monumenta.ch > Prudentius > 12 > ... > 2 > 9 > 7 > 1 > 4 > 6 > 8 > 2 > 3 > 8 > 10 > 5 > 7 > 1 > 4 > 6 > 11 > 3 > 5 > 14 > 13 > > 1 > > > 1 > 1 > titel > Epilogus


Prudentius, Epilogus, Epilogus

1 Inmolat Deo Patri
pius, fidelis, innocens, pudicus
dona conscientiae,
quibus beata mens abundat intus.
2 alter et pecuniam
recidit, unde victitent egeni.
3 nos citos iambicos
sacramus et rotatiles trochaeos
sanctitatis indigi
nec ad levamen pauperum potentes.
4 approbat tamen Deus
pedestre carmen et benignus audit.
5 multa divitis domo
sita est per omnes angulos supellex:
fulget aureus scyphus
nec aere defit expolita pelvis,
est et olla fictilis
gravisque et ampla argentea est parapsis,
sunt eburna quaepiam,
nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
6 omne vas fit utile
quod est ad usum congruens erilem;
instruunt enim domum
ut empta magno, sic parata ligno.
7 me paterno in atrio
ut obsoletum vasculum caducis
Christus aptat usibus
sinitque parte in anguli manere.
8
munus ecce fictile
inimus intra regiam salutis.
9 attamen vel infimam
Deo obsequellam praestitisse prodest.
10 quidquid illud accidit,
iuvabit ore personasse Christum.
Prudentius HOME

uldBURQ03.188

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik