---Solibus, diebus vel temporibus, I. 915. Procinctum, exercitum, apparatum, I. 916. Raucos, tristes, I. 917. Mugitus, qui erunt in die iudicii.---Gravium, magnarum, raucarum, I. 919. Secedente, vagante, I. 920. Flatus, anima, I. 921. Involucris, involutionibus: volucra dicimus involutiones vestimentorum, sed hoc in loco involutionem corporis mortui in sepulcro vocat involucra, I. Volucra, vel volucla dicuntur involutiones, Vat. T. 922. Certa, aeterna; scilicet est.---Subterna, ubi perpetua nox est, Iso. 925. Pauperis, Lazari.---Expositos, manifestatos, scilicet esse caminos.---Secius, tardius.---Aurea, pulchra, I. 926. Dirimente, dividente.---Chao, confusio tenebrarum; quia confusione distante non possumus misceri felices et mali, I. ] [899. Ald., perperam, abiit de pectore. 900. Ald., mendose, manens speculator. 903. In somnis res ita repraesentantur, quasi oculis corporeis videantur. 904. In Vat. A contra metrum est positum; supra recte, situm. 906. In Vat. A desideratur vultus. In nonnullis vulg., vultu, male. 907. Vat. A, nihil, monosyllabum. 908. Vat. A, denseta; Alex., Mar. et alii, densata. Utroque modo dicitur, denso et denseo. Heinsius praefert denseta cum Put. et Oxon. 910. Praestantiores Heinsiani, Alex., Ald., Weitz., aliique nostri, futuris. Fabr., Sich., Prag., Bong., Gis., figuris. 911. Alii, Ioannes, alii, Ioannis, alii utroque modo, ut Alex. 912. An S. Ioannes Apocalypsin in somno viderit, disserui Cath. hymno 6, vers. 74. Fabricius in Comment. ad Poet. Christ., verbo EVANGELISTAE, ait Prudentium affirmare evangelistam Ioannem ea quae scripsit vidisse animo, non oculis, neque somniantem, sed vigilantem, nebulis remotis; Sedulius vero Fabricio videtur testari Ioannem ea vidisse in somnis. Scire tamen oportet hunc Sedulium esse ipsissimum Prudentium, cuius Dittochaeum Fabricius Sedulio affingere volebat. Prudentius iterum atque iterum in Apocalypsi referenda somnum Ioannis memorat. 913. Mar., Sich., in nonnullis vulg. ad oram, liberat intuitum, minus bene. 914. In Rat. erat venturus, perperam. 916. In Put. et Thuan. a manu secunda tristes pro raucos. De extremo orbis excidio per ignem, et de uba, cuius mugitus praecedet, vide hymn. 11 Cath., versus finem. Ea quae in Apocalypsi revelata sunt, usque ad mundi finem non esse complenda, tenent plerique; alii iam esse completa existimant. 918. Corpus esse animae carcerem quemdam, dictum satis hymno 10 Cath. Aliqui putant, id desumptum ex Aegyptiorum et Socratis scitis. Nihil est causae, quamobrem eo confugiamus, cum pateant sacra volumina. Alii corpus antrum, alii vincula, alii vas appellant, quod iam monuimus. 920. Prag., notabis. Rat., notabat. Melius notabit. 921. Aldus primum edidit involuclis; deinde correxit involucris. Ita habent omnes editi et plures mss. Sed in nonnullis pervetustis membranis invenio involuclis a secunda, sed prisca manu, et in glossa, bis terve involucla, quasi involucula, et per contractionem involucla. 922. Potiores Heinsiani cum Egm., Ald., Alex., Vat. A, Urb., rapidos. Multi alii, Mar. Prag., Rat., Weitz., Gis., Fabr., Widm., Bongars., rabidos. Venustius est rapidos caminos. Ald., Egm., praestantiores Heinsiani, Alex., Urb., Vat. A, Mar., subterna. Weitz., Fabr., Gis., sub tetra. Prag. et Rat., aeterna, quod videtur legisse Iso. Teolius, nisi erravit typographus, divisit ita, sub terna. Praeferendum subterna, qua voce usus etiam est lib. I in Symm., vers. 392. Subternus ex Fabricii explicatione est subterraneus: quanquam dubitat Fabricius an sit legendum lib. I in Sym. sub terris. Videtur dictum subternus a subter, ut supernus a super. 924. Ald., remotis; alii remoti, hoc est Lazari pauperis. 925. Monet Heinsius, in vetustissimis codicibus scribi setius, non secius, non solum apud Prudentium, sed etiam apud Virgilium, Ovidium, Silium, alios passim. Vides controversiam orthographicam, in qua minime sequar Weitzium, qui auctoritate solius Bongarsiani edidit saecius. ] |
| 899 | Exuit, abductamve abigit de pectore vitam: |
| 900 | Viscerea sed sede manens, speculatur acutis |
| 901 | Omnia luminibus, et qua circumtulit acrem |
| 902 | Naturae levis intuitum, nullo obiice rerum |
| 903 | Disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem, |
| 904 | Atque orbis sub mole situm sordens elementum. |
| 905 | Obiacet interea tellus, nec visibus obstat. |
| 906 | Quin, si stelligerum vultus convertat ad axem, |
| 907 | Nil intercurrens obtutibus impedit ignem |
| 908 | Pervigilis animae: quamvis denseta graventur |
| 909 | Nubila, et opposito nigrescat vellere coelum. |
| 910 | Sic arcana videt tacitis cooperta futuris |
| 911 | Corporeus Ioannes adhuc, nec carne solutus, |
| 912 | Munere sed somni, paulisper carne sequestra |
| 913 | Liber ad intuitum, sensuque, oculisque peragrans |
| 914 | Ordine dispositos venturis solibus annos. |
| 915 | Procinctum videt angelicum iam iamque cremandi |
| 916 | Orbis in excidium, raucos et percipit aure |
| 917 | Mugitus gravium mundi sub fine tubarum. |
| 918 | Haec ille ante obitum, membrorum carcere septus, |
| 919 | Secedente anima, non discedente, videbat. |
| 920 | Nonne magis flatus sine corpore cuncta notabit, |
| 921 | Corporis involucris tumulo frigente repostis? |
| 922 | Certa fides, rapidos subterna nocte caminos, |
| 923 | Qui pollutam animam per saecula longa perenni |
| 924 | Igne coquunt, oculis longum per inane remoti |
| 925 | Pauperis expositos; nec secius aurea dona |
| 926 | Iustorum dirimente chao, rutilasque coronas [ 927. Eminus, e contra, I. 928. Paradisicolae, Lazaro, paradisum colenti, I. 930. Spiritus, scilicet divitis, I. 932. Subsistit, est, I. 933. Moderante, regente.---Principe, scilicet existente, I. 936. Indignum, quod sit, I. 937. Confiteor, scilicet omnia mea commissa, I. 939. Favens, adiuvans, I. 940. Quandoque, olim, I. 944. Condefleta, defleta, conclamata, I. 949. Praeceps, profundum, I. 952. Multa, multiplex.---Habitatio, mansio, Iso. 955. Pulvereum, terrenum.---Censum, pecuniam, I. 957. Castrata, castigata, I. 966. Glorificent, laetificent, Iso. ] |
| 927 | Eminus ostendi poenarum carcere mersis. |
| 928 | Hinc paradisicolae post ulcera dira beato |
| 929 | Proditur, infelix, ululans in peste reatus, |
| 930 | Spiritus: inque vicem meritorum mutua cernunt. |
| 931 | O Dee cunctiparens, animae dator, o Dee Christe, |
| 932 | Cuius ab ore Deus subsistit Spiritus unus: |
| 933 | Te moderante regor, te vitam principe duco, |
| 934 | Iudice te pallens trepido, te iudice eodem |
| 935 | Spem capio, fore, quidquid ago, veniabile apud te, |
| 936 | Quamlibet indignum venia faciamque, loquarque. |
| 937 | Confiteor (dimitte libens, et parce fatenti!) |
| 938 | Omne malum merui: sed tu bonus arbiter aufer, |
| 939 | Quod merui: meliora favens largire precanti. |
| 940 | Dona animae quandoque meae, cum corporis huius |
| 941 | Liquerit hospitium, nervis, cute, sanguine, felle, |
| 942 | Ossibus exstructum, corrupta quod incola luxu |
| 943 | Heu! nimium complexa fovet cum flebilis hora |
| 944 | Clauserit hos orbes, et conclamata iacebit |
| 945 | Materies, oculisque suis mens nuda fruetur: |
| 946 | Ne cernat truculentum aliquem de gente latronum, |
| 947 | Immitem, rabidum, vultuque et voce minaci, |
| 948 | Terribilem, qui me maculosum aspergine morum |
| 949 | In praeceps, ut praedo, trahat, nigrisque ruentem |
| 950 | Immergat specubus, cuncta exacturus ad usque |
| 951 | Quadrantem minimum damnosae debita vitae. |
| 952 | Multa in thesauris Patris est habitatio, Christe, |
| 953 | Disparibus discreta locis; non posco beata |
| 954 | In regione domum: sint illic casta virorum |
| 955 | Agmina, pulvereum quae dedignantia censum, |
| 956 | Divitias petiere tuas: sit flore perenni |
| 957 | Candida virginitas, animum castrata recisum. |
| 958 | At mihi tartarei satis est si nulla ministri |
| 959 | Occurrat facies, avidae nec flamma gehennae |
| 960 | Devoret hanc animam, mersam fornacibus imis. |
| 961 | Esto, cavernoso, quia sic pro labe necesse est |
| 962 | Corporea, tristis me sorbeat ignis Averno: |
| 963 | Saltem mitificos incendia lenta vapores |
| 964 | Exhalent, aestuque calor languente tepescat. |
| 965 | Lux immensa alios, et tempora vincta coronis |
| 966 | Glorificent: me poena levis clementer adurat. |